1 |
|
“...[1290-1307] CHRONIQUE. 17
que erant patrui dicte domicelle, fuit concordaturn
quod ipsa fuit conjuncta matrimonio nobili et illustri
viro Johanni de Vreson, filio domini Godefridi, qui erat
frater germanus illustrissimi principis Johannis, ducis
Brabantie.
Anno millesimo ducentesimo nonagesimo septimo,
decima die octobris, venit dictus Johannes de Vreson
tanquam castellanus, et receptus fuit ut moris est;
fuitque dictus Johannes cum aliis principibus et nobi-
libus in bello ante Curtracum, anno Domini m° ccc°
secundo, interemptus; et sic remansit vidua ejus uxor,
domina castellana, que luxit eum per tongum tempus,
ut decuit.
Fuitque illo tempore mirabilis eventus; quia ma-
trone, de nobilibus viris suis viduate, muitum lugebant
et se per nuntios aliquando, et sepe invicem persona-
liter visitando, prout melius poterant visitantes; tan-
dem contigit quod, nescio quo instinctu, in illo tem-
pore quidam se mutuo coadunantes, euntes per
patriam, fingentes se religiosos actu et habitu, visita-...”
|
|
2 |
|
“...consilio, concorda-
verunt quod feretrum Beate Marie in dicta patria et in
episcopatu undique portaretur, ad promovendum dicta
corda ad devotionem, perpendentes quantum habun-
dat iniquitas, refrigessit (sic) caritas multorum, quia
propter guerras processio Tornacensis non erat, ut
solebat, visitata.
Mortuo autem domino Guillelmo de Ventadour epis-
copo, dominus papa Johannes vicesimus secundus
reservaverat episcopatus et alia benefitia, et, cognito
decessu domini episcopi, contulit ilium venerabili viro
discreto et nobili domino Theobaldo de Saussoire qui,
receptis bullis, suscepit ordines et fuit sacratus; sed
morte preventus non venit personaliter in Tornacum.
Et sic fuit cassata electio facta de magistro Johanne de
Portali1.
Anno m° trecentesimo tricesimo quinto, mortuo
dicto domino Theobaldo de Sausoire, dominus Andreas
de Florentia, doctor in decretis et expertus in legi-
bus, erat tune temporis episcopus Attrebatensis, et
dominus papa qui noverat eum, de consilio domino-
rum cardinalium...”
|
|
3 |
|
“...festum Symonis et
Jude1, fuit ventus tam magnus et tam vehemens
quod in Tornaco fuit in locis innumeris ruina edificio-
rum, maxime de cooperturis, de signis [fol. 60]
domorum, quod propter timorem tegularum nullus
per vicos ire ausus erat.
In illo anno fuit tantum geli quod etiam in mari
naute moriebantur; et etiam fuit post gelu maxima
aquarum hadundantia.
Anno illo fuit eclipsis solis, ultima die januarii. Et
eodem anno fuit karistia bladi et vini.
Anno m° trecentesimo decimo, cepit ballivus Viro-
mandensis unum hominem bannitum de regno in jus-
ticia Tornacensi; et fuit sibi mortuus deliberatus ultra
fluvium de Ries; et levavit furcas, et ibi eum suspendi
fecit; et postea restituit unum hominem vivum et
resaisivit pro villa prepositos et juratos.
Anno m° ccc° xj°, duo homines invicem rixantes,
unus occidit alium; et occisor fugit in templo de
Orka, et ibi fuit diu; et prepositi et jurati faciebant
eum custodire et coercere quod nullus daret sibi
bibere aut manducare, invitis decano et...”
|
|
4 |
|
“...die non
est visus currere, nee currit; et est intentio plurimo-
rum quod predicta proditio causa fuit.
Anno m° ccc° ij°, facta proditione antedicta, domi-
nus Jacobus de Sancto Paulo factum domino regi et
suo consilio nuntiavit, qui corde anxio mortuos luxe-
runt et super eos doluerunt. Rex autem misit pro pari-
bus et baronibus Franchie, et ad certam diem cum
rege et suo consilio convenerunt; et, deliberatione
habita diligenti, ad tantam proditionem vindicandam
fuit negotium commissum nobili viro domino Roberto,
comiti Attrebatensi, tanquam capiti et pro persona
domini regis representanda; et fuit a rege factum edic-
tum generale, precipiendo quod omnes dicto comiti
obedirent et ipsum sequerentur. Robertus autem
comes predictus, qui erat famosus in armis, collecto
ingenti exercitu maxime baronum et nobilium, et de
ignobilibus et communiis aciem satis grandem1, deli-
beravit intrare in Flandriam per Curtracum. Et venit
cum sua atie et ductus est2 ante Curtracum citra
1. Le scribe semble...”
|
|
5 |
|
“...CHRONIQUE.
183
[1347]
habita diligenti, concordaverunt numerum mille viro-
rum, tam equitum quam peditum, regi mittendum et
elegerunt provisores qui providerent ea que essent
necessaria. Gubernatores autem et consilium civitatis
fecerunt ordinationes et statuta et quamplura neces-
saria [fol. 124 v°] pro dicto facto, que penes eos sunt
registrata; que scribere longum esset et idcirco ea
omitto et est causa. Fuitque provisum de equis, de
armaturis, de curribus, de targiis, de tentoriis, de
paraturis, et de omnibus necessariis congruentissime
ordinatum. Et fuerunt facti quatuor capitanei, videlicet
Willermus de Porco, Petrus li Muisis, Vincentius
d’Aire et Quintinus Gargate; et cum eis fuerunt equi-
tes usque ad numerum quadraginta quinque equitum,
ipsis computatis, el de peditibus, habentibus paratu-
ras, circiter mille, de quibus fuerunt ducenti balistarii
et septies viginti archiste, et de aliis plures famuli
cum lanceis et diversis armaturis, et quidam Carpen-
taria fabri, officiarii...”
|
|