1 |
|
“...quod retro positum erat, altare etiam ubi minorem
missam cantare est consuetum, et aliud altare a latere
dextro in capellis, que duo altaria nunquam fuerant
consecrata, benedixit et consecravit; et sic omnia
altaria tam in choro quam in capellis sunt consecrata.
Anno m° ducentesimo vicesimo nono, [fol. 55 v°]
fuit tanta multitudo peregrinorum quod ad Primam
portam, Sancti Martini nominatam, fuit tanta pressura
post feretrum quod triginta et una persone mortue
ceciderunt, juxta relationem antiquorum.
Anno m° ducentesimo septuagesimo septimo, ibat
processio beate Marie de consuetudine per domum
leprosorum de Valle, et exibant peregrini per unam
portam ad campos; et illo anno fuit tanta pressura
ibidem quod viginti sex persone mortue sunt, ut audivi
ab antiquis; et ex illo tempore dicta porta fuit et est
ex lapidibus obstrusa.
Anno m° trecentesimo quarto, tercia decima die
mensis septembris, fuit combusta domus episcopalis
domini episcopi Tornacensis, tempore domini Guidonis
de Bolonia, qui parum...”
|
|
2 |
|
“...autem, per Dei gratiam
et per civium industriam atque gubernatorum, omnia
sunt unita et civitati applicata. Et etiam de fossatis, de
muris et turribus nobiliter totum in circuitu sunt for-
tificata ad repellendos omnes inimicos, et quod, auxi-
liante Deo et beata Virgine, quotiescumque fuerit
necessarium et opportunum, possint resistere omni-
bus nocere volentibus [fol. 57 v°] civitati.
Vidi autem et testificor quod antequam fierent
turres, muri et fossati citra fluvium Scalde et ultra,
quod tanta tranquilitas erat quod omni tempore, tam
de die quam de nocte, exibant et intrabant tam pedi-
tes quam equites; nee aliqua porta erat obtirmata sed
aperta exeuntibus et intrantibus; et si aliqua persona
occideretur quoquomodo, tota civitas et totus populus
mirabatur et erat timor, tumultus et murmur multum.
Et quodam tempore venerunt nova quod rex Ale-
mannie venire versus Tornacum proponebat; et tune
vidi facere fossata ultra Scaldam in Folais.
Anno m° ducentesimo nonagesimo, cives et filii
civium...”
|
|
3 |
|
“...39
de structure; tandem fuit concordatum quod fierent
ubi nunc sunt a porta Sancti Martini continuando
usque ad Fratres Minores supra Scaldam. Et inceptum
fuit feria va post Natale Domini1 et fuit totum per-
fectum infra annum. Et tunc facte sunt cathene et
posite in vicis ubique, ut in necessitate tenderentur.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, accepit
rex Franchie sententiam de habitatoribus civitatis Tor-
nacensis2.
Anno m° ducentesimo nonagesimo sexto, fuit fluvius
Secane Parisius in tanta habundantia quod Magnus
Pons cecidit3.
Anno m° ccc° iij°, feria quinta post Quasimodo4,
fuit captus prepositus Insulensis cum sua comitiva et
adductus in Tornacum et positus in berefrigido.
[Fol. 58] Annom0 trecentesimo quinto, Johannes de
Gourcielles erat tunc temporis prepositus in Bruleo et
major scabinorum. Post emptionem factam fuit dominus
de Potis arrestatus pro quodam debito in Bruleo, pro
quo erat fidejussor; et post multas altercationes opor-
tuit finaliter quod debitum solveret, quia...”
|
|
4 |
|
“...propinquis gubernatorum :
« Ite, armate vos et venite nobiscum; alias, de vobis
vindictam capiemus. » Qui, sicut oves, obedientes tali-
bus miserabilibuspersonis, faciebant quod imperabant,
et pro certo, si aliquis collegisset copiam armatorum
secum, sicut bestias eos occidissent. Sed credo quod,
ultio Dei fuit aliqualis; tarnen nulla persona fuit
interempta. Gongregata autem in foro maxima multi-
tudine cum signis ville, gladiis et fustibus, venit subito
et non apparens tempestas repentina, et tanta inunda-
ti° pluvie, et tanlum tonitruum, quod nullus remansit
in foro, et in domibus ubique acceperunt pre timore...”
|
|
5 |
|
“... dictus
dominus papa et cardinales fuerunt informati per
registra et per antiquas personas quod quolibet anno
centesimo, a retroactis temporibus, fuerant institute
indulgentie generales in Romana civitate; et super hoe
edidit de consilio fratrum unam decretalem que luit
promulgata ubique inter Christianos : « Bonifacius,
episcopus, servus servorum Dei, etc_____ Antiquorum
habet fida relatio... et devotius frequentabit1. »
In illo anno visitaverunt limina beatorum apostolo-
rum Petri et Pauli tanta multitudo populi Christiani,
virorum aut mulierum, nobilium et ignobilium, regu-
larium et secularium, senum et juvenum, quod nullo
modo possent credere audientes nisi qui fuerunt et
viderunt. Et hoe scio et testificor, quia fui in illo iti-
nere cum duobus nostris commonachis2; et de Tor-
naco fuerunt plures tam clerici quam laici.
Quia communis opinio erat peregrinorum quod
indulgentia erat a pena et a culpa, sed multi de ordi-
nibus Mendicantium contrarium tenebant et sentie-
bant, et propter...”
|
|
6 |
|
“...et quod hora erat
pro Flamingis, terga verterunt; et fugerunt maxima
pars, tam equitum quam peditum, et Flandrenses
in suo statu se tenuerunt et prudenter se gerebant,
et, cedentes suos adversaries, victoriam habuerunt.
Fugientes autem in diversis locis se verterunt,
pars una versus villam Insulensem et pars [fol. 82]
alia versus Tornacum; et videbantur de turribus
Beate Marie Tornacencis et monasterii Sancti Mar-
tini, et de turribus ville venire fugientes per vias,
per sepes, per campos, cum tanta copia, quod nullo
modo esset credibile omnibus, qui non viderunt. El
dimissis tentoriis et sarcinis, omnia sua pro maiori
parte dimiserunt; et in pluribus locis a Curtraco usque
ad exitum ville de Dotegnies plures fuerunt spoliati et
occisi. Et in vespere et in crastino Flamingi, tota die
circumeuntes campum de Groninghes, quos reperie-
bant non mortuos occidebant, et in campo, in tento-
1. II est a noterque Gilles Ie Muisit, bien que partisan de la
France, ne dit pas que les fossés aient été...”
|
|
7 |
|
“...GILLES LE MUISIT.
68
[1302]
riis et sarcinis armaturas, jocalia et spolia lucrati
sunt, quo plurimum sunt ditati.
Gubernatores autem civitatis Tornacensis, videntes
tot venientes et causam fuge nescientes, et timentes
proditiones, habito consilio, portas civitatis clausas
tenuerunt et serratas, adeo quod comes Sancti Pauli,
qui erat de fugientibus, intrare non valuit et in
monasterio Sancti Nicholai de Pratis fuit hospitatus.
Et in suburbiis circa civitatem et in villis foren-
sibus tanta multitudo fuit equitum et peditum, qui
tantam famem patiebantur, quod videre fuit horribile,
et qui potuerunt habere panes extra villam, pro pani-
bus dabant suas armaturas; et de civitate, tota nocte
et in crastino, illi qui intraverunt, in tantum dubita-
bant quod plures manducare non poterant exterriti
pre timore.
Istud autem factum mirabile atque lamentabile ubi
nobiliores de regno Franchie et multis aliis partibus
ceciderunt, pervenit ad noticiam domini summi pon-
tificis in tantum quod infra septem...”
|
|
8 |
|
“...CHRONIQUE.
73
[1303]
lio, iverunt quarta die junii, feria tertia ante festum
Barnabe1, versus pontem de Rosne quem custodie-
bant Flamingi de Aldenardo; et ceperunt pontem
atque transierunt; et, cesis pluribus et spoliatis, ali-
quos captivos secum reduxerunt.
Anno eodem, dominus de Ghastelon, conestabella-
rius Franchie, habuit conflictum cum Flamingis ad
pontem de Arka prope Sanctum Odomarum2; et fuit
ibi tanta occisio personarum ex utraque parte, quod
fluvius ibi currens dicitur rubricasse et fuit rubeus per
aliquod spatium de cruore occisorum.
Eodem anno, Johannes de Lalaing [fol. 84], armi-
ger, fuit institutus custos et castellanus in castro de
Dossemer; accepitque secum consocios et sepe illos
de parte Flamingorum impugnabat; acciditque una die
quod, coadunatis Flamingis pluribus, dictus Johannes,
nesciens ibi tantos esse, dimissa custodia, exivit cum
suis incaute; et adversarii, eos invadentes, dictum
Johannem et plures de suis occiderunt, aliis in fugam
versis; et qui potuerunt...”
|
|
9 |
|
“...gesserat
in Romana Curia, in toto regno, et quos volebat pro-
movebat, et qualiter suos promoverat, et de gestu
ejus in Flandria, in Tornaco, et quomodo pluries in
pluribus locis tanquam rex veniebat, regem Ludo-
vicum super iis informavit et multum movit contra
eum; et cepit expelli a curia regis et a suo consilio.
Tandem fuit facta inquesta fortis et ingens super
eum et, inquesta reportata, ipso non vocato, non con-
fesso, non convicto, fuit ad mortem judicatus. Acci-
dit autem quod ipso judicato tanta convenit populi
multitudo quod non erat visum antea, quia quanto
status altior, tanto casus gravior. Fuitque suspensus
Parisius in patibulo apud Monfaucon. Multusque
murmur fuit in populo de ipso toto illo anno. Dies
autem mortis ejus fuit anno predicto, in vigilia
Assentionis Domini Jhesu Christi, videlicet ultima die
aprilis.
Et post in anno predicto, vicesima prima die men-
sis junii, fuerunt combuste uxor dicti Ingelranni, ejus...”
|
|
10 |
|
“...CHRONIQUE.
87
[1315]
pinquare ville Curtracensi, Flamingis comparentibus
ex adverso, et coadunaverunt se in villa Curtracensi
contra eum. Et dicebatur quod nunquam rex Franchie
habuerat tam grandem et nobilem exercitum; et erat
ipse homo quamplurimum animosus.
Toto autem illo tempore fuit tanta pluvie inundatio,
die ac nocte, quod non videntes ullo modo possent
credere, nee ab antiquis fuit visum, ut dicebant. Et
dolorem ac penuriam ultra modum totus exercitus
passus fuit, quia in tota ilia patria usque ad Curtracum,
ubi exercitus erat, quando tempus est pluviale, talis
est conditionis, et in [fol. 88 v°] hyeme etiam, quod
extra domos ibi nullus potest durare. Et sic fuit tali
necessitate compulsus quod de suo proposito est frus-
tratus et non potuit adimplere quód volebat; et sic
cum dolore cordis maximo et anxius, consilio habito,
licentiavit suum exercitum; et combusserunt sua ten-
toria et logias, recedendo prout potuerunt.
Magna autem copia exercitus cum magno labore,
equites et pedites...”
|
|
11 |
|
“...88 GILLES LE MUISIT. [1315-1316]
duxit eum in loco ubi debebat hospitari, et multum
famine pressus indigebat de cibo et potu. Et stetit in
monasterio per dies quatuor. Aperteque sunt post
ingressum regisporte civitatis intrare volentibus usque
ad vesperam, et intravit tanta multitudo gentium et
armatorum et equitum quod pene omnes domus civi-
tatis, magne et parve, ecclesieque parrochiales erant
plene gentibus et bestiis, et ville forenses circum-
quaque; remansitque populus multus extra portas.
Flandrenses autem et illi qui erant de Curtraco et
extra, videntes recessum regis et exercitus ejus, exie-
runt et venerunt in locum ubi erant tentoria, et spolia
infinita habuerunt, et quamplurimum sunt lucrati;
quia, propter discrimina viarum, multa que portare
non potuerant, dimiserunt. Rexque, consilio habito,
re versus est Parisius.
Anno eodem venit Gaucherus, dominus de Chaste-
lon et conestabellarius Franchie, post recessum dicti
regis et de ejus mandato, feria quarta ante festum
beati Martini1...”
|
|
12 |
|
“...et vix
pro pecunia poterant repperiri. Et cepit populus in
multis locis parum de pane comedere, quia non habe-
bant, et multi fabas, ordea, vecias et grana, que-
cumque habere poterant, miscebant, sicut poterant,
de hoe panem faciendo et comedendo. Et propter
intemperiem aeris et famem validam ceperunt cor-
pora debilitari et infirmitates nasci, ex quo secuta est
mortalitas talis ac tanta quod ab aliquo tune vivente
non fuerat visum aut auditum hujus simile. Et testi-
ficor quod in Tornaco, tam viri quam mulieres, de
potentibus, de mediis et de mediocribus, senibus et
juvenibus, divitibus et pauperibus, tanta copia morie-
1. Saint- Jean -des- Chaufours, a Tournai, oü il y eut des
vignes pendant tout le moyen ige.
2. « Bodem anno [1316] facta est fama valida et caristia per-
maxima ita ut venderetur raseria bladi ad mensuram Torna-
censis iv lb. fortis monete, plurimis hereditates suas propter
inopiam victualium vendentibus et ob hoe ad summam pau-
pertatem devolutis. » (Jacques Muevin, éd...”
|
|
13 |
|
“...GILLES LE MUISIT.
90 GILLES LE MUISIT. [1316]
batur cotidie quod aer erat quasi totus corruptus1, et
quod presbyteri parrochiales sepe qua parte verti
nesciebant. Et tanta copia pauperum mendicantium
in vicis raoriebantur super fimis et ubique, quod per
consiliarios civitatis fuit ordinatura et commissum cer-
tis personis ut [fol. 89 v°] corpora pauperum sic
morientium portarent citra Scaldam, in Valle de
Vignea et aliis locis, et ultra Scaldam in loco vocato
Folais, ibique eos sepelirent; et pro qualibet persona
habebant taxatum salarium.
Anno eodem, Ludovicus, rex Franchie et Navarre
supradictus, erat ad boscum de Vichaines xxixa die
maij; et erant ibi plures milites juvenes et rex ince-
pit ludere ad polytam cum quibusdam de militibus
post dormitionem meridianam. Tempus autem erat cal-
lidum {sic), et tantum luderunt quod rex et alii milites
sitim magnam habuerunt; et iverunt rex et milites
bibere, et bibebant quamplurimum calefacti, sicut
Normanni bibere consueverunt; et rex bibit ultra...”
|
|
14 |
|
“...convocatio Ambianis prelato-
rum, baronum et principum Franchie, presentibus ibi-
dem Philippo, rege Franchie, et Eduardo, rege Anglie.
In quorum omnium presentia predictus Eduardus fecit
1. « Cum quasi quatuordecim sibi fatue adherentibus ipsum
et domum pariter combusserunt. » (Continuateur de Nangis,
éd. Géraud, t. 1, p. 103.)
2. La note suivante se trouve a 1’année 1328 dans le Cartu-
laire 89 (fol. 44 v°) des Archives de Mons : « Anno Domini
m° ccc° xxviij0 in nocte beati Dionisii (8 octobre), tanta tem-
pestas fuit ventorum quod domus, edificia et arbores corrue-
runt. » La même note, dans les mêmes termes exactement, se
retrouve dans la chronique de Jacques Muevin (éd. De Smet,
dans Corpus Chronicorum Flandrie, t. II, p. 460).
3. La Pentecóte tomba le 11 juin en 1329....”
|
|
15 |
|
“...le 26 mai a Douvres, fit 1’hom-
mage le 6 juin et repartit le 11 juin. (Moranvillé, Chronogra-
phia, t. II, p. ii, n. 4.)
2. Pour les années 1329 h 1332, le Cartulaire 89 des Archives
de Mons (fol. 44 v°) contient les notes suivantes que Gilles n’a
pas utilisées : « Anno Domini m° ccc° xxx°, vindemia fuit
talis quod vina paucïssima fuerunt in quantitate et nichil
valuerunt.
« Anno m° ccc» xxxj0, vindemia fuit satis bona et non mul-
tum habundans, sed vina fuerunt optima.
« Anno m° ccc° xxxij0, tanta fuit habundantia vini et vina
tam bona quod, novis supervenientibus, vetera prohiciebantur
(corr.: projiciebantur], et fuerunt adhuc dolia tanti valoris sicut
anno precedenti. »
3. Le 16juillet, a 3 heures du soir. (Art de vérifier les dates.)...”
|
|
16 |
|
“...sequitur :
Smet, dans Corpus Chronicorum Flandrie, t. II, p. 461-463.)
Quoi qu’en pense De Smet [op. cit., p. 461, note), il ne nous
semble pas que Gilles ait craint d’exprimer franchement sa
fa?on de penser; il aura écourté ce paragraphe, qui lui sem-
blait n’avoir qu’un intérêt local. — Le Cartulaire 89 des Ar-
chives de Mons (fol. 44 v°) porte pour 1’année 1334 cette note,
que Gilles, lors de la rédaction de sa chronique, n’a pas
jugé utile de reproduire : « Anno m° ccc° xxxiiij0 non fuit
tanta habundantia vini sicut fuerat duobus annis precedentibus,
et vina Francie non fuerunt bona, sed parvi valoris in tantum
quod vina Sancti Johannis (Saint-Jean-des-Chaufours a Tournai)
plus vendebantur quam vina Francie, quia erant meliora. »
1. Les nones sont le lundi; le dimanche est le 4 décembre,
date de la mort de Jean XXII; nous pensons done qu’il faut
suppléer le mot « pridie ».
2. La bulle relative aux Cisterciens et aux Bénédictins, datée
du 22 septembre 1336, est publiée dans le Bullaire...”
|
|
17 |
|
“...Philippus rex Franchie, motus devotione et Terre
Sancte per longa tempora perdite compatiens, propo-
suit transfretare3 et juravit, ut dicebatur, et crucem
assumpsit et ad ejus exemplum multi barones, pre-
lati, nobiles et ignobiles, in diversis regni partibus,
illo anno et annis sequentibus, ad predicacionem que
fiebat de cruce sumenda4, multi crucem assumpse-
runt; sed proh dolor! propter guerras motas inter
dictum dominum regem Franchie, regem Anglie,
Flamingos et alios invicem alligatos, tanta devotio
fuit retardata et impedita.
Eodem tempore Ludovicus, comes Flandrie, et dux
religione nigrorum monachorum : Summi Magistri dignitatis
nos quanquam immeritos... »
1. Add. : « episcopus, ».
2. Cette bulle, datée du 29 janvier 1336, est publiée dans le
Bullaire de Coquelines, t. III, 2e partie, p. 213 et 214; nous
jugeons done inutile de la rééditer ici.
3. Dès le mois d’avril 1334, il avait fait préparer des
vaisseaux. (Déprez, Préliminaires de la guerre de Cent ans,
p. 107.)
4. « Eodem...”
|
|
18 |
|
“...CHRONIQUE.
109
[1336]
eratque domina regina in palatio prope Parisius ad
boscum de Vichenis1.
Nato autem dicto infante, fuit tanta tempestas
pluvie, lapidum et tonitrui, inopinata et repentina2,
quod in illo loco et circumquaque, secundum relatio-
nem multorum, videbantur forme demonum; et fuit
tantus pavor in palatio, quod domina regina et omnes
persone palatii quo vertere, quid agere nesciebant,
quia tantus fragor erat in nemore, diripientibus et
cadentibus arboribus, tanta etiam ruina in domibus,
in edificiis et in muris, quod mirum [fol. 96] est cogi-
tare, ut dixerunt qui fuerunt. Unde accidit, sicut
dicebatur, quod aliqui episcopi et presbyteri, ibidem
existentes, se de vestibus sacris induerunt, et appor-
tato sacrosancto corpore Domini nostri Jhesu Christi,
super infantem posuerunt et vix poterant ipsum sal-
vare a vallida tempestate. Super hoe fuit communis
relatio, sed quia presens non fui, sic fuisse non
affirmo.
Eodem anno quidem miles, Hugo de Cruzi nomi-
natus, erat familiaris...”
|
|
19 |
|
“...ante portas infra stabant et sedebant armati de civibus
et habitatoribus ville, et etiara de gentibus regis milites
et alii nobiles, prout eis eratinjunctum. Etconestabu-
larius cum equitibus multis circuibat vicos et plateas.
Fecerunt itaque inimici plures insultus; et ingenia,
machinas, arietes et hiis similia levaverunt citra Scal-
dam et ultra Scaldam; et etiam econtra in civitate
levata sunt in diversis locis ingenia, una pars contra
aliam, lapides jacientes.
Nee est pretermittendum quod tanta concordia fuit
inter gentes regis ad invicem et inter cives et habita-
tores civitatis quod, benedictus Deus! nunquam fuit
audita discordia vel rixa; sed erant sic Concordes sicut
fratres carnales. Et in principio, antequam inimici ap-
propinquarent civitati, ipsis comparentibus, fuit pro-
clamatum quod omnes exirent qui bona indigebant,
et quod apportarent bona que erant in campis et extra
civitatem, et quod quisque lucraretur, suum esset;
quod factum fuit multis pauperibus et mediocribus
mul...”
|
|
20 |
|
“...CHRONIQUE.
133
[1340]
terram et locum ampliorem, dux Brabantie versus
Cierk et alii sequendo super rivum de Ries; et ibidem
fixerunt sua tentoria. Et sic tota acies inimicorum fuit
in regno Francie, parati omnes, si rex veniret, ad
resistendum eidem et debellandum.
Rex autem Franchie appropinquabat cum maximo
exercitu, qui fixit sua tentoria ultra et citra pontem de
Bovinis. Credo igitur fïrmiter et teneo, quia eventus
belli est dubius, quod Altissimus, volens parcere tante
multitudini ne tanta christianitas finiretur, procurante
sanctissima et nobilissima muliere condam Hannonie
comitissa, sorore regis Francie et genitrice regine
Anglie et comitis Hannonie, que assumpserat Cister-
ciensem habitum et professa [fol. 103] erat in monas-
terio de Fontenellis prope Valenchenis, vocata domina
Johanna1, treuge et respectus fuerunt concordate in
parochiali ecclesia de Esplechiin2. Fuitque rex Anglie
1. Jacques Muevin (éd. De Smet, dans Corpus Chronicorum
Flandrie, t. II, p. 468) raconte en ces...”
|
|