1 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0049thm.jpg) |
“...cene et recreationumingardino, ubi insi-
mul semper erant et hora competenti.
De sancto et illustrissimo rege Ludovico supradicto
audivi a multis tide dignis personis, religiosis et secu-
laribus, qui eum viderant, quod homo fuit humilis,
diligens pauperes et scolares proficientes, religiosos
omnes, precipue Cystercienses, fratres Predicatores
et Minores, de humili habitu, audax tarnen, justitiam
omni tempore anteponens. — Gesta autem ejus repe-
ries in quarto volumine dicti fratris Vincentii versus...”
|
|
2 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0051thm.jpg) |
“...CHRONIQUE.
[1270]
5
sequendo vestigia Salvatoris, misereamini illius nobi-
lis viri qui Gastelleto captivus detinetur. » Rex autem,
auditis eis, clementer respondit; levans tarnen digitum
suum, nam versus quem digi to signaverat talis erat :
« Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam
omni tempore1 2 »; et paulisper deliberans, vocavit
amicos, dicens eis quod prepositus Parisiensis manda-
retur; et cepit legere. Illi autem, sperantes graciam et
deliberationem habere, ad prepositum miserunt velo-
cius. Yeniente autem preposito coram rege, rex adju-
ravit eum quod facta illius, si sciret, enarraret. Pre-
positus autem, conjuratus et mentiri non audens,
multa facta enormia de quibus erat informatus regi
enarravit. Rex autem ilico precepit, et sub capitali
sententia, quod statim sine mora, non obstante die
sollempni, ilium duceret ad patibulum, ipsum sus-
pendendo.
Transiit autem dictus rex ex hoe mundo anno
m° ducentesimo septuagesimo in Thunis, relinquens
heredes Philippum, primogenitum...”
|
|
3 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0084thm.jpg) |
“...57 v°] civitati.
Vidi autem et testificor quod antequam fierent
turres, muri et fossati citra fluvium Scalde et ultra,
quod tanta tranquilitas erat quod omni tempore, tam
de die quam de nocte, exibant et intrabant tam pedi-
tes quam equites; nee aliqua porta erat obtirmata sed
aperta exeuntibus et intrantibus; et si aliqua persona
occideretur quoquomodo, tota civitas et totus populus
mirabatur et erat timor, tumultus et murmur multum.
Et quodam tempore venerunt nova quod rex Ale-
mannie venire versus Tornacum proponebat; et tune
vidi facere fossata ultra Scaldam in Folais.
Anno m° ducentesimo nonagesimo, cives et filii
civium concordaverunt rotundam tabulam videlicet
festum trium dierum; et Johannem Pagani in suum
regem elegerunt.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quarto, fuit for-
tificatum berefridum Tornacense, et extra civitatem
nova turris edificata pro justiciis faciendis.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, fuerunt
incepti muri, turres et fossata; et erat diversa opinio...”
|
|
4 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0086thm.jpg) |
“...40 GILLES LE MUISIT. [1306-1307]
Anno m° trecentesimo sexto, castellanus de Ath
levavit furcas citra pontem de Folais versus Tornacum
et ibi pependit unum hominem in prejudicium ville1.
Eodem anno, vicesima die novembris, venit dictus
castellanus cum gentibus armorum in villa de Rume-
gnies ad capiendum unum hominem. Qui renitens et
fortiter repugnans, castellanus, timens ne veniret
communia Tornacensis, fecit ignem poni in domo; in
qua ille est combustus. Ob quam causam dictus castel-
lanus, vocatus Matheus Likeus 2, et omnes illi qui cum
eo fuerunt, villam perpetuo perdiderunt, nee unquam
postea eamdem rehabere potuerunt, quia, quod factum
extitit, de facto fuit et non de jure.
Anno m° trecentesimo septimo, feria secunda,
decima die aprilis, tenente synodo domino Guidone,
Tornacensi episcopo, in qua convenerant multi prelati
et grandis multitudo curatorum de dyocesi Torna-
censi, gubernatores civitatis fecerunt ascensum (sic) et
concordaverunt fieri unam talliam, que fuit incepta in
ilia...”
|
|
5 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0098thm.jpg) |
“...comitis Flandrie2.
Fuitque in auxiliutn dicti regis Johannes, comes
Hannonie. Qui quidem comes, in previgilia sancti
Johannis Baptiste3, cum Johanne, primogenito suo, et
Johanne, comité Suessionensi, et aliis nobilibus viris,
ad numerum sexties viginti militum et amplius, et
cum exercitu copioso venit in villam Tornacensem et
stetit in monasterio Sancti Martini per aliquos dies.
Et [fol. 77] tune erant in castro de Dossemeir gentes
comitis Flandrie; dictusque comes Hannonie cum suo
exercitu ivit versus dictum castrum et fixit tentoria
1. Avant le 24 juin, exactement le 23. Cf. Chronique de
Guill. de Nangis, éd. Géraud, p. 299.
2. Cf. Jacques Muevin (éd. De Smet, Corpus Chronicorum
Flandrie, t. II, p. 455) : « Anno Domini m cc xevij, Philippus,
rex Francorum, obsedit villam Insulensem et cepit eam;
munivitque eam et posuit in ea custodem dominum Johannem
de Nijella; qui Johannes construxit castrum quod est Insulis
ad tutamen regni contra inimicos. » — Comme nous 1’avons
fait remarquer dans la...”
|
|
6 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0099thm.jpg) |
“...[1297] CHRONIQUE. 53
ante eum; qui, percipiens quod parum proficere pos-
set, iter arripuit versus villam Insulensem et se domino
regi presentavit, a quo cum sua acie est receptus
honorifïce.
Gombusta autem sunt suburbia dicte ville circum-
quaque, et domus fratrum et sororum de ordine Pre-
dicatorum, que magnifice constructe erant extra mu-
ros1; et ville campestres undique sunt destructe et
monasteria depopulata, maxime, quod dolendum fuit,
monasterium dominarum de Flines, et, proh dolor!
alique moniales violate et cum confusione ducte in
acie. De quo facto rex et barones plurimum fuerunt
conturbati et de violatoribus maxima vindicta capta
fuit. Fueruntque missi de Tornaco trecenti servientes
ad mandatum regis cum paraturis. Et stetit rex coram
dicta villa per spatium undecim ebdomadarum.
Venitque eo tempore in Tornaco, in vigilia Nativi-
tatis beate Marie2, et stetit in monasterio Beati Martini,
domina Johanna, regina Franchie, et cum ea domina
Machtildis, comitissa Attrebatensis, domina...”
|
|
7 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0101thm.jpg) |
“...[1297] CHRONIQUE. 55
Et sic predictis ordinatis, rex cum suo exercitu ivit
versus [fol. 77 v°] villas de Ypris et de Brugis; que
ville cum patria circumquaque se reddiderunt regi; et
sic per villam d’Englemoustier et de Curtraco cum
sua acie est reversus et venit versus Tornacum,
licenciato suo exercitu. Et intravit in Tornacum in
die sancti Dyonisii1, et dominam reginam visitavit
et sic versus Parisius est reversus. — Et in illo anno
stella comata apparuit. — Et domina regina regem
est secuta. — Guido autem comes Flandrie cum libe-
ris suis erat in villa Gandensi, que tunc pro parte
ejus erat2. — Post recessum domini regis, Flandria
quievit aliquo tempore super guerris inceptis.
Quo tempore dominus papa Bonifacius motus est
contra dominum regem Franchie, tam propter factum
comitis Flandrie quam ex diversis causis aliis, et quia
utebatur de consilio comitis Attrebatensis et fratrum
ejus, et de consilio Petri dicti Flote et quorumdam
aliorum, et non de consilio parium et baronum.
(Tailleurs...”
|
|
8 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0105thm.jpg) |
“...CHRONIQUE.
[1300]
59
ejus primogenitus, fuit in castro de Ghinon versus
Turonis et cum eo dominus Willelmus de Stenehus;
Guillermus, filius comitis, fuit in castro de Sardi in
Berri et cum eo dominus Theodoricus de le Bare;
dominus Gerardus Li Mors, Gerardus dou Verbos et
Johannes de Lembeke fuerunt in castro de Monleheri;
Guillelmus de Mauritania, Johannes de Rodes, Guillel-
mus de Sainte Clare et Sigerus de Tronchinio fuerunt
a Ainville en Biausse; Ernulphus de Aldenardo, Rasso
Mulars, Johannes de Bondues, Alardus de Robais
fuerunt in castro apud Falaise in Normannia; Walte-
rus dominus de Nivella, Balduinus de Quad-lpre,
Johannes de Menin, Philippus de Hakespoule et Ri-
quardus Estendart fuerunt in castro a Nonraites in
Alvernia; Guios de Tourout, Willermus de Hussem,
Rogerus Barnages, Walterus de Louvenghien, duo fra-
tres de Heulle, duo fratres de Warnehait, Johannes de
Poulle, Johannes de Tisike, Mikael de Lembeke, Valen-
tinus de Nieperkierke fuerunt in castro en Touraine1 *.
1....”
|
|
9 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0106thm.jpg) |
“...recepit eos sub certa forma.
Anno igitur illo, xviij* die mensis may, paratis
necessariis, dominus rex Franchie, vallatus consilio
baronum atque nobilium, cum magna comitiva venit
et cum eo domina regina; et descenderunt et iverunt
per Gurtracum in villam Gandensem, ubi fuerunt hono-
rifice recepti; et Gandenses et tota patria regi fece-
runt homagium. Post quod factum iverunt Brugis qui,
recipientes eum honorifice et gratanter, regi et regine
plurima dona optulerunt et dederunt; postea iverunt
versus villam de Ypris ubi etiam gratanter sunt
recepti.
Anno predicto videlicet m°ccc° primo, dominus papa
Bonifacius, affectum habens ad Flandrenses; comitem
et ejus liberos, compatiens eis, et quia ad ejus noti-
ciam pervenerat quomodo rex per suum consilium
fecerat Flandrensibus et quomodo erant in sua pri-
sione, motus propter hoc et alias plures causas, ordi-
navit in consistorio cum dominis cardinalibus et con-
fecit litteras bullatas; et misit eas virtute quarum
emprisonnés 4 Janville et non...”
|
|
10 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0108thm.jpg) |
“...Neella, qui gubernaverat patriam, cum
rege recessit. Dominus autem Jacobus de Sancto
Paulo, qui erat avunculus dicte regine, ad requestam
regine, fuit loco dicti conestabularii institutus Flan-
drie gubernator. Et quia non est secutus vestigia
conestabularii in miti gubernatione, sed durius eos
portabat in verbis atque factis, coperunt impacientes
esse et murmurare.
Anno m° trecentesimo secundo, illi de Gandavo
ceperunt contra regem et contra gentes suas, que eos
gubernabant, rebellare et iverunt versus villam de
Lessines, et secunda die aprilis, magno frigore
faciente, vi et per proditionem ceperunt; et earn com-
busserunt et muros funditus everterunt.
Anno predicto, videlicet millesimo ccc° secundo,
illi de Brugis, prima die mensis may1, ceperunt rebel-
lare de consilio cujusdam militis de ordine Templa-
riorum, vocati dominus de Boinem, et, inter se habita
deliberatione, concordaverunt ire ad domum de Male,
ubi erant provisiones facte a domino de Sancto
1. La Chronique artésienne (éd. cit...”
|
|
11 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0112thm.jpg) |
“...vastavit patriam circa Curffol. 8i v°]tracum
et combussit villas citra et suburbana de Curtraco et
fecit multos insultus.
Tandem undecima die julii, in feria quarta et in
die translationis beati Benedicti, dictus comes fecit
proclamari quod totus exercitus in campo ante
monasterium de Groninghes se adunaret; quod ita
factum fuit; et ibi fuerunt acies et scale ordinate.
Exieruntque Flandrenses, qui in Curtraco erant,
de villa; et, terga vertentes ville, fecerunt de ea
quasi murum, et facies tenebant versus suos inimi-
cos, et se ibidem ordinaverunt; et erant omnes pedites
et nulli equitantes, et pauci aut paucissimi respectu
aliorum. Tunc comes precepit quod gentes sue appro-
pinquarent, factumque est ita. Et sic ceperunt invi-
cem due acies debellare et pedites dicti comitis cepe-
runt Flandrenses superare et esse quasi sub puncto
habendi victoriam. Comes autem, hoe cognito et
nolens peditibus victoriam et honorem attribui, com-
movit et concitavit scalas equitantium, et fregit
intrando scalas...”
|
|
12 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0113thm.jpg) |
“...premittitur,
interemerunt; et pauci sunt a Flamingis interfecti.
Videntes autem alii, tam equites quam pedites,
de exercitu dicti comitis, quod suis et sibi bellare
erat, ut apparebat, contrarium et quod hora erat
pro Flamingis, terga verterunt; et fugerunt maxima
pars, tam equitum quam peditum, et Flandrenses
in suo statu se tenuerunt et prudenter se gerebant,
et, cedentes suos adversaries, victoriam habuerunt.
Fugientes autem in diversis locis se verterunt,
pars una versus villam Insulensem et pars [fol. 82]
alia versus Tornacum; et videbantur de turribus
Beate Marie Tornacencis et monasterii Sancti Mar-
tini, et de turribus ville venire fugientes per vias,
per sepes, per campos, cum tanta copia, quod nullo
modo esset credibile omnibus, qui non viderunt. El
dimissis tentoriis et sarcinis, omnia sua pro maiori
parte dimiserunt; et in pluribus locis a Curtraco usque
ad exitum ville de Dotegnies plures fuerunt spoliati et
occisi. Et in vespere et in crastino Flamingi, tota die
circumeuntes...”
|
|
13 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0115thm.jpg) |
“...omnium alio-
rum qui in conflictu ceciderunt, in pace requiescant!
Anno illo post victoriam habitam juxta Cortracum
a Flamingis, Flandrenses se coadunaverunt; et quia
comes Guido, Robertus et Guillelmus, filii ejus, et
milites, superius nominati, erant in prisionibus, et Phi-
lippus, filius comitis, erat absens, omnes concorditer
assumpserunt duces et superiores dominum Johan-
nem Namurcensem et Guidonem, fratrem ejus, filios
dicti comitis Guidonis. Qui, collecto Flandrensi exer-
citu, venerunt versus villam de Insulis et eam circum-
quaque obsederunt; dictaque villa se eis reddidit1,
1. Lille se rendit le 5 aout 1302. (Chronique artésienne,
éd. Funck-Brentano, p. 55.)...”
|
|
14 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0117thm.jpg) |
“...suo harnegio
dominum regem est secutus. Et erant inter duas exer-
citus fossati de Boulainriu; et propter hoc Flandren-
ses aciem regis non sunt prosecuti, et de recessu regis
ultra modum sunt gavisi. De quo facto Flandrenses
ultra modum corda resumpserunt et multum sunt
elati. Yeneruntque, dimissis fossatis de Boulainriu,
vastando patriam usque ad villam Sancti Amandi;
dictamque villam totaliter combusserunt in die beati
Remigii2, monasterio solum reservato, depopulato
tarnen. Deinde venerunt versus Tornacum, cremando
villas campestres, et apparuerunt et visi sunt ab illis
de Tornaco in monte citra Warnaviam, per scalas
ordinati et sicut parati ad bellandum; appropinqua-
veruntque civitati septima die post festum Remigii3 et
fixerunt sua tentoria satis prope, et omnia suburbia
civitatis citra Scaldam cremaverunt villasque campes-
tres circumquaque. Combusteque fuerunt ilia die cur-
bs de Warna[fol. 83 v°]via non totaliter et quatuor
molendina apud Ries totaliter, curtis de Dulciopetra,
curtis...”
|
|
15 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0118thm.jpg) |
“...72 GILLES LE MUISIT. [1302-1303]
prope Tornacum, domus et edificia supra vadum au
Loskegnuel. Remanseruntque Flandrenses illa nocte et,
quia provisiones non habebant et fames eos capiebat,
in crastino1 2 versus Curtracum recesserunt; et in eundo
curtes Sancti Martini apud Tategnies et Wanempret
combusserunt. Et sic non remanserunt monasterio nos-
tro Sancti Martini nisi sola curtis de Evregnies cum
molendino; et terre longo tempore inculte remanse-
runt, donee in dictis curtibus fuit pro posse reedifica-
tum®. Iveruntque Insulenses et illi de Duaco versus
suas villas.
Factum superius scriptum de rege et regina Anglie
non affirmo, sed tune temporis super hoe erat com-
munis relatio et audivi affirmare a pluribus fide
dignis.
Anno illo supradicto, in valle Casletensi dominus de
Sancto Venantio die Jovis in cena Domini3 invasit
Flandrenses ibidem coadunatos et, cesis multis de
eisdem, habuit victoriam4.
Anno m ccc iij, erat in Tornaco dominus Mikael de
Lignea et plures armature nobilium et...”
|
|
16 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0119thm.jpg) |
“...CHRONIQUE.
73
[1303]
lio, iverunt quarta die junii, feria tertia ante festum
Barnabe1, versus pontem de Rosne quem custodie-
bant Flamingi de Aldenardo; et ceperunt pontem
atque transierunt; et, cesis pluribus et spoliatis, ali-
quos captivos secum reduxerunt.
Anno eodem, dominus de Ghastelon, conestabella-
rius Franchie, habuit conflictum cum Flamingis ad
pontem de Arka prope Sanctum Odomarum2; et fuit
ibi tanta occisio personarum ex utraque parte, quod
fluvius ibi currens dicitur rubricasse et fuit rubeus per
aliquod spatium de cruore occisorum.
Eodem anno, Johannes de Lalaing [fol. 84], armi-
ger, fuit institutus custos et castellanus in castro de
Dossemer; accepitque secum consocios et sepe illos
de parte Flamingorum impugnabat; acciditque una die
quod, coadunatis Flamingis pluribus, dictus Johannes,
nesciens ibi tantos esse, dimissa custodia, exivit cum
suis incaute; et adversarii, eos invadentes, dictum
Johannem et plures de suis occiderunt, aliis in fugam
versis; et qui potuerunt...”
|
|
17 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0120thm.jpg) |
“...74 GILLES LE MUISIT. [1303]
consilium ad invicem quod civitatem Tornacensem
obsiderent; et ceperunt et concordaverunt ducem
eorum et superiorem dominum Guillermum de Julers,
de genere comitis Flandrie; paratisque tentoriis et
necessariis, venerunt et fixerunt tentoria apud Helchin,
feria quinta ante festum beati Laurentii; et die Jovis
post1 2 * * * * * venerunt versus Tornacum et fixerunt tentoria
sua, incipientes a fluvio Scalde ante portas de Bur-
dello et de Fontana et super rivum de Mayra, circum-
dantes civitatem tentoriis usque ad fluvium Scalde
superius contra portas de Valenchiennes et Fratrum
Minorum et super fluvium de Ries; et tentoria
domini Guillelmi de Julers erant contra portam
Sancti Martini et Insulenses contra portam de Vinea;
fueruntque levata ingenia in civitate et etiam extra in
acie in diversis locis; et fecerunt plures insultus de
ingeniis et ad portas veniendo, in tantum quod in plu-
ribus insultibus manu ad manum pugnaverunt cives
et adversarii.
Erant autem in...”
|
|
18 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0123thm.jpg) |
“...CHRONIQUE.
77
[1304]
tus per unum pontem, factum extra muros versus
Fratres Minores; et rex venit per civitatem et transi-
vit cum sua acie per pontem Sancti Brictii; et,
post eum Karolus, comes de Valois, cum una acie; et
tercius, comes de Evreus, frater eorum, cum una
atie; post eum conestabularius cum una acie; quinta
acies fuerunt Transmontani et illi de Venetia. Et
intravit rex ecclesiam Beate Marie et salutavit earn.
Et tunc exierunt omnes per portam Sancti Martini, et
iverunt versus Montem de Pabula et ibi defixerunt
tentoria. Et venerunt Flandrenses ex adverso cum
illis de Insulis et de Duaco.
Et sic, paucis diebus transactis, fuit ibi conflic-
tus magnus et bellum forte nimis. Et fuit pericu-
lum magnum pro rege et exercitu ejus quia,
nescio quo occulto consilio, Flandrenses sperabant
ad manus regem capere aut occidere; et fuerunt
occisi illi qui erant ad frenum ejus; sed rex, vultu
verso contra inimicos, audacter manu propria pugna-
bat cum paucis. Quo audito, fugientes ad ipsum...”
|
|
19 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0129thm.jpg) |
“...CHR0N1QUE.
83
[1314]
Anno eodem m° ccc° quarto decimo, vicesima die
augusti, archiepiscopus Remensis et abbas Sancti Dio-
nysii in Francia venerunt in civitatem Tornacensem
cum bullis, et in exitu ecclesie Beate Marie versus
domura episcopi, populo ibidem congregato, fuit
lecta, lata et publicata sententia super Flandrenses et
patriam *.
Illo tempore venerunt Flamingi ante villam de
Tornaco; et iverunt versus villam de Insulis et earn
obsederunt. Dominus autem Karolus, frater regis, et
dominus Ingelrannus de Maregni erant in Tornaco et
rex Navarre erat in villa de Orchies.
Et quarta die post latam seritentiam 8 venit dominus
Johannes, comes Namurcensis, in monasterio monia-
lium prope Tornacum1 2 3, etibi ivit Ingelrannus cum eo
tenere parlamentum, et tantum ibi fuit prolocutum de
treugis et de pace quod Flandrenses a sede recesse-
runt. Et dominus Karolus, frater, et Carolus, filius
regis, et Ingelrannus, qui erant in Tornaco, iverunt
apud Orchies. Et ibi coram rege Navarre fuit recessus...”
|
|
20 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0132thm.jpg) |
“...86 GILLES LE MUIS1T. [1315]
soror4 et una alia mulier Parisius in insula retro
Palatium.
Eodem anno dominus rex Ludovicus, mortua regina
Navarre uxore sua, raisit in Hyspaniam1 2 et adducta
fuit ei filia regis, vocata dementia, quam desponsa-
vit vicesima die junii. Et sacratus fuit cum regina ter-
cia die augusti3.
Anno eodem venerunt dictus rex et regina versus
Atrebatum et intraverunt in civitatem vicesima prima
die mensis augusti in die Jovis. Et ivit rex versus vil-
lam de Insula et in earn intravit secunda die septem-
bris. Et secutus est eum exercitus magnus nimis. —
Et habebat dictus rex maximam voluntatem, ut
dicebatur, patriam Flandrie subjugandi et de factis et
inobedientiis preteritis, et de proditione Brugensi,
corrigendi, et vindictam, si posset, capiendi. — Et
coadunavit exercitum circa Bondues et cepit appro-
1. La dame de Chantelou. Cf. Grandes Chroniques, éd.
P. Paris, t. V, p. 220.
2. Gilles le Muisit a commis ici une erreur; c’est en Sicile
qu’Hue de Bouville alia quérir...”
|
|