| 1 |
 |
“...48 GILLES LE MUISIT. [1294-4295]
sanctum virum Petrum, dictum Heremitam, vocatusque
fuit Celestinus1. Hic nihil sciens de temporalibus, sed
semper totus raptus in celestibus, orationibus instanter
intentus et vigiliis divina anteponens, aspirans omni
die reverti ad heremum, tandem, sicut dicebatur, de
consilio dominorum cardinalium, procurante domino
Benedicto, tune cardinali, dictus dominus papa Celes-
tinus fecit unam decretalem continentem quod papa
potest resignare. Facta [fol. 75 v°] autem dicta decre-
tali, et in studiis et ubique publicata, predictus domi-
nus papa infra annum resignavit2 et ad locum unde
assumptus fuerat est reversus, vivens postmodum
religiose et sancte, adeo quod sancta mater Ecclesia,
de vita sua et miraculis informata, ipsum canonizavit,
atque cum sanctis et electis est reputatus.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, domini
cardinales, ut moris est, in certo loco detenti et
coadunati, dominum Benedictum, cardinalem, in sum-
mum...”
|
|
| 2 |
 |
“...H2 GILLES LE MUISIT. [1337]
habita, concordaverunt quod duo de dominis cardina-
libus venirent ad dominos reges antedictos1.
Anno m° trecentesimo tricesimo septimo, venerunt
duo cardinales ordinati a domino summo pontifice
Benedicto et a sacro collegio dominorum cardinalium
Parisius; et habuerunt cum domino rege [fol. 97 v°]
Franchie parlamentum. Postea recesserunt et transfre-
taverunt in Angliam et cum domino rege Anglie etiam
habuerunt parlamentum. Auditis ita partibus, ad
Curiam sunt reversi. Tractatus autem habitus inter eos
non fuit publicatus.
Eodem anno, venerunt Anglici, ut dicebatur, cum
trecentis navibus2 et fuerunt ante Sclusam; sed nihil
ibi fecerunt quia comes Flandrie et tota patria coadu-
nati eis restiterunt. Sic applicuerunt versus quamdam
insulam ad villas que vocantur Yulpin et Caysant,
super quibus habuerunt victoriam; et predictas villas
succenderunt, cesis et submersis plus quam quingen-
1. « In tantum vero exarsit indignatio eorumdem regum...”
|
|
| 3 |
 |
“..., p. 468) raconte en ces termes la prise de voile
de Jeanne de Valois : « Eodem anno (1337) in die Omnium
Sanctorum (lepnovembre) Johanna, quondam uxorprefati Guil-
lemi comitis defuncti et soror germana Philippi regis Francie,
latenter quamdam abbatiam in eodem comitatu existentem,
que dicitur Fontenelles intravit et se velo sanctimonialium
velavit; quod audiens, Guillermus junior, comes, filius ejus,
admodum dolens, multis precibus ut exiret et ab incepto
desisteret ei supplicans, nihil profecit. » Lorsque Gilles fit
relever les notes contenues dans ses registres, celle-ci dut lui
échapper. II n’aurait pas manqué de 1’insérer dans sa chro-
nique s’il 1’eüt trouvée, car chaque fois qu’il parle de Jeanne
de Valois il ne manque pas de rappeler tous les honneurs et tous
les biens que cette princesse avait quittés pour entrer a Fonte-
nelles. Cf. Poésies de Gilles li Muisis, éd. Kervyn, t. I, p. 232.
2. Cf. Chronographia, éd. Moranvillé, t. II, p. 160....”
|
|
| 4 |
 |
“...222 GILLES LE MUISIT. [1349]
et [fol. 12] erant pauci rumores de guerra inter reges
Francie et Anglie, et mercatores secure ibant ad suas
mercaturas; sed propter monetas debiles currentes in
Francia debilitabantur mercature, ita quod populus
totus communiter, divites, mediocres et pauperes, de
caristia bladi, vini et omnium victualium conque-
rebantur et dolebant, pro eo quod operarii parum
aut quasi nihil lucrabantur. Et raseria bladi vendeba-
tur triginta solidis debilis monete et vinum duobus
solidis; et omnia cara erant propter monetam debilem.
Anno m° ccc° xlix°? venerunt nova quamplurima et
erant rumores universaliter quod gens Judaica, per
venenum jaciendo in fontibus, in puteis et in aquis,
populum Christianum, si possent, destruere niteban-
tur. Insuper rumores validi erant de mortalitate que
incepit in Oriente, et fuit super Indos et super omnes
regiones Christianorum, Paganorum, Sarracenorum
et omnium nationum ab oriente et septentrione et
meridie...”
|
|