1 |
|
“...dominam comitissam, dicentes ad invicem
quod non deberet comitissa lavare cum reginis; hoe
videns et audiens, soror earum multum est indignata
et turbata. Yespere autem facto, fuit in lecto cum
comité, marito suo, et cepit fiere et lugere, et gemi-
tus magnos emittere; unde comes admiratus requisivit
[fol. 47 v°] ab ea causam talium luctuum et gemi-
tuum, illaque intimavit sibi de lavatione predicta dua-
rum sororum suarum et de verbis que dixerant.
Comes autem dixit ei amicabiliter : « Soror, ne tur-
beris, quia de cetero non cessabo nee quiescam donee
fecero te reginam, sicut sunt sorores tue supradicte. »
Eodem tempore Mainfredus et Conrardinus, nepos
ejus, de genere Frederici imperatoris, qui fuit condemp-
natus, moverunt magnam guerram contra dominum
papam1, dominos cardinales et Romanam ecclesiam,
in regno Cicilie, in Pullia, in Calabria, et multi eos
sustinebant et cum eis erant, et patrimonium sancti
Petri et bona Ecclesie in dictis partibus occupabant et
levabant. Et dicta Curia [Romana]...”
|
|
2 |
|
“...nobilium et multis armaturis;
et ivit cum eo dominus Egidius li Bruns, miles
sapiens et in armis expertus, quem dominus Guido,
pater ejus, dederat ei ab infantia doctorem et ins-
tructorem; fecitque eum dictus Robertus sue aciei
mariscalcum, et multa bona consilia dedit dictus miles
domino principi Karolo et dicto Roberto et per eun-
dem multas habuerunt victorias, maxime in bello
apud Bonaventura2, et per ejus industriam habuerunt
ibidem victoriam.
Facta autem et gesta dicti principis nobilia haben-
tur in metro et in prosa in diversis locis, et maxime
Adam li Bochus de Attrebato fecit et composuit librum
unum in quo plurimum ipsum commendavit3.
1. La bulle du 26 février 1265 conféra a Charles d’Anjou le
royaume de Sicile; le 3 janvier de la même année, trois cardi-
naux lui avaient remis la couronne au nom de Clément IV.
2. Corr. : « Beneventum ».
3. Gilles paralt avoir utilisé une version du Dit du roi de...”
|
|
3 |
|
“...GILLES LE MUISIT. [1324-1335]
papa, precibus condescendens, dictodomino Wilhelmo
episcopatum Tornacensem contulit. Qui prefuit circi-
ter quatuor annis. Venitque dictus Wilhelmus post
consecrationem suamreceptam, anno m° ccc° vicesimo
nono, in Tornacum cum debita sollempnitate. Fuitque
homo religiosus, benignus et affabilis, frequentans
sepe ecclesiam tam de nocte quam de die, non obstante
infirmitate privata quam habebat; et de ipso possent
multa commendanda retractari atque scribi. Anno igi-
tur m° ccc° tricesimo tercio migravit ab hac vita, et
sepultus fuit honorifice ante majus altare cum suis
predecessoribus.
Post mortem domini episcopi Wilhelmi de Venta-
dour, infra tempus ad hoe ordinatum, decanus et capi-
tulum convenerunt ad eligendum; et ad certam diem,
secundum jura ordinata, magistrum Johannem de Por-
tali elegerunt, portantes eum in choro in loco prepa-
rato, « Te Deum laudamus » cantando, cum sonitu
campanarüm1.
Anno m° ccc° tricesimo quinto, venit dominus
Andreas de Florentia...”
|
|
4 |
|
“...et adnullabat. Vene-
runtque dicte littere feria secunda post festum Puri-
ficationis2; rex autem et sui consiliarii moti sunt in
indignationem et in iram magnam3. Et orta est gran-
dis controversia inter dominum papam et dominum
regem; que crescebat de die in diem, quia littere ful-
minantes sepe ab utraque parte mittebantur; et inter
cetera dominus papa scripsit regi : « Scire te volu-
mus quod nobis subes in spiritualibus et temporali-
bus4 »; et alia multa scripserunt ad invicem, ut dici-
tur, iram et fulminationem provocantes.
Quomodo missum fuit a domino rege Aragnie ad
dominum papam [fol. 80], et quid factum fuit in con-
sistorio, et quomodo papa fugit, omitto et est causa.
In illo anno non fuit aliquod gelu validum quod pos-
set quis super gelu ambulare, exceptis tribus diebus.
1. ler novembre 1302.
2. Lundi 5 février 1302.
3. Gilles ne dit pas que la bulle « Ausculta fili » ait été
brülée par ordre du roi; il est d’accord en cela avec tous les
chroniqueurs contemporains. Cf. Félix...”
|
|
5 |
|
“...82 GILLES LE MUISIT. [1311-1313]
hensibilia faciens in diversis locis, etiam contra suum
patrem conspirando, fuit apud dominum regem accu-
satus. Rex aulem per servientes suos fecit eum poni
in custodia et prisione in loco vocato le Fontaine-
bliaut, ad ea que sibi obicerentur responsurum, et sub
tali conditione quod, si exiret, tanquam reus punire-
tur et essent sibi imposita approbata. Ludovicus
autem, fracta et dimissa prisione, venit in Flandriam
in tribus villis et aliis locis omnibus, petens et requi-
rens a consiliariis villarum ut sibi consilium et auxi-
lium ferrent contra suum patrem, imponens ei quod
ipsum accusaverat apud regem; paucos tarnen inve-
nit qui cum eo vellent esse nee fovere ejus partem,
nisi aliqui [fob 87] banniti de dicta patria et expulsi.
Anno millesimo ccc° tercio decimo, tres filii domini
Philippi regis Crassi, videlicet Ludovicus, primogeni-
tus, rex Navarre, Philippus, secundus, comes Picta-
vensis, et Karolus, comes de le Marche, et alii plures
nobiles...”
|
|
6 |
|
“...CHRONIQUE.
125
[1340]
Anno dicto m° trecentesimo quadragesimo, circa
festum beati Johannis Baptiste1, dux Normannie cum
predictis baronibus et dominis, etatie magna, sedebant
ante castrum episcopi Cameracensis de Tuyn; dominus
autem rex Franchie, pater ejus, venit ei in auxilium
cum exercitu copioso; qui, ponentes ingenia, fecerunt
supra dictum castrum insultus eximios, et illi qui erant
intus viriliter resistebant et se defendebant. Una igi-
tur nocte custodes castri supradicti subtiliter exierunt,
his ignorantibus qui ante illud residebant. Dominus
autem rex cepit castrum quia nullus erat resistens eis,
et invenerunt illud totum vacuum de custodibus, et
dominus rex fecit castrum totaliter destrui et comburi.
Dominus autem rex Francie mandavit gubernatori-
bus civitatis Tornacensis ut sibi mitterentur servientes.
Qui, habito consilio cum communia, elegerunt mille
viros inter quos fuerunt ducenti et quinquaginta balis-
tarii et archiste, et septingenti et quinquaginta servien-
tes cum armaturis...”
|
|
7 |
|
“...144
GILLES LE MUISIT.
[1342]
si contingeret aliquos eorum venire contra dictas treu-
gas, infra regnum Franchie, secundum posse suum,
flat de eo justitia; et erunt forefacta omnia bona que
habebunt in Flandria.
Item quod omnia debita que debuntur Attrebati as
Crespinois vel alibi non petentur nee fiet executio,
durantibus dictis treugis.
Item quod dictis treugis comprehen[fol. 108 v°]dan-
tur Hyspani, Catellani, Provinciales, episcopus et capi-
tulum Cameracense, et villa Cameracensis, et Castellum
de Cambrezis, omnes Gameracenses, et similiter domini
Lusbref, vicecomes de Foukart1, dominus de Meulen,
dominus Johannes de Vrevin, dominus de Roie.
Quas etiam res antedictas et quamlibet earum
suprascriptarum ad tenendum sine corruptione, et
proveniendo contra eas quoquomodo, dominus dux
Burgondie, dominus Petrus, dux de Bourbon, in ani-
mam domini Philippi regis Francie, et Henricus de
Lanchastre, Willermus de Varwic2, et Willelmus de
Monte-Acuto, comités, in animam domini Eduardi regis
Anglie...”
|
|
8 |
|
“...atque Flandrenses, quod guerra pro certo
magna esset et per longum tempus duratura, et quod
multa mala evenirent, durante dicta guerra. Et alia
quamplurima dixit michi, que postea vidi evenire;
inter cetera audivi ipsum dicentem et affirmantem
quod veniret tale tempus, in quo tempore homines
tunc viventes, periti et imperiti, plus mirarentur de
subita et cita mutatione mali in bonum, quam sint
mirati de accidentibus, durante guerra, et de muta-
tione boni in malum a principio. Et hoc michi vide-
tur in Flandria evenisse, non quod ego adhibeo dictis
mathematicorum neque fato, quia intentionis mee est...”
|
|
9 |
|
“...mercatores secure ibant ad suas
mercaturas; sed propter monetas debiles currentes in
Francia debilitabantur mercature, ita quod populus
totus communiter, divites, mediocres et pauperes, de
caristia bladi, vini et omnium victualium conque-
rebantur et dolebant, pro eo quod operarii parum
aut quasi nihil lucrabantur. Et raseria bladi vendeba-
tur triginta solidis debilis monete et vinum duobus
solidis; et omnia cara erant propter monetam debilem.
Anno m° ccc° xlix°? venerunt nova quamplurima et
erant rumores universaliter quod gens Judaica, per
venenum jaciendo in fontibus, in puteis et in aquis,
populum Christianum, si possent, destruere niteban-
tur. Insuper rumores validi erant de mortalitate que
incepit in Oriente, et fuit super Indos et super omnes
regiones Christianorum, Paganorum, Sarracenorum
et omnium nationum ab oriente et septentrione et
meridie, laborante fama et attestantibus viatoribus et
mercatoribus, qui longinquas regiones soliti sunt fre-
quentare, in tantum quod in multis...”
|
|
10 |
|
“...exeundi, ut circuirent civita-
tem, ipsi se preparaverunt, deponentes suas vestes,
et habitum penitentialem assumpserunt; exieruntque,
ut moris est, primo religiosi Mendicantes, deinde col-
legia canonicorum et monachorum, et post collegium
civium, qui vocantur domicelli, portantes feretrum
beate Marie modo consueto, erantque nudis pedibus
et devote se gerentes; post quos dicta societas peni-
tentium, duce fratre Boberto, in habitu supramemo-
rato, bini et bini, sine aliquo instrumento sequeban-
tur, scorpionibus se verberantes, prout permiltebant
duces eorum ad hoe ordinati, ne excederent modum...”
|
|
11 |
|
“...aut essent
taxilli; et quod in talibus nee in aliis nulla essent,
sicut esset consuetum, de Deo nee de Sanctis jura-
raenta.
Predicta autem per aliquod spacium temporis dura-
verunt: postea invalescente graviter mortalitatis tem-
pestate, fuit in die sancti Mathei1 proclamatum quod
totaliter nullus de nigris vestibus vestiretur, nee soni-
tus aliquis fieret pro defunctis, nee pallia ponerentur,
nee essent, more solito, congregati invitantes ad
interesse exsequiis, nisi solum duo qüi deprecaren-
tur ut interessent vigiliis et misse solum. Predicta
1. 21 septembre 1349....”
|
|