1 |
|
“...CHRONIQUE.
201
[1348J
peto ut de bonis, que ad me pertinent, computus
michi fiat, quia, si vobis tenerer in aliquo, jus et con-
suetudo dant quod vobis redderem rationem. Super
quibus omnibus rogo vos omnes et singulos, et
requiro quod, parcendo vobis et patrie et michi, deli-
beretis. » Et statim tumultus magnus factus est inter
eos; et comes, facto signo, petiit ut se mutuo trahe-
rent ad partes, sicut est consuetum, et ei suas inten-
tiones reportarent. Habitoque consilio, carnifices,
piscatores, naute et magna copia bonorum concor-
daverunt se comitem tanquam dominum recipere; sed
textores, fullones et alii tales rennuerunt, dicentes
quod nullum alium dominum habent nee habebunt
preter regem Anglie, cum quo fedus pepigerunt et
cui juraverunt; et statim mota est discentio inter eos.
Videns autem comes periculum imminens inter eos,
petita et optenta audientia, dixit eis : « O bone gen-
tes, ex quo non vultis me recipere? Nolo quod propter
me insimul decertetis, quia, si perditio sit de...”
|
|