| 1 |
 |
“...CHRONIQUE. 3
Et habebat dictus frater Vincentius a domino rege
auctoritatem videndi liberarias in regno Francie. Et
contigit quod venit in nostro monasterio Sancti Mar-
tini dictus frater, et aperta est ei liberaria, et vidit
omnia sicut sue placi[fol. 46 v°]ta fuit voluntati.
Unde audivi a predecessoribus nostris antiquis et
viventibus tune temporis, quod dictus frater dixerat
quod in nullo monasterio cujuscumque ordinis inve-
nerat tam bonos libros et sufficientes, tam bona et
vera originalia, moralia et antiquas hystorias, sicut
invenerat in nostra liberaria. Et multum habuit monas-
terium nostrum commendatum, dicens, sicut dicitur
in vulgari, quod per fragmenta apparet qualis potus
fuit, dicens etiam quod bene apparebat quod mona-
chi scripturas plus amabant quam carnis vitia et ocia,
supplicans conventui, ut semper in melius proficerent.
— Et audivi a multis predecessoribus nostris viris
religiosis quod omni tempore, tam in hyeme quam
estate, semper monachi...”
|
|
| 2 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
4
finera. — Et quoniam, post ejus decessum et transi-
tum ab hoe mundo, Sancta mater Dei Ecclesia de ges-
tis et vita ejus atque miraculis fuit sufficienter infor-
mata, canonizatus fuit et est cum Sanctis in gloria
reputatus; et idcirco non est expediens neque decens
quod de temporibus suis in aliquo me intromittam.
XJnum audivi de predicto domino rege illustrissimo
laudabile quod michi videtur utile posteris intiman-
dum1. Secundum consuetudinem suam, quolibet anno
die Veneris in Parasceve Domini, psalterium legebat a
principio usque in finem. Accidit in uno anno quod
quidam nobilis, de illustri genere progenitus, propter
multa maleficia per se perpetrata erat in Casteleto
Parisius. Die autem Veneris in Parasceve rex in capella
sua secundum morem psalterium legebat. Venerunt
autem propinqui et amici illius qui in Castelleto erat,
cum filio [fol. 47] et fratribus regis, ut dicebatur, ad
regem. Rex autem, videns eos, posuit digitum suum
super...”
|
|
| 3 |
 |
“...6
GILLES LE MU1S1T.
[1265]
Accidit autem quodam tempore quod debebant simul
prandere dicte tres sorores, dueque juniores laverunt
simul et non vocaverunt secum sororem suam primo-
genitam, dominam comitissam, dicentes ad invicem
quod non deberet comitissa lavare cum reginis; hoe
videns et audiens, soror earum multum est indignata
et turbata. Yespere autem facto, fuit in lecto cum
comité, marito suo, et cepit fiere et lugere, et gemi-
tus magnos emittere; unde comes admiratus requisivit
[fol. 47 v°] ab ea causam talium luctuum et gemi-
tuum, illaque intimavit sibi de lavatione predicta dua-
rum sororum suarum et de verbis que dixerant.
Comes autem dixit ei amicabiliter : « Soror, ne tur-
beris, quia de cetero non cessabo nee quiescam donee
fecero te reginam, sicut sunt sorores tue supradicte. »
Eodem tempore Mainfredus et Conrardinus, nepos
ejus, de genere Frederici imperatoris, qui fuit condemp-
natus, moverunt magnam guerram contra dominum
papam1, dominos...”
|
|
| 4 |
 |
“...[1266-1268] CHRONIQUE. 9
Vicit autem princeps Karolus supradictus Main-
fredum et occidit eum in bello cum maxima multitu-
dine suorum anno eodem. Sed Conrardinus, nepos
ejus, in bello fuit captus et adductus ante regem;
eratque juvenis elatus et magni cordis, et se nobilio-
rem tocius mundi reputabat, et regi ad interrogata
superbe respondebat. Unde accidit quod dominus rex
dixit ei : « Conrardine, si tu teneres me in tua pri-
sione sicut te teneo, quid faceres de me? » Respon-
dit quod sine dilatione sententiam haberet capitalem.
Rex autem non fuit motus ut sapiens, sed paulisper
subridens dixit : « Ex ore tuo te judico quia, sicut
michi facere judicasti, fiet tibi. » Statim cum indigna-
tione respondit : « Quis est in toto mundo qui me
[fol. 48 v°] ausus esset decollare? » Cui princeps
Karolus respondit : « Karolus, frater regis Fran-
cie, rex Gycilie et gladius Sancte matris Ecclesie,
caput tuum faciet detruncari ». Et sine mora, man-
datis pannis sericis cum...”
|
|
| 5 |
 |
“...10
GILLES LE MUISIT.
f1268]
totam Cycilliam, ettotam patriam, et circuit superpopu-
lum timor magnus. Tandem successu temporis, auxi-
liante Domino, fecit opus susceptum et totam patriam
Sancte Romane Ecclesie reconciliavit et ditioni sue
subjugavit, remanens perpetuo regnaturus. Et opus
istud complevit anno m° ducentesimo sexagesimo
octavo.
Quoddam notabile hic ponatur, de quo recolo avun-
culum meum1 in mea infantia enarrasse, qui fuit in
acie Roberti de Flandria cum nobilibus dominis et aliis.
Quodam enim tempore fuit commissum domino de
Rave et de Bourgella, militi in armis strennuo et
experto, quod, assumptis secum de gentibus Roberti
de Flandria, quoddam castrum forte nimis, in quo erant
persone patrie, viri et mulieres, congregate, expugna-
ret et obsideret, habens preceptum ex parte principis
Karoli quod, si vellent ei obedire et reddere se et
sua, ipsos reciperet in hunc modum, sin alias, ipsos
per vim captos, omnes poneret in ore gladii. Assump-
toque...”
|
|
| 6 |
 |
“...CHRONIQUE.
11
retur(sic) quia non feceratquod sibi fuerat imperatum.
Dominus autena Egidius Li Bruns supradictus, audiens
quod rex diffinierat sententiam mortis super domi-
num militem quern dictus Robertus cum aliis nobili-
bus secum adduxerat, veneruntque Robertus et Egy-
dius, assumptis secum potentioribus sue aciei, in
regis presentia, dicentes ei : « Domine nos audivimus
quod vos dominum de Bourgella, compatriotam nos-
trum, militem strennuissimum, morti adjudicastis. » Et
rex dixit ita esse. Tune Robertus, ejus gener, de con-
silio domini Egidii Le Brun, sic respondit : « Illus-
trissime domine [fol. 49], tunc oportet quod miles in
suocastro capiatur. » Etrex, motus in iram, dixit quod
in castro, si quod haberet, caperetur. Tune Robertus
et sui recedentes, dictus Egidius existens mariscalcus
totam aciem Roberti cum suis complicibus in certo
loco adunavit, et militem posuit in medio aciei; et mis-
sus fuit ad regem qui diceret: « Domine, miles domi-
nus de...”
|
|
| 7 |
 |
“..., primogeniti Guidonis comitis Flan-
drie, que erat domina de Cortraco1; et propter anti-
quam familiaritatem quam invicemhabuerant, assump-
sit iter ad earn visitandam; et venit, et fuit in Tornaco
receptus honorifice, et mandavit hospicium in monas-
1. La dame de Courtrai, dont il est ici question, est Béa-
trice, fille de Henri II de Brabant; elle avait épousé en pre-
mières noces Henri Raspe, landgrave de Thuringe (-j- 16 fé-
vrier 1247), puis Guillaume de Flandre, fils ainé de Guillaume
de Dampierre et non de Gui, comme le dit ici Gilles le Muisit.
Devenue veuve le 6 juin 1251, elle re^ut en douaire la sei-
gneurie de Courtrai....”
|
|
| 8 |
 |
“...
postea in Cycilliam. Et decessit ab hac vita anno m° cc0
octogesimo quarto.
Anno m° cc0 octogesimo quarto, Petrus, rex Arra-
gonie, fretus consilio, ut dicitur, malignorum, contra
dominum papam, dominos cardinales et Romanam
Curiam movit causam, et fuit grandis altercatio inter
eos et renuit dictus Petrus obedire. Ob quam causam
dominus papa fecit monitiones et processus contra
eum et finaliter eum condempnavit, excommunicans
omnes illos et illas qui nominarent eum regem. Phi-
lippus autem, rex Francie, filius illustrissimi regis
Ludovici, sororem dicti Petri de Arragonia1 duxerat
1. Isabelle....”
|
|
| 9 |
 |
“...44 GILLES LE MUISIT. [1284-1289]
in uxorem, qui genuitei duos filios, Philippum et Karo-
lum supradictos. Dominus autem papa, de consilio
fratrum, misit ad Philippum, regem Francie predic-
tum, inducens eum ad hoe ut iter caperet in Arra-
goniam ad finem ut dictum Petrum precibus vel vi
reduceret ad obedientiam et sancte Ecclesie Romane
clementiam. Philippus autem, tanquam filius obediën-
tie, collecto ingenti exercitu Francorum et aliarum
nationum, sine dilatione obedivit et, provisis necessa-
riis, iter arripuit et secutus est eum populus innume-
rus, propter indulgentias maximas quas dominus papa
concesserat. Veniens autem rex et acies sua in Arra-
goniam, propter intemperiem aeris quia estas erat
calidissima et tempestas muscarum [fol. 50] et alio-
rum plurimorum incommodorum, infecto negotio,
vastata tarnen pro magna parte patria, et propter
famem validam redierunt, maxime quia rex Philippus
ibidem migravit ab hac vita; et fuit in Franciam repor-
tatus et...”
|
|
| 10 |
 |
“...[1289-1294] CHRONIQUE. 15
cum ingenti exercitu; et venerunt in campo d Oron1 et
fixerunt utraque acies sua tentoria; et erat exercitus
ducis Brabantie parvus respectu aliorum; fuitque, ut
dicitur, dies certa ab utraque parte concorditer assi-
gnata. Et venerunt archiepiscopus et sui, non ad diem
assignatam, sed pridie, et Brabantinos invaserunt2.
Dux autem et sui ad arma cucurrerunt et viriliter res-
titerunt, et fuit conflictus ingens et pugna magna, et
dux obtinuit victoriam. Et ceciderunt Henricus et
Wallerans de Lussembourc, et multi nobiles et igno-
biles ceciderunt in ore gladii, et multi fugerunt; comes
autem de Gerles, et archiepiscopus, et multi nobi-
les capti fuerunt. Et postmodum fuit pax inter eos
reformata. Fuitque bellum die sabbati ultima mensis
maii3.
Anno m° cc0 nonagesimo quarto, tercia die maii, dux
Brabantie Johannes, qui habuit victoriam apud Oron
super Renum, fuit in quodam4a Bar-le-Duc; et ibidem
1. Ce nom de lieu, que Gilles le Muisit...”
|
|
| 11 |
 |
“...16 GILLES LE MUISIT. [1266-1290]
astiludiando fuit percussus in brachio et vulneratus;
de quo vulnere migravit ab hac vita.
II
DE CASTELLANO TORNACENSI ET DE ADVOCATO ALIQUA
NOTABILIA.
Anno m°cc°sexagesimo sexto, venit Johannes, domi-
nus de Mauritania et castellanus Tornacensis, in suo
jocundo adventu, et fuit receptus honorifice a civibus,
sicut erat antiquitus consuetum. Habuitque quatuor
fratres : Guillermum, Arnulphum [fol. 50 v°], Thomam
et Balduinum, et uxoratus nondum erat; accepitque
postmodum in uxorem Mariam d’Esconfflans, mulie-
rem nobilem et parem sibi matrimonio copulari.
Anno m° cc0 sexagesimo nono, venit dicta Maria
d’Esconfflans, domina de Mauritania, ut castellana in
civitateTornacensi, fuitque recepta cum sollempnitate,
ut moris est; fuitque progenita ex eis Maria, nullum
alium habentes heredem, que supervixit patrem et
matrem et fuit heres.
Anno m° cc0 nonagesimo, octavo1 die aprilis, venit
dicta Maria heres et fuit recepta, prout erat consue...”
|
|
| 12 |
 |
“...[1290-1307] CHRONIQUE. 17
que erant patrui dicte domicelle, fuit concordaturn
quod ipsa fuit conjuncta matrimonio nobili et illustri
viro Johanni de Vreson, filio domini Godefridi, qui erat
frater germanus illustrissimi principis Johannis, ducis
Brabantie.
Anno millesimo ducentesimo nonagesimo septimo,
decima die octobris, venit dictus Johannes de Vreson
tanquam castellanus, et receptus fuit ut moris est;
fuitque dictus Johannes cum aliis principibus et nobi-
libus in bello ante Curtracum, anno Domini m° ccc°
secundo, interemptus; et sic remansit vidua ejus uxor,
domina castellana, que luxit eum per tongum tempus,
ut decuit.
Fuitque illo tempore mirabilis eventus; quia ma-
trone, de nobilibus viris suis viduate, muitum lugebant
et se per nuntios aliquando, et sepe invicem persona-
liter visitando, prout melius poterant visitantes; tan-
dem contigit quod, nescio quo instinctu, in illo tem-
pore quidam se mutuo coadunantes, euntes per
patriam, fingentes se religiosos...”
|
|
| 13 |
 |
“...18 GILLES LE MUISIT. [1307-1314]
moris est feminarum, fidem adhibuit illis deceptori-
bus, vo[fol. 51 jcatis Loe-Dieu. Processum receptionis
et omnium accidentium de illo, qui se flngebat esse
Johannem de Yreson, pretermitto, quia certitudinem
non scirem scribere nee reddere rationem; quod
tarnen audivi et vidi, testificor sicut sequitur.
Anno m° ccc° septimo, vicesima tercia die februarii,
venit in Tornaco cum magna comitiva quidam, gerens
se tanquam esset Johannes de Vreson, et cum eo
dominus Ludovicus, comes de Evreus, frater Philippi
regis Francie; et visitavit ecclesiam Beate Marie Tor-
nacensis, et venit et se presentavit tanquam castella-
nus; et erat opinio vulgi diversa, quia alii dicebant
ipse est, alii dicebant non. Ivit tarnen in castello in
Bruleo tanquam dominus, et post apud villas deLutosa
et Condato, et per totam castellaniam fuit receptus et
dominatus est, et fuerunt sibi a monasteriis, capitulis,
villis, nobilibus et ignobilibus, dona plurima...”
|
|
| 14 |
 |
“...[1289-1314] CHRONIQUE. lg
castellana pre dolore mortua est, et quia nullum de
came propria habuit heredem, Balduinus, patruus
ejus, dominus de Landas, tribus fratribus suis mor-
tuis, et junior, de tota terra heres fuit; dictusque
Ingelrannus processu temporis tantum laboravit quod
dictus Balduinus omne jus, quod habebat in Mauritania
et castellania, regi vendidit; et sic fuit et adhuc est
regi et regno applicatum1.
Et audivi a pluribus quod deceptor castellane fuit
vivus in fossa suffocatus.
Anno m cc octogesimo nono venit primo in Tor-
naco, tanquam advocatus Tornacensis [fol. 51 v°],
Hellinus d’Armentires.
Anno m° ccc° secundo, mortuo Hellino d’Armen-
tieres, venit successor ejus, dominus Anselmus de
Aigremont, tanquam advocatus Tornacensis.
III
BA. QUE SEQUUNTUR GURAVl INSERERE IN PRESENTI
OPUSCULO AD NOTIGIAM FUTlTRORUM, DE ECCLESIA
Beate Marie Tornacensis et de quibusdam acci-
DENTIBUS, AC ETIAM DE PONTIFICENTIBÜS DOMINIS
EPISCOPIS QUI PREFUERUNT IN PREFATA...”
|
|
| 15 |
 |
“...20 GILLES LE MTJISIT. [1213-1247]
PRESENTEM MILLESIMUM TRECENTESIMUM QUADRAGE-
SIMUM SEPTIMUM.
Anno m° ducentesimo tercio decimo, fuit consecrata
nobilis ecclesia Beate Marie Tornacensis1.
De beatissimo Eleutherio, vita ejus poterit reperiri
in libraria nostra2. Fuit autem corpus ejus, quod erat
apud Blandinium, in feretro novo positum a domino
Waltero de Marvis episcopo in Valle de Vinea; et ibi
populus Tornacensis congregatus. Et quia canonici
Tornacenses dicunt totum corpus sancti Eleutherii se
habere, monachi etiam Sancti Martini Tornacensis, ibi-
dem comparentes, dixerunt e contrario caput sancti se
habere. Et quia in loco apud Blandinium, unde fuerat
corpus elevatum, fuit sepulta juxta eum sancta Blanda,
dominus episcopus precepit canonicis et monachis ut
afferent unusquisque caput tale quod habebat. Tenens
autem in conspectu populi utrumque caput, et quod
caput monachorum erat majus capite canonicorum,
dixit secundum vulgare proverbium de capite canonico...”
|
|
| 16 |
 |
“...[1219] CHRONIQUE. 21
deterrninans, commisit Deo et sancto diffinire; et sic
habet unusquisque quod antea possidebat. Facta autem
fuerunt predicta anno ra0 cc0 quadragesimo septimo.
Predicta audivi pluries enarrare a duobus monachis
antiquis qui dicebant se ibidem fuisse.
[Fol. 52.] De dominis pontificibus qui ab antiquo
rexerunt Noviomensem et Tornacensem ecclesias, et
quomodo dicti episcopatus fuerunt separati, et quo-
modo dicte ecclesie proprium pastorem habuerunt, et
accidentia a principio usque ad tempus domini Wal-
teri de Marvis, credo quod penes ecclesiam Tornacen-
sem sunt aut esse debent registrata; in nostro autem
monasterio Sancti Martini Tornacensis, inlibraria, plu-
rima registrata continentur, videlicet in voluminibus
de Restauratione ecclesie et de Antiquitate urbis Tor-
nacensis1.
Anno m° cc0 xix°, fuit electus per capitulum con-
corditer antistes et episcopus dominus Walterus de
1. Selon Sanderus (Bibliotheca belgica manuscripta, t. I), la...”
|
|
| 17 |
 |
“...22 GILLES LE MUISIT. [1219-1267]
Marvis, canonicus et de gremio ecclesie. Vidi autem
religiosos monachos et plures personas seculares que
se vidisse eum asserebant et quod antistes fuit reli-
giosus, visitans et predicans in ecclesiis, pauperes
recreans, et qui omnibus bonis operibus insudabat;
cujus anima in pace requiescat. Deditque prebendas
et beneficia personis iitteratis et bene moriginatis,
prefuitque circiter annis triginta duobus.
Anno m°cc° quinquagesimo primo, postquam domi-
nus episcopus de Marvis viam universe carnis ingres-
sus est, decanus et capitulum concorditer elegerunt
dominum Walterum de Cruce, concanonicum suum et
de gremio ecclesie, qui fuit litteratus et de nobili pro-
genie, sequens in omnibus bonis operibus predeces-
soris sui vestigia; et tempore suo multos litteratos et
valentes personas in ecclesia de canonicatu preben-
davit, et inter ceteros quatuor nepotes suos: Walterum
de Manso, cantorem, Egidium de Cruce, cancellarium,
Walterum...”
|
|
| 18 |
 |
“...[1267-1282] CHRONIQUE. 23
Tunc [fol. 52 v°] temporis cambiatores sedebant in
foro, in cambio constituto ibidem. Fuitque concorditer
depositum.
Anno m° ducentesimo sexagesimo septimo, defuncto
et sepulto domino Johanne Buchiel episcopo, electus
fuit a decano et capitulo vir nobilis et stature pulcerri-
me, omnibus gratiosus, dominus Johannes de Enghien,
canonicus et de gremio, defensor egregius bonorum
episcopatus. Prefuit annis circiter septem.
Anno m° cc0 septuagesimo quarto, fuit electus a
decano et capitulo magister Philippus, de Gandavo
oriundus, canonicus et de gremio, vir litteratus, pru-
dens et discretes1; et venit in Tornacum illo anno.
Prefuit annis circiter octo.—Cujus temporibus fuit pre-
bendatus in ecclesia Tornacensi magister Henricus ad
Plagam, de Gandavo, et archidyaconus Tornacensis,
doctor in theologia egregius et nominatissimus, qui
sustinuit opinionem prelatorum contra opinionem
ordinum Mendicantium, dicentium quod illi qui sibi
confitebantur...”
|
|
| 19 |
 |
“...26 GILLES LE MÜISIT. [1282-1292]
et admirans plus quam dici possit, consensit. Venitque
postea in suo jocundo adventu anno m° cc0 [fol. 53 v°]
octogesimo secundo, et fecit festum suum in domo
episcopali. Prefuit autem circiter decem annis et sus-
tinuit jura episcopatus et ecclesie contra omnes plus
quam ceteri sui predecessores. Fecitque domum de
Helcin et vallavit eam de nobili porta, muris et fossa-
tis. Visitabatque in Adventu, in Quadragesima et Vigi-
liis, predicando gratiose in civitate et extra civitatem.
Emitque Parisius domum episcopalem de qua usus fuit
et utuntur sui successores1.
Anno m° cc0 nonagesimo secundo, domino Mikaele
episcopo viam universe carnis ingresso et ante majus
altare sepulto, decanus et capitulum diem ad cele-
brandam electionem assignaverunt, mittentes [ad] om-
nes citramontanos. Eratque tune temporis canonicus
Tornacensis homo gratiosus et legis peritus, expers et
excellens, magister Johannes de Vassonnia; fuitque
advocatus in...”
|
|
| 20 |
 |
“...[1292-1300] CHRONIQUE. 27
plures canonici de Francia tune temporis existentes.
Tandem fuit electus per viam compromissi. Sustinuit-
que jura ecclesie contra omnes, sive cives sive alios,
toto cursu vite sue. Venitque in Tornacum in suo
jocundo adventu anno m" cc° nonagesimo secundo, et
fecit festum suum in domo episcopali. Prefuit autem
annis circiter octo mortuusque est; et decessit anno
m° ccc°.
Anno m° ccc°, mortuo domino Johanne de Wassonia
episcopo, decanus et capitulum miserunt ad omnes
concanonicos suos citramontanos, diem certam ad eli-
gendum pastorem sibi nuntiantes, ad quam diem omnes
convocati convenerunt. Quibusque simul in capitulo ad
sonum campane congregatis, procedere per viam
scrutinii elegerunt; fueruntque scrutatores concorditer
electi, qui vota audirent singulorum. Tandem omnibus
auditis et scrutatis, major et sanior pars tocius capi-
tuli venerabilem virum magistrum Johannem de Muro,
de Tornaco oriundum, jurisperitum et pollentem pre
ceteris...”
|
|