Your search within this document for 'leu' resulted in one matching pages.
1

“...[1348] CHRONIQUE. 209 viriliter illi de Sancto Petro restiterunt. Postea illi de Sancto Petro exierunt ad campos. Fuitque proclaraatum in villa Gandensi, die Mercurii qui fuit septima die mensis januarii, ex parte comitis, quod omnes qui ilia die et die sequenti usque ad solis occasum vellent exire de villa et ei obedire, ipse eos benigne reciperet et omnia eis condonaret forefacta, sicut iis fecerat qui a principio eum receperant et obe- dierant, sed, dicto termino elapso, nullum reciperet nisi ad suam voluntatem. Post quam proclamationem fullo- nes et multi alii sane mentis et divites, dimissis bonis suis, cum mulieribus et infantibus exierunt extra villam ad campos, cum illis de villa Sancti Petri se concomitan- tes et tentoria levantes ad quemdam pontem, per leu- cam et dimidiam a villa Gandensi distantem, vocatum Risbrugge. Texentes vero et eorum fautores custodie- bant se circa forum ville Gandensis, ad quos non poterant accedere victualia propter aditus...”