| 1 |
 |
“...CHRONIQUE. 3
Et habebat dictus frater Vincentius a domino rege
auctoritatem videndi liberarias in regno Francie. Et
contigit quod venit in nostro monasterio Sancti Mar-
tini dictus frater, et aperta est ei liberaria, et vidit
omnia sicut sue placi[fol. 46 v°]ta fuit voluntati.
Unde audivi a predecessoribus nostris antiquis et
viventibus tune temporis, quod dictus frater dixerat
quod in nullo monasterio cujuscumque ordinis inve-
nerat tam bonos libros et sufficientes, tam bona et
vera originalia, moralia et antiquas hystorias, sicut
invenerat in nostra liberaria. Et multum habuit monas-
terium nostrum commendatum, dicens, sicut dicitur
in vulgari, quod per fragmenta apparet qualis potus
fuit, dicens etiam quod bene apparebat quod mona-
chi scripturas plus amabant quam carnis vitia et ocia,
supplicans conventui, ut semper in melius proficerent.
— Et audivi a multis predecessoribus nostris viris
religiosis quod omni tempore, tam in hyeme quam
estate, semper monachi...”
|
|
| 2 |
 |
“...CHRONIQUE.
[1302] CHRONIQUE. 67
unus super alium, et illi qui sequebantur similiter1;
Flandre[n]ses autem, hoe videntes, corda resum-
pserunt et viriliter atque fortiter restiterunt; et sic
per elationem comitis, scale sue et aliorum nobi-
lium, se et suos equos cadentes, ut premittitur,
interemerunt; et pauci sunt a Flamingis interfecti.
Videntes autem alii, tam equites quam pedites,
de exercitu dicti comitis, quod suis et sibi bellare
erat, ut apparebat, contrarium et quod hora erat
pro Flamingis, terga verterunt; et fugerunt maxima
pars, tam equitum quam peditum, et Flandrenses
in suo statu se tenuerunt et prudenter se gerebant,
et, cedentes suos adversaries, victoriam habuerunt.
Fugientes autem in diversis locis se verterunt,
pars una versus villam Insulensem et pars [fol. 82]
alia versus Tornacum; et videbantur de turribus
Beate Marie Tornacencis et monasterii Sancti Mar-
tini, et de turribus ville venire fugientes per vias,
per sepes, per campos, cum tanta...”
|
|
| 3 |
 |
“...138 GILLES LE MUISIT. [1341-1342]
in Tornaco duo cardinales, videlicet dominus vicecan-
cellarius qui recepit hospicium in abbatia Sancti Mar-
tini, et alius cardinalis Neapolitanus dictus Hannibal
qui hospicium accepit in domo episcopi; et fuerunt
recepti cum processionibus. Dictique duo cardinales, et
prelati qui cum eis venerant, iverunt apud Antho-
nium, et babuerunt parlamentum cum duce Brabantie
et cum comité Hannonie; et ibi fuit concordatum quod
utraque pars cessaret, et nichil innovaret una pars
[fol. 106] supra aliam, donee renuntiarent sufficienter
et, renuntiatione facta, adhuc cessarent uno mense
nichil innovando1.
Eodem anno iverunt duo supradicti cardinales ad
villam Montensem; et recepit eos comes Hannonie
multum gratiose et fecit grande convivium; sed ipse,
collatione habita cum eis et cognita eorum voluntate,
reversi sunt ad civitatem Tornacensem et inde reces-
serunt versus Parisius, sequentes regem Anglie qui
erat in Britannia.
Anno eodem...”
|
|
| 4 |
 |
“...CHR0N1QUE.
219
[1348]
quinti1 sextus, annus adventus domini Johannis, epis-
copi Tornacensis, sextus; annus benedictionis Egidii,
abbatis decimi septimi, decimus septimus, annus
restaurationis cenobii Sancti Martini Tornacensis
cclvijmu% annus consecrationis ecclesie Beati Mar-
tini Tornacensis ccxvj, annus etatis Philippi, regis
Francorum, Iviij2, annus regni ipsius xxj.
Omnia superius scripta et ordinata, prout melius
potui, registravi. Et audio dicere quod in festo Puri-
ficationis Virginis gloriose, anno Domini m° ccc° xlviij3,
tota patria Flandrie comiti Ludovico juniori subjecta
erat, et ei et suo consilio obediebant. Et Deus Israel
custodiat hanc voluntatem. De futuris tarnen conten-
gentibus non est veritas terminanda et sic pono finem.
1. Corr. : « sexti ». '
2. Corr. : « lv° ».
3. 2 février 1349 (n. st.)....”
|
|