1 |
 |
“...42
GILLES LE MXJIS1T.
[1307]
refugium; et cecidit fulgur et tonitruum super paro-
chiali ecclesia Sancti Piati; et vise sunt forme demo-
num a multis, ut dicebant, in templo, hac et iliac
decurrentes; et visa sunt signa in ymaginibus et
parietibus. Et per istam tempestatem tam subitam et
immensam fuit pro magna parte furor communie
mitigatus.
Vespere autem facto, per noctem traxerunt se
in parochiis ad habendum invicem consilium. Illi
autem de parochiis Beate Marie et Sancti Nichasii
adverterunt quod Matheus de Haudion, armiger, erat
homo sapiens et fidelis; et miserunt pro eo in nostro
monasterio, ubi [fol. 59] morabatur. Qui veniens cum
eis, statim una voce dicunt ei : « Mathee, sic vos scitis
et videtis statum civitatis; pro Virgine Maria detis
nobis consilium. » Ipse autem, renitens aliquantulum
et se excusans, tarnen eleganter et sapienter dixit eis :
« O dilecti domini, vos scitis quod nobilis civitas est
Tornacus et quomodo pre ceteris est in ea justitia
observata contra omnes, nemini...”
|
|
2 |
 |
“...188
GILLES LE MUISIT.
[1347]
Anno supradicto, rege Anglie existente in Calais,
decern naves venerunt de Anglia in quibus erant bona
innumera et equites, matrone ac mulieres, ut vide-
rent suos maritos et amicos; et vise sunt ille naves
prima ebdomada mensis septembris; et plures naute
qui exierant de villa de Calais quando reddita fuit
regi Anglie, erant in mari; et erat capitaneus eorum
unus vocatus Maran; qui invaserunt dictas decem
naves, et eas ceperunt et abduxerunt1. Quinque
autem de eisdem navibus duxerunt ante villam de
Abeville, in quibus erant matrone, alias autem quinque
naves, quia eas ad portum ducere non valuerunt,
cesis capitibus Septuaginta quinque Angticis, fecit
Maran nauta submergere dictas naves.
Eodem anno, tercia decima die septembris, venerunt
ante Sanctum Odomarum comes d’Albi, comes de la
Haute Anstonne et comes de Nonnorenton, cum
magna copia armato[fol. 116]rum et peditum Angli-
corum, et fecerunt plures insultus, resistentibus illis
de villa et non exeuntibus...”
|
|