| 1 |
 |
“...CHRONIQUE.
[1270]
5
sequendo vestigia Salvatoris, misereamini illius nobi-
lis viri qui Gastelleto captivus detinetur. » Rex autem,
auditis eis, clementer respondit; levans tarnen digitum
suum, nam versus quem digi to signaverat talis erat :
« Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam
omni tempore1 2 »; et paulisper deliberans, vocavit
amicos, dicens eis quod prepositus Parisiensis manda-
retur; et cepit legere. Illi autem, sperantes graciam et
deliberationem habere, ad prepositum miserunt velo-
cius. Yeniente autem preposito coram rege, rex adju-
ravit eum quod facta illius, si sciret, enarraret. Pre-
positus autem, conjuratus et mentiri non audens,
multa facta enormia de quibus erat informatus regi
enarravit. Rex autem ilico precepit, et sub capitali
sententia, quod statim sine mora, non obstante die
sollempni, ilium duceret ad patibulum, ipsum sus-
pendendo.
Transiit autem dictus rex ex hoe mundo anno
m° ducentesimo septuagesimo in Thunis, relinquens...”
|
|
| 2 |
 |
“...[1266-1268] CHRONIQUE. 9
Vicit autem princeps Karolus supradictus Main-
fredum et occidit eum in bello cum maxima multitu-
dine suorum anno eodem. Sed Conrardinus, nepos
ejus, in bello fuit captus et adductus ante regem;
eratque juvenis elatus et magni cordis, et se nobilio-
rem tocius mundi reputabat, et regi ad interrogata
superbe respondebat. Unde accidit quod dominus rex
dixit ei : « Conrardine, si tu teneres me in tua pri-
sione sicut te teneo, quid faceres de me? » Respon-
dit quod sine dilatione sententiam haberet capitalem.
Rex autem non fuit motus ut sapiens, sed paulisper
subridens dixit : « Ex ore tuo te judico quia, sicut
michi facere judicasti, fiet tibi. » Statim cum indigna-
tione respondit : « Quis est in toto mundo qui me
[fol. 48 v°] ausus esset decollare? » Cui princeps
Karolus respondit : « Karolus, frater regis Fran-
cie, rex Gycilie et gladius Sancte matris Ecclesie,
caput tuum faciet detruncari ». Et sine mora, man-
datis pannis sericis cum...”
|
|
| 3 |
 |
“...44 GILLES LE MUISIT. [1284-1289]
in uxorem, qui genuitei duos filios, Philippum et Karo-
lum supradictos. Dominus autem papa, de consilio
fratrum, misit ad Philippum, regem Francie predic-
tum, inducens eum ad hoe ut iter caperet in Arra-
goniam ad finem ut dictum Petrum precibus vel vi
reduceret ad obedientiam et sancte Ecclesie Romane
clementiam. Philippus autem, tanquam filius obediën-
tie, collecto ingenti exercitu Francorum et aliarum
nationum, sine dilatione obedivit et, provisis necessa-
riis, iter arripuit et secutus est eum populus innume-
rus, propter indulgentias maximas quas dominus papa
concesserat. Veniens autem rex et acies sua in Arra-
goniam, propter intemperiem aeris quia estas erat
calidissima et tempestas muscarum [fol. 50] et alio-
rum plurimorum incommodorum, infecto negotio,
vastata tarnen pro magna parte patria, et propter
famem validam redierunt, maxime quia rex Philippus
ibidem migravit ab hac vita; et fuit in Franciam repor-
tatus et...”
|
|
| 4 |
 |
“... presen-
tata et homagia facta. Tarnen murmur multus de eo
erat in populo et plurimi de eo dubitabant. Finaliter
quia nichil opertum quod non reveletur, neque
absconditum quod non sciatur, deceptus fuit et pau-
latim venit ejus perversitas et deceptio ad noticiam, et
fuit dicta castellana multum vituperata et forte sine
causa. Et fuit dictus deceptor prosecutatus et perse-
cutatus ab amicis, a servientibus et subditis dicte cas-
tellane.
Eo tempore dominus Ingelrannus de Maregni circa
dominum regem Francie magnus habebatur; iste sus-
tinuit per longum tempus ilium deceptorem, cupiens
castellaniam et castrum de Mauritania regno Francie
applicare, sicut postea rei probavit eventus; dictaque...”
|
|
| 5 |
 |
“..., nos omnes consentimus. » In momento
omnes alii consenserunt et sic decanus, concordanti-
bus omnibus, misit ad dictum magistrum Mikaelem
quatinus in capitulo veniret sine mora. Qui, nesciens
quod factum est, venire recusabat; nuntius autem
dixit ei quod decanus injunxerat sibi, si renueret,
quod ex parte sua eidem imperaret; qui dixit se
venire. Yeniente autem ipso in capitulo, decanus dixit
ei : « Magister Mikael, de consensu omnium persona-
rum hic astantium, ego eligo vos in pastorem ecclesie
Beate Marie Tornacensis. » Et statim omnes surgentes
acceperunt eum et venerunt portantes, cantando « Te
Deum »; et in choro ante majus altare in loco ad hoe
parato posuerunt. Finitaque sollempnitate, stupefactus...”
|
|
| 6 |
 |
“... solempne
annuale, et habentes franchisiam; et indecens erat
quod tam nobilis civitas erat sine festo annuali; super
quo concordarunt quod regia majestas requireretur.
Sicque fuit festum annuale impetratum et francisia
secundum morem aliarum; et debet proclamari festum
in nocte Nativitatis Virginis gloriose1, et tres dies
monstrandi, vendendi etemendi venalia, sunt pridie et
1. 7 septembre....”
|
|
| 7 |
 |
“...
observata contra omnes, nemini parcens; insuper
quod propter suam nobilitatem rex et suum consilium,
et nobiles, gauderent forte si inter cives et manentes
esset discordia, ut in ea manum suam possent appo-
nere. Modo videtis quod ad presens civitas est sine
lege et gubernatore. Consulo ergo, si placet vobis,
quod absque mora fiat lex, et rectores faciatis, et
quod super veteres rectores, qui sunt in prisione,
fiat fida inquesta, ut culpabiles corrigantur et innocen-
tes dimittantur. » Statim una voce, nullo dissentiente,
clamaverunt : « Bene dicit, bene dicit, bene dicit *;
et, laudantes dictum Matheum de suo consilio, illico
miserunt ad alias parrochias, suum consilium et...”
|
|
| 8 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
50
[1296]
Dominus autem Philippus, rex Francie, hoe cognito,
totum suum consilium convocavit, et, deliberatione
habita diligenti, mandavit dicto Guidoni comiti quod
supersederet de dicto matrimonio cum rege Anglie
pro filia sua contrahendo, et quod hoc facere non
debebat sine sua voluntate et permissu; de qua re
dictus comes et sui quamplurimum sunt turbati. Ex
causa igitur supradicta orta est grandis altercatio inter
dictos principes, dominum regem Franchie scilicet et
comitem, et consiliarios eorumdem. De paribus autem
Franchie et de baronibus aliqui erant pro parte dicti
comitis. Tandem dictus dominus rex, post multos
processus factos et post multas comminationes, man-
davit pro dicta Philippa, filiola sua, ut sibi mitteretur;
que missa fuit bona fide ad regem; rex autem in pri-
sione sua per longum tempus earn detinuit1. Comes
autem, de consilio filiorum et amicorum suorum et
nobilium sui comitatus misit ad dominum papam Boni-
facium et...”
|
|
| 9 |
 |
“... dominus Jacobus venire dispo-
nebat; et, se mutuo provocantes, concordaverunt
unam proditionem facere et quod ipsum cum suis
reciperent quasi pacifïce; sed ordinaverunt quedam
verba in flamingo, que nullus, nisi sciat flamingum,
potest perfecte pronuntiare aut dicere, et fuerunt
verba scilt en vrient, et qui talia verba perfecte non
pronuntiarent et dicerent, statim sine dilatione cede-
rentur.
Decima octava die mensis maij1 anno antedicto,
venit dictus dominus Jacobus cum suis in villa
1. Gilles a dü commettre ici une confusion : les Matines
brugeoises eurent lieu le 18 mai 1302, mais Jacques de Saint-
Pol était entré a Bruges la veille, 17 mai....”
|
|
| 10 |
 |
“...70
GILLES LE MUISIT.
[1302]
dimissa obedientia quam regi promiserant; et sic illi de
Duaco, de Bethunia, et tota patria regi antea acquisita,
se eisdem reddiderunt. Rex autem, habito consilio,
misit et congregavit exercitum grandem nimis et venit
apud Attrebatum in die de[fol. 83]collationis beati
Johannis Baptiste1, et inde venit apud Vitriacum cum
suo exercitu. Dicti autem Johannes et Guido fratres
cum Flandrensibus venerunt ex adverso contra eum
et ibi steterunt utraque acies per dies aliquos.
Rex autem Anglie, habens sororem regis Franchie
in reginam, fovebat tarnen partem comitis Flandrie et
Flamingorum, et dolebat de exercitibus congregatis.
Quadam autem nocte jacens cum regina finxit se dolere
et quasi iratum; regina autem petenti causam quare, sic
dicitur respondisse : « Soror, doleo quod frater ves-
ter proditus est et venditus ita quod Flandrenses eum
sine bello capient; et hoe dico vobis in secreto. »
Regina autem, cogitans tota nocte, summo mane sur...”
|
|
| 11 |
 |
“...CHRONIQUE.
85
[1315]
Anno millesimo trecentesimo quinto decimo, mor-
tuo domino Philippo Crasso, rege Francie et Navarre,
Ludovicus, filius ejus primogenitus, successor ejus
fuit. Qui quidem, assumpto regno, de consilio
domini (et) Karoli, comitis de Valois, patrui sui, se
gubernabat; et fiebant in regno omnia per eundem.
Ingelrannus autem de Maregni, tempore Philippi regis
Crassi, omnia negotia regni disponebat et nichil fiebat
sine eo, quia gratiam regis pre cunctis habebat, in tan-
tum quod palatium novum fecit construi; et fortuna
eum levavit quod non fuit visus similis illi in regno.
Dictus autem dominus Karolus, de pompis et de factis
dicti Ingelrandi recordatus, et quomodo se gesserat
in Romana Curia, in toto regno, et quos volebat pro-
movebat, et qualiter suos promoverat, et de gestu
ejus in Flandria, in Tornaco, et quomodo pluries in
pluribus locis tanquam rex veniebat, regem Ludo-
vicum super iis informavit et multum movit contra
eum; et cepit expelli a...”
|
|
| 12 |
 |
“...400
GILLES LE MUISIT.
[1328]
Tandem in nocte beati Bartholomei *, Flandrenses,
qui erant supra montem, descendentes ordinati,
quasi circa horam none, sine strepitu et quasi sub
silentio, pedites omnes, cum intentione accedendi ad
sarchinas regis, et ipsum capiendi vel occidendi; et
transierunt plura tentoria, neminem occidentes aut
concussientes, sed tacite ibant. Quos perceperunt
primo Tornacenses et ceperunt bellare contra eos,
a Tornaco vj° homines pedites, ut irent versus regem ubi
fixerat tentoria. Ductores eorum fuerunt Gonterus de Calonne,
Egidius Moutons et Simon de le Verte, equites; quartus eques
fuit Johannes Musiaus, mangnus corpore, qui propter ejus
mangnitudine fuit missus, et fuit de Tornaco oriundus. »
Jacques Muevin (éd. De Smet, dans Corpus Chronicorum Flan-
drie, t. II, p. 460) donne le même récit : « Anno itaque primo
regni sui, videlicet anno Domini m ccc xxviij, mense augusto,
idem Philippus rex, adjunctis sibi plurimis nobilibus et infinito...”
|
|
| 13 |
 |
“...CHRONIQUE.
141
[1343]
Item quod dicte treuge custodiantur in Britannia
inter dictos reges et adherentes, licet dicant se habere
jus in ducatu.
Item quod civitas de Vanes retineatur in manu
dominorum cardinalium ad tenendum in manu eorum,
nomine Sanctissimi Patris, per eos vel alterum eorum
si unus deficeret, toto durante tempore dictarum
treugarum, et in fine ipsarum cardinales facient suam
voluntatem.
Item propter absolutionem Flamingorum et propter
sententias quas incurrerunt, cardinales laborabunt sol-
licite quod absolutionem habeant et quod [fol. 107]
bona et opportuna sint inventa.
Item quod comes Flandrie tanquam dominus sine
medio non tanquam superior remaneat in Flandria,
durantibus treugis, et in hoc consensiat populus
Flandrensis.
Item ad comitem de Monfort sint deliberate et
observate ea que sibi promissa fuerunt coram civi-
tate de Nantes vel intus per ducem Normannie, de
quibus apparebit sufficienter.
Item quod, si aliqui(s) in Gasconiavel alibi...”
|
|
| 14 |
 |
“...144
GILLES LE MUISIT.
[1342]
si contingeret aliquos eorum venire contra dictas treu-
gas, infra regnum Franchie, secundum posse suum,
flat de eo justitia; et erunt forefacta omnia bona que
habebunt in Flandria.
Item quod omnia debita que debuntur Attrebati as
Crespinois vel alibi non petentur nee fiet executio,
durantibus dictis treugis.
Item quod dictis treugis comprehen[fol. 108 v°]dan-
tur Hyspani, Catellani, Provinciales, episcopus et capi-
tulum Cameracense, et villa Cameracensis, et Castellum
de Cambrezis, omnes Gameracenses, et similiter domini
Lusbref, vicecomes de Foukart1, dominus de Meulen,
dominus Johannes de Vrevin, dominus de Roie.
Quas etiam res antedictas et quamlibet earum
suprascriptarum ad tenendum sine corruptione, et
proveniendo contra eas quoquomodo, dominus dux
Burgondie, dominus Petrus, dux de Bourbon, in ani-
mam domini Philippi regis Francie, et Henricus de
Lanchastre, Willermus de Varwic2, et Willelmus de
Monte-Acuto, comités, in animam...”
|
|
| 15 |
 |
“...146 GILLES LE MUISIT. [1344-13451
Illo igitur anno, non permisit dictus Jacobus venire
per dictum fluvium Scalde sal, vina nec aliqua alia
bona, sine cautione reportandi valorem in blado.
Anno m° trecentesimo quadragesimo quinto, comes
Flandrie erat in villa de Tenremonde cum fugitivis et
bannitis de Flandria in magna copia; et Jacobus de
Artevelde cum exercitu Gandensi venit impugnare
eum et obsedit dictam villam; tandem [fol. 108 v°]
negotium fuit propositum super ducem Brabantie et
sic recesserunt.
Anno m° trecentesimo quadragesimo quinto, venit
rex Anglie mense junio ante Sclusam1 et petiit a
Flandrensibus quod ipsi reciperent filium suum comi-
tem Flandrie et dominum suiim2; et ville et totum
consilium Flandrie, consilio habito, noluerunt consen-
tire; sed Jacobus de Artevelde volebat quod fieret
voluntas regis quia ipse erat cum dicto rege; et uxor
sua cum suo thesauro erat in Anglia; et reversus est
dictus Jacobus in villa Gandensi.
Eodem anno, circa festum...”
|
|
| 16 |
 |
“...148
GILLES LE MUISIT.
[1345]
Gandavum. Regnavitque per septem annos, et fuit
gubernator et superior tocius ville Gandensis et tocius
patrie Flandrie, et ad ejus imperium et voluntatem
obediebant, et nichil in dicta patria fiebat sine eo, et
erat semper vallatus viris armatis viginti quinque vel
triginta fortissimis et ad bella promptissimi[s]. Et
multa mala evenerunt per eum et propter eum.
Anno millesimo trecentesimo quadragesimo quinto,
Wilhelmus, comes Hannonie, nepos Philippi regis
Franchie, in estate cum ingenti exercitu obsedit civi-
tatem de Trajecto inferiori; sed, infecto negotio,
reversus est1.
Eodem anno, idem comes, motus propria voluntate,
sicut juvenis videns et considerans et sperans actus
suos fore prosperos, ordinavit ire contra Frisones et
super eos dominari contra voluntatem et consilium
multorum nobilium sibi subjectorum; monuitque et
mandavit in Hannonia, Holland ia, Zelandia, et coadu-
navit ingentem exercitum nobilium et pcditum, et a...”
|
|
| 17 |
 |
“...CHRONIQUE.
159
[1346]
defectus panis inter eos quod pre necessitate carnes
comederunt, quia in atie eorum unus panis unius dena-
rii quinque solidos vendebatur.
Vicesima igitur die augusti, venit exercitus regis
Franchie Ambianis, equitantes dicta die decem leucas,
ad preveniendum et obviandum regi Anglie fugienti ut
veniret cum Flam ingis sedentibus ante Betuniam.
Item vicesima secunda die augusti, fuit rex Anglie
ad Pontem Remi in Pontiu1 versus Abbeville et vole-
bant transire Anglici per pontem; sed gentes regis
Boemie et ejus filii, et dominus Johannes de Byaumont,
restiterunt; et fuit ibi conflictus magnus unde ex utra-
que parte plures ceciderunt.
Eodem die2, Godefridus d'Anekins, capitaneus ville
Betuniensis, sciens Flandrenses perdidisse plus quam
centum currus et quingentos viros versus Lilers et
dissensionem inter Brugenses et Francos, exivit de
Betunia et combussit partem de tentoriis Flamingo-
rum, et sine aliquo dampno suorum est reversus, plu...”
|
|
| 18 |
 |
“...160
GILLES LE MUISIT.
[1346]
mane; et rex Franchie cum suo exercitu venit in ves-
pere in dicta villa de Araines. Et Anglici transierunt
Summenam fluvium per locum vocatum a le Blanke
Take ad duas leucas prope Abeville, ubi [fol. 112]
Godemarus dou Fayt erat capitaneus ex parte regis
Franchie; qui dicitur fugisse1, et sui et pedites de
patria, qui venerant sibi ferfe auxilium, dimisisse, de
quibus peditibus ceciderunt plus quam mille, ut dice-
batur; pro quo facto suspicio vehemens fuit super dic-
tum Godemarum.
Item vicesima quinta die augusti, transivit rex Fran-
chie et suus exercitus Somenam fluvium per pontem
apud Abeville, sequens regem Anglie; et venit sine
mora quinque leucas ad villam de a la Broie.
De conflictu et de pugna que fuit inter duos
REGES, REGEM FRANCHIE ET REGEM AnGLIE, ET
SUOS EXERCITUS, VICESIMA SEXTA DIE MENSIS AUGUSTI,
PER DIEM SARBATHI, AB HORA NONA USQUE AD NOC-
TEM, IN CAMPO INTER VILLAM DE LA BrOYE ET
VILLAM DE CRECY EN PONTIU, UBI...”
|
|
| 19 |
 |
“... est pro eo quod suos inimicos
invenerat. Eratque cum eo in atiebus suis rex Boe-
mie, Karolus, comes d’Alenchon, frater regis Franchie,
comes Flandrie et plures alii principes, et barones,
et magna pars peditum, inter quos erant circiter decem
millia peditum de Geneves, balistarii sine targis quia
erant retro ad sarchinas. Fuitque regi datum consi-
lium a domino Johanne de Byaumont, domino Milone
de Noiiers, qui portabat signum Beati Dyonisii quod
vocatur l’oliflamble, et aliis quampluribus quod suas
gentes expectaret, et suas aties et scalas ordinaret;
sed rex, non acquiescens eorum consilio, motu proprio
fecit ad arma proclamare; et sic principes et baro-
nes ibidem existentes prout melius potuerunt se ad...”
|
|
| 20 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
164
[1346]
tarnen dicitur habuisse sexdecim milia armatorum et
sine numero peditum. Rex autem Anglie, fretus sano
consilio, caute se preparavit et suum exercitum ordi-
navit, prout superius [fol. 113 v°] est expressum.
De principibus autem cum rege Francie existentibus
ceciderunt in bello et in conflictu antedicto rex Boe-
nde, Karolus, comes d’Alenchon, frater regis Franchie,
Ludovicus, comes Flandrie, comes Blesensis, comes de
Halecourt, comes de Saussoire, comes de Saumes, dux
Lotharingie, dominus Theobaldus de Moruel, dominus
de Soiecourt et alii quamplures nobiles portantes tor-
nikellos1, ad numerum, ut dicebatur, ducentorum. De
parte autem regis Anglie ceciderunt quamplures prin-
cipes et nobiles quorum nomina ignoro, et de aliis
Anglicis et sagittariis maxima multitudo.
Multi autem de predicto bello multa dicunt super
quibus fidem non adhibeo, et idcirco narrationi mee
pono finem.
Bex autem Franchie qui fuit Ambianis licentiavit
gentes...”
|
|