1 |
|
“...42
GILLES LE MXJIS1T.
[1307]
refugium; et cecidit fulgur et tonitruum super paro-
chiali ecclesia Sancti Piati; et vise sunt forme demo-
num a multis, ut dicebant, in templo, hac et iliac
decurrentes; et visa sunt signa in ymaginibus et
parietibus. Et per istam tempestatem tam subitam et
immensam fuit pro magna parte furor communie
mitigatus.
Vespere autem facto, per noctem traxerunt se
in parochiis ad habendum invicem consilium. Illi
autem de parochiis Beate Marie et Sancti Nichasii
adverterunt quod Matheus de Haudion, armiger, erat
homo sapiens et fidelis; et miserunt pro eo in nostro
monasterio, ubi [fol. 59] morabatur. Qui veniens cum
eis, statim una voce dicunt ei : « Mathee, sic vos scitis
et videtis statum civitatis; pro Virgine Maria detis
nobis consilium. » Ipse autem, renitens aliquantulum
et se excusans, tarnen eleganter et sapienter dixit eis :
« O dilecti domini, vos scitis quod nobilis civitas est
Tornacus et quomodo pre ceteris est in ea justitia
observata contra omnes, nemini...”
|
|
2 |
|
“...[1338] CHRONIQUE. 115
ilia [fol. 98] creatura a latere dextro alba et a sinistro
latere nigra nimis; et rex, hoe cognito et visa crea-
tura, fecit expellere, precipiens ut nunquam compa-
reret; mater autem per interpositas personas rogavit
regem ut de infante suam posset facere voluntatem;
habita autem super hoc a rege licentia, fecit ilium
baptizari et incontinenti post baptisma nulla nigredo
comparuit. Rex autem, ut audivit et vidit miraculum,
citius quam potuit fecit se baptizare. Misit autem
legatos ad dominum summum pontificem Benedictum,
supplicans et requirens ut sibi mitterentur persone de
fide catholica instructe que ei et populo sibi subjecto
verbum vite et fidem catholicam predicarent. Domi-
nus autem papa gaudio magno gavisus est et legatos
recepit honorifice, ut decebat; habitoque consilio
cum sacro collegio dominorum cardinalium, elegit
duos fratres de ordine Predicatorum, doctos et ins-
tructos, valentes complere devotionem dicti regis Tar-
tarorum, misitque dictos fratres...”
|
|
3 |
|
“...civitatis Tornacensis et ad expugnandum
inimicos, quia rumor erat quod rex Anglie et omnes
sibi ailigati proponebant civitatem Tornacensem obsi-
dere; quod postea rei probavit eventus.
Nam dictus rex Anglie erat tune temporis in Flan-
dria cum magno exercitu Anglicorum et sagittariorum
trahentium sagittas; Jacobus autem de Artevelde, cui
obediebant omnes de Flandria, commovit, monuit et
adunavit magnum exercitum Flandrensium; et sic
Anglici et Flandrenses venerunt per Curtracum et per
Aldenardum; et visa sunt eorum tentoria que fixerunt
apud Chyn a gentibus regis que erant in Tornaco et
ab habitatoribus dicte civitatis in nocte beate Marie
Magdalene1; et ibi steterunt usque ad ultimam diem
mensis julii. Interea comes Hannonie Guillelmus, nepos
1. 21 juillet 1340....”
|
|
4 |
|
“...teneo quod multi in latino et in gallico
fuerunt super predictis registrantes; et quod scivi et
audivi illud registravi.
Et. est sciendum quod in illo anno fuit dies Natalis
Domini in die Veneris. Et fuit annus incipiens secun-
dum stylum curie Romane a Nativitate, que fuit dies
Veneris, ut dictum est, et sic fuit annus quinquagesi-
mus et incepit indulgentia ordinata a domino Summo
Pontifice Clemente papa sexto, [fol. 24] Et cessave-
runt multa mala; et multa referebantur, que michi non
sunt visa posteris demandare, donee veritas ignotes-
cat; et sic registrationi mee pono finem.
Anno eodem, in prima ebdomada Quadragesime1,
fuit proclamatum publice in foro, ex parte gubernato-
rum civitatis, quod omnes cessarent a dicta publica
penitentia voluntaria assumpta; alioquin omnes, de
cetero facientes, ad omnes dies bannirentur. Fuit
eciam ex parte regis proclamatum quod omnes eciam
cessarent, quia rex eos sectam vocabat in sua lettera,
et hoc sub pena perditionis corporum et bonorum.
Fuit eciam...”
|
|
5 |
|
“...cesi fuerunt ex utraque parte plures, et etiam
plures nobiles et alii capti et detenti; multique rumores
erant in dictis regnis de eisdem; tarnen in illo tempore
nulla acies a dictis regibus est mota nee adunata.
Sciendum tarnen est quod estas ilia fuit sicca multum
et calida in tantum quod magnus defectus fuit de feno,
de avena, de granis rotundis, de herbis et de fructibus;
sed de blado fuit satis habundantia et magna habundan-
tia vini. Sed omnia venalia in tantum cara erant, quod
non erat visa caristia talis a viventibus, ut dicebatur.
1. II nous aparu inutile de rééditer cette poésie, qui ne pré-
sente qu’un intérêt médiocre. On la trouvera dans De Smet,
Corpus chronicorum Flandrie, t. II, p. 423-434.
2. Les quelques pages qui suivent ont dü être écrites après
la mort de Gilles Ie Muisit. Cf. 1’Introduction.
3. 29 aoüt 1352.
4. Cf. Geoffroi le Baker, éd. Thompson, p. 119....”
|
|