1 |
 |
“...ANNALES.
285
[1350]
Interim frater dicti Johannis et ejus amici portave-
runt unam litteram ad officialem antedictum, virtute
cujus ipsum informaverunt dictum Johannem esse cle-
ricum; misitque dictus officialis apparitorem suum,
qui bigamus erat, ad eum requirendum. Sed jam erat
judicatus et transierat in rem judicatam; prepositi
autem et jurati judicium factum compleverunt. Et nun-
quam dictus malefactor in tormento nee coram populo
se clericum esse provulgavit, et hoe judices affirmabant
sub suo juramento. Officialis autem antedictus, judici-
bus non vocatis, sedens pro tribunali, sententialiter
denuntiabit excommunicatos esse prepositos et juratos,
[fol. 42] volens facere cessare a divinis per totam
civitatem. Propter quod factum ingens murmur et
periculum imminens de communitate fuit super clero
per totam civitatem, ortaque est grandis dissensio
inter gubernatores et capitulum, et protestationes,
provocationes et appellationes facte ab utraque parte.
Convenerunt autem decanus et capitulum...”
|
|