Your search within this document for 'sam' resulted in two matching pages.
1

“...232 GILLES LE MUI SIT. [1349] rium Sancti Martini convenerunt et ibidem penitentiam inceptam fecerunt, et post prandium in foro iterave- runt. Et in illis duobus diebus communia tota dictis penitentibus compassa est. Et erant opiniones diverse, quia aliqui sane mentis non laudabant et alii [fol. 17] factum quamplurimum approbabant. Die autem Martis sequenti1 processio communis decani el capituli, et religiosorum, et tocius populi, venit in monasterium nostrum Sancti Martini; fuitque ibi per fratrem Gerardum de Muro, de ordine Mino- rum, predicatum et annuntiatum verbum Dei pro mor- talitate imminente. Qui, predicans egregie, vicia repre- hendens et habitus coudempnans virorum ac mulierum, sagacissime reprehendit, sed in fine sermonis pro hujus modi penitentibus orare omisit, ob quam cau- sam plurima pars audientium fuit indignata; et per totam illam ebdomadam contra eum populus multi- pliciter murmurabat. In dicta etiam ebdomada venit magna societas de Gandavo...”
2

“... in ecclesia Beate Marie convenerunt, missam in capella Sancti Ludovici audientes; et per totam mis- sam fuerunt ardentes duo cerei. Quando autem fuit tempus processionem exeundi, ut circuirent civita- tem, ipsi se preparaverunt, deponentes suas vestes, et habitum penitentialem assumpserunt; exieruntque, ut moris est, primo religiosi Mendicantes, deinde col- legia canonicorum et monachorum, et post collegium civium, qui vocantur domicelli, portantes feretrum beate Marie modo consueto, erantque nudis pedibus et devote se gerentes; post quos dicta societas peni- tentium, duce fratre Boberto, in habitu supramemo- rato, bini et bini, sine aliquo instrumento sequeban- tur, scorpionibus se verberantes, prout permiltebant duces eorum ad hoe ordinati, ne excederent modum...”