| 1 |
 |
“...ANNALES.
235
[1349]
et illorum hominum qui se verberabant... » Et incon-
tinenti, antequam posset finire verba sua, aliqui contra
rationem et consuetudinem surrexerunt clamantes :
« Domine, vos male estis informatus quia frater pre-
dicans talia non dixit. » Et station omnes viri et
mulieres ceperunt murmurare et clamare, et mutuo
dicere quod frater predicans talia verba non dixerat.
Imposito autem cum magna difficultate silencio, dixit-
que frater Robertus, volens pacificare populum :
« Ego dixi vobis quod mihi commissum est; et ex quo
tenetis contrarium bonum est, nee displiceat vobis
observatio fidei, quia tempus est ut pax et tranquilli-
tas inter vos omnes observetur. » Et parum profitie-
bat ejus mitigatio et loquela, quia populus surrexit
murmurando et mutuo se provocando, dicentes quod
talia proveniunt de Mendicantium ordinibus. Et tota
ilia die fuit ingens tumultus per totam civitatem super
dictos ordines et super totum clerum.
Dominica autem sequenti1...”
|
|