Your search within this document for 'perito' resulted in one matching pages.
1

“...CHRONIQUE. 197 [1348] mari, et in terra descendendo, per Montem Pessulanum, per totam Provinciam et Avinionem, ubi tunc erat curia Romana, et per totam patriam circumquaque, quod credere est quasi impossibile. Et dicebant viatores, mercatores et peregrini, et alii qui patrias circum- eunt, quod per campos, per villas, per deserta, bestie omnes erant sine custodibus, horrea et cellaria vinaria aperta, domus vacue, et pauci reperiebantur, in tan- tum quod in multis villis, civitatibus et castris, si fuerant in principio viginti milia personarum, pene duo milia non remanebant; et in pluribus villis et locis campestribus, si erant mille et quingente persone, pene centum remanebant; et vinee et terre inculte remane- bant in multis climatibus. Audivi autem predicta a quodam milite et legis- perito qui erat unus de dominis Parlamenti Parisius1; hic autem, una cum reverendo domino episcopo Mori- nensi, fuit missus ab illustrissimo domino rege Franchie Philippo ad regem...”