| 1 |
 |
“...24 GILLES LE MUISIT. [1282]
doctores in phisica, in ecclesia Tornacensi prebendati,
quos vidi et cognovi. — Vidique dictum dominum
episcopum pluries per civitatem cum equitaturis sex-
decim vel viginti et non amplius equitare1.
Anno m° cc0 octogesimo secundo, mortuo et sepulto
domino Philippo, Tornacensi episcopo, decanus et
capitulum, vocatis, ut moris est, concanonicis suis,
ad eligendum diem certam assignantes, omnes qui
vocati erant convenerunt; eratque capitulum tune
temporis forte nimis, quia erant multi de nobili pro-
genie, alii pollentes in scientiis, alii cauti et subtiles in
temporalibus negotiis; et coadunati dimiserunt viam
scrutinii et viam Sancti Spiritus, viamque compro-
missi elegerunt. Factoque compromisso et fïrmato,
scrutatores, secundum jura et canones, vota singulo-
rum sunt scrutati; nobiles vero partem fecerunt, litte-
rati aliam partem et alii terciam partem; et sic non
poterant concordare quia tres personas eligebant;
propter quod primus...”
|
|
| 2 |
 |
“...[1282] CHRONIQUE. 25
corditer novum compromissum. Dictus autem magis-
ter Mikael recedens juravit quod votum suum, quem
posuerat in unam personam, a se alias nominatam,
non mutaret, et venit, per scolas eundo, in domum
suam in atrio ubi morabatur; alii autem domini in
capitulo remanserunt ad dicendum scrutatoribus vota
sua. Unus autem, ut credo, Spiritu Sancto inspiratus,
dixit eis : « 0 domini! quando vos estis hic, tot et
tante valentes persone, et ad pastorem tante ecclesie
eligendum, et in tot diebus interpollatis concordiam
habere non potestis, credo quod displicet Deo et omni
populo; et sciatis quod super nos clamat totum vul-
gus, et ex quo non potestis concordare. Yideamus de
magistro Mikaele qui recessit, quid nobis de ipso vide-
retur, quia, licet non sit nobilior nee sapientior nee
in temporalibus cautior, homo tarnen est bone vite,
satis litteratus, frequentans ecclesiam et antiquus. »
Statim nobiles et partes eorum responderunt : « Si
alii voluerint...”
|
|
| 3 |
 |
“...[1292-1300] CHRONIQUE. 27
plures canonici de Francia tune temporis existentes.
Tandem fuit electus per viam compromissi. Sustinuit-
que jura ecclesie contra omnes, sive cives sive alios,
toto cursu vite sue. Venitque in Tornacum in suo
jocundo adventu anno m" cc° nonagesimo secundo, et
fecit festum suum in domo episcopali. Prefuit autem
annis circiter octo mortuusque est; et decessit anno
m° ccc°.
Anno m° ccc°, mortuo domino Johanne de Wassonia
episcopo, decanus et capitulum miserunt ad omnes
concanonicos suos citramontanos, diem certam ad eli-
gendum pastorem sibi nuntiantes, ad quam diem omnes
convocati convenerunt. Quibusque simul in capitulo ad
sonum campane congregatis, procedere per viam
scrutinii elegerunt; fueruntque scrutatores concorditer
electi, qui vota audirent singulorum. Tandem omnibus
auditis et scrutatis, major et sanior pars tocius capi-
tuli venerabilem virum magistrum Johannem de Muro,
de Tornaco oriundum, jurisperitum et pollentem pre
ceteris...”
|
|