| 1 |
 |
“...CHRONIQUE.
87
[1315]
pinquare ville Curtracensi, Flamingis comparentibus
ex adverso, et coadunaverunt se in villa Curtracensi
contra eum. Et dicebatur quod nunquam rex Franchie
habuerat tam grandem et nobilem exercitum; et erat
ipse homo quamplurimum animosus.
Toto autem illo tempore fuit tanta pluvie inundatio,
die ac nocte, quod non videntes ullo modo possent
credere, nee ab antiquis fuit visum, ut dicebant. Et
dolorem ac penuriam ultra modum totus exercitus
passus fuit, quia in tota ilia patria usque ad Curtracum,
ubi exercitus erat, quando tempus est pluviale, talis
est conditionis, et in [fol. 88 v°] hyeme etiam, quod
extra domos ibi nullus potest durare. Et sic fuit tali
necessitate compulsus quod de suo proposito est frus-
tratus et non potuit adimplere quód volebat; et sic
cum dolore cordis maximo et anxius, consilio habito,
licentiavit suum exercitum; et combusserunt sua ten-
toria et logias, recedendo prout potuerunt.
Magna autem copia exercitus cum...”
|
|