1 |
 |
“...est expediens neque decens
quod de temporibus suis in aliquo me intromittam.
XJnum audivi de predicto domino rege illustrissimo
laudabile quod michi videtur utile posteris intiman-
dum1. Secundum consuetudinem suam, quolibet anno
die Veneris in Parasceve Domini, psalterium legebat a
principio usque in finem. Accidit in uno anno quod
quidam nobilis, de illustri genere progenitus, propter
multa maleficia per se perpetrata erat in Casteleto
Parisius. Die autem Veneris in Parasceve rex in capella
sua secundum morem psalterium legebat. Venerunt
autem propinqui et amici illius qui in Castelleto erat,
cum filio [fol. 47] et fratribus regis, ut dicebatur, ad
regem. Rex autem, videns eos, posuit digitum suum
super versiculum quem legere debebat, volens ibidem
reincipere. Unus autem de nobilibus, cui commissum
erat, dixit : « Illusfrissime domine, hodie est dies
gratie et in hac die Salvator noster nos redemit, et in
cruce pendens latroni indulsit et pro se crucifigenti-
bus exoravit. Et, illustrissime...”
|
|
2 |
 |
“...supradicte. »
Eodem tempore Mainfredus et Conrardinus, nepos
ejus, de genere Frederici imperatoris, qui fuit condemp-
natus, moverunt magnam guerram contra dominum
papam1, dominos cardinales et Romanam ecclesiam,
in regno Cicilie, in Pullia, in Calabria, et multi eos
sustinebant et cum eis erant, et patrimonium sancti
Petri et bona Ecclesie in dictis partibus occupabant et
levabant. Et dicta Curia [Romana] compatiens more
solito misit ad eos pluries ut cessarent ab inceptis; qui,
perseverantes in sua malicia, renuerunt obedire et pe-
jora de die in diem faciebant; et Mainfredus tanquam rex
quatrième fille de Raymond-Bérenger, Sancie, qui épousa
Richard, comte de Cornouailles et roi des Romains. Adam de
la Halle (éd. Jubinal, t. I, p. 431) n’en parle pas davantage.
Nous notons cette coincidence, paree que Gilles a connu le
poème d’Adam de la Halle et a du l’utiliser (cf. inf., p. 8).
1. Clément IV....”
|
|
3 |
 |
“...8
GILLES LE MUISIT.
[1265]
est susceptus. Habitaque deliberatione in pleno con-
sistorio, dominus papa, de consilio fratrum, Mainfre-
dum excommunicatumcondempnavit deditque regnum
Cycilie et totam patriam comiti Karolo antedicto cum
benedictione sua, eum mittens cum suis ad inimicos
Dei et Sancte Ecclesie depellendos, absolvens eos a
reatibus et commissis. Princeps autem Karolus cum
suis, licentiatus a domino papa et cardinalibus, nego-
tium sibi commissum arripuit letabundus anno Domini
m° cc0 sexagesimo quinto. Fuitque a domino papa Cle-
mente, qui tune preerat, in regem Cycilie coronatus1.
Robertus autem de Flandria, gener ejus et habens
ejus filiam in uxorem que Blanka vocatur, filius pri-
mogenitus comitis Flandrie Guidonis, secutus est eum
cum magna multitudine nobilium et multis armaturis;
et ivit cum eo dominus Egidius li Bruns, miles
sapiens et in armis expertus, quem dominus Guido,
pater ejus, dederat ei ab infantia doctorem et ins-
tructorem; fecitque eum dictus Robertus sue...”
|
|
4 |
 |
“...ponatur, de quo recolo avun-
culum meum1 in mea infantia enarrasse, qui fuit in
acie Roberti de Flandria cum nobilibus dominis et aliis.
Quodam enim tempore fuit commissum domino de
Rave et de Bourgella, militi in armis strennuo et
experto, quod, assumptis secum de gentibus Roberti
de Flandria, quoddam castrum forte nimis, in quo erant
persone patrie, viri et mulieres, congregate, expugna-
ret et obsideret, habens preceptum ex parte principis
Karoli quod, si vellent ei obedire et reddere se et
sua, ipsos reciperet in hunc modum, sin alias, ipsos
per vim captos, omnes poneret in ore gladii. Assump-
toque secum necessario comitatu, misit ad castrum ad
illos qui intus erant; qui rennuentes obedire, tandem
per vim cepit eos et, depopulato castro, occisis viris
et partim de mulieribus, reperte sunt ibi alique nobi-
les mulieres et pulcerrime, quibus compaciendo peper-
cit et a morte libera vit, permittens eas abire pacifice.
Que res pervenit ad notitiam regis, de quo fuit mul-
tum indignatus...”
|
|
5 |
 |
“...misit ad Philippum, regem Francie predic-
tum, inducens eum ad hoe ut iter caperet in Arra-
goniam ad finem ut dictum Petrum precibus vel vi
reduceret ad obedientiam et sancte Ecclesie Romane
clementiam. Philippus autem, tanquam filius obediën-
tie, collecto ingenti exercitu Francorum et aliarum
nationum, sine dilatione obedivit et, provisis necessa-
riis, iter arripuit et secutus est eum populus innume-
rus, propter indulgentias maximas quas dominus papa
concesserat. Veniens autem rex et acies sua in Arra-
goniam, propter intemperiem aeris quia estas erat
calidissima et tempestas muscarum [fol. 50] et alio-
rum plurimorum incommodorum, infecto negotio,
vastata tarnen pro magna parte patria, et propter
famem validam redierunt, maxime quia rex Philippus
ibidem migravit ab hac vita; et fuit in Franciam repor-
tatus et sepultus in ecclesia Sancti Dyonisii.
Anno m° cc0 octogesimo sexto, mortuus est Petrus
de Arragonia, postquam rex Francie et sue acies sunt
reverse1.
Anno m° cc0 octogesimo nono...”
|
|
6 |
 |
“...[1289-1294] CHRONIQUE. 15
cum ingenti exercitu; et venerunt in campo d Oron1 et
fixerunt utraque acies sua tentoria; et erat exercitus
ducis Brabantie parvus respectu aliorum; fuitque, ut
dicitur, dies certa ab utraque parte concorditer assi-
gnata. Et venerunt archiepiscopus et sui, non ad diem
assignatam, sed pridie, et Brabantinos invaserunt2.
Dux autem et sui ad arma cucurrerunt et viriliter res-
titerunt, et fuit conflictus ingens et pugna magna, et
dux obtinuit victoriam. Et ceciderunt Henricus et
Wallerans de Lussembourc, et multi nobiles et igno-
biles ceciderunt in ore gladii, et multi fugerunt; comes
autem de Gerles, et archiepiscopus, et multi nobi-
les capti fuerunt. Et postmodum fuit pax inter eos
reformata. Fuitque bellum die sabbati ultima mensis
maii3.
Anno m° cc0 nonagesimo quarto, tercia die maii, dux
Brabantie Johannes, qui habuit victoriam apud Oron
super Renum, fuit in quodam4a Bar-le-Duc; et ibidem
1. Ce nom de lieu, que Gilles le Muisit appelle Oron, doit
être identifié...”
|
|
7 |
 |
“...scrutatoribus vota
sua. Unus autem, ut credo, Spiritu Sancto inspiratus,
dixit eis : « 0 domini! quando vos estis hic, tot et
tante valentes persone, et ad pastorem tante ecclesie
eligendum, et in tot diebus interpollatis concordiam
habere non potestis, credo quod displicet Deo et omni
populo; et sciatis quod super nos clamat totum vul-
gus, et ex quo non potestis concordare. Yideamus de
magistro Mikaele qui recessit, quid nobis de ipso vide-
retur, quia, licet non sit nobilior nee sapientior nee
in temporalibus cautior, homo tarnen est bone vite,
satis litteratus, frequentans ecclesiam et antiquus. »
Statim nobiles et partes eorum responderunt : « Si
alii voluerint, nos omnes consentimus. » In momento
omnes alii consenserunt et sic decanus, concordanti-
bus omnibus, misit ad dictum magistrum Mikaelem
quatinus in capitulo veniret sine mora. Qui, nesciens
quod factum est, venire recusabat; nuntius autem
dixit ei quod decanus injunxerat sibi, si renueret,
quod ex parte sua eidem imperaret;...”
|
|
8 |
 |
“...convenerunt. Quibusque simul in capitulo ad
sonum campane congregatis, procedere per viam
scrutinii elegerunt; fueruntque scrutatores concorditer
electi, qui vota audirent singulorum. Tandem omnibus
auditis et scrutatis, major et sanior pars tocius capi-
tuli venerabilem virum magistrum Johannem de Muro,
de Tornaco oriundum, jurisperitum et pollentem pre
ceteris scientia naturali, nominaverunt*. Apertoque
scrutinio, magister [fol. 54] Stephanus de Susiaco,
obtinens semi canonicatum, habens aliquos pro sua
parte, contra personam electam ad Romanam Curiam
appellavit. Dictusque magister Johannes, auditis arti-
culis quos contra se proponere intendebat, attendens
suam [senectutem], et quod crassus erat, et quod bene
non posset in resistendo laborare, contradicentibus
omnibus qui eum nominarant, venit in pleno capitulo,
1. On peut juger ici de la véracité de Gilles le Muisit, entiè-
rement d’accord avec le procès-verbal de 1’élection, publié par
A. d’Herbomez dans Elections d’évéques a Tournai....”
|
|
9 |
 |
“...28 GILLES LE MUISIT. [1300]
et omni juri sibi competent per nominationem de se
factam volunta(ta)rie resignavit. Et quia terminus
et potestas eligendi expiraverat, et dictus magister
Stephanus et illi de sua parte processus suos faciebant
et necessaria providebant, decanus autem et capitu-
lum qui semper retroactis temporibus concorditer
degerant, deliberatione habita diligenti, vocatis secum
sapientibus et jurisperitis, postulationem faciendam de
persona ydonea summo pontiflci concordaverunt et
eandem formaverunt. Et miserunt apud Leodium pro
magistro Godefrido de Fontanis, doctore in theolo-
gia peritissimus *, et concorditer suam intentionem
eidem narraverunt. Qui regratians toto capitulo et
singularibus personis, assumpsit in se onus negotium
prosequendi; acceptisque litteris et munimentis et ea
que necessaria erant, ivit ad Romanam Curiam, tem-
pore domini Bonifacii.
Tempore illo comes Boloniensis et Alvernensis,
qui satis familiaris erat domino pape, acceptis
litteris a domino rege...”
|
|
10 |
 |
“...trecentesimo quadragesimo secundo, pro-
moto domino Andrea, episcopo Tornacensi, ad hono-
rem et statum cardinalitatis, dominus papa Cle-
mens vj, de sua voluntate et auctoritate, dominum
Johannem de Pratis, jurisperitum egregium, qui erat
episcopus Lingonensis, reservato dicto episcopatu,
transtulit eum, conferendo sibi episcopatum Torna-
censem. Anno igitur m° ccc° quadragesimo quarto
venit dictus dominus Johannes episcopus in Tornacum
in suo jocundo adventu, dominica ante Exaltationem
sancte Crucis1 2, fecitque festum in domo episcopali.
Regens episcopatum religiose et devote, frequentans
sepe ecclesiam, in sollempnitatibus et processionibus
magnifice suum officium episcopale exercendo, et in
domo episcopali quamplurima reparavit.
Anno enim m° trecentesimo quadragesimo septimo,
idem etiam episcopus, ad requestam abbatis et con-
ventus, de sua mera et pura benignitate venit in
1. 21 septembre 1342.
2. 12 septembre 1344....”
|
|
11 |
 |
“...supra Scaldam. Et inceptum
fuit feria va post Natale Domini1 et fuit totum per-
fectum infra annum. Et tunc facte sunt cathene et
posite in vicis ubique, ut in necessitate tenderentur.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, accepit
rex Franchie sententiam de habitatoribus civitatis Tor-
nacensis2.
Anno m° ducentesimo nonagesimo sexto, fuit fluvius
Secane Parisius in tanta habundantia quod Magnus
Pons cecidit3.
Anno m° ccc° iij°, feria quinta post Quasimodo4,
fuit captus prepositus Insulensis cum sua comitiva et
adductus in Tornacum et positus in berefrigido.
[Fol. 58] Annom0 trecentesimo quinto, Johannes de
Gourcielles erat tunc temporis prepositus in Bruleo et
major scabinorum. Post emptionem factam fuit dominus
de Potis arrestatus pro quodam debito in Bruleo, pro
quo erat fidejussor; et post multas altercationes opor-
tuit finaliter quod debitum solveret, quia in Bruleo
possunt milites arrestari.
1. Jeudi 27 décembre 1295.
2. Nous croyons que Gilles le Muisit fait ici allusion a 1’acte
du...”
|
|
12 |
 |
“...
missus a rege, venit privatim in [fol. 59 v°] nostro
monasterio cum quatuor equis solum. Causam autem
sui adventus et quid quereret scire non potui; facta
autem lege et rebus mitigatis, recessit.
De omnibus accidentibus et de multis que evene-
runt in predicta turbulentia, et qui bene fecerunt aut
male, longum esset scribere et bene de pluribus non
recolo. Dyerinus autem Pourres et quamplures alii
multa bona fecerunt et mala facienda evitarunt, et
rectores veteres, paulatim et successive, ad sua et ad
suas domos redierunt; tarnen exclusi sunt et fuerunt,
long® tempore, de lege et consilio civitatis. Predicta
omnia scivi, vidi et audivi....”
|
|
13 |
 |
“...et fuit sibi mortuus deliberatus ultra
fluvium de Ries; et levavit furcas, et ibi eum suspendi
fecit; et postea restituit unum hominem vivum et
resaisivit pro villa prepositos et juratos.
Anno m° ccc° xj°, duo homines invicem rixantes,
unus occidit alium; et occisor fugit in templo de
Orka, et ibi fuit diu; et prepositi et jurati faciebant
eum custodire et coercere quod nullus daret sibi
bibere aut manducare, invitis decano et capitulo. Et
pro tali coercione famine ductus et coactus, exivit de
sua voluntate, captusque fuit a custodibus extra atrium
et ductus in prisionem ville. Super hoe decanus et
capitulum contra prepositos et juratos moverunt
questionem. Finaliter ipse fuit restitutus, et in templo,
beati Remigii in nocte, positus; et ibi fuit usque ad
1. Vendredi 24 octobre 1309....”
|
|
14 |
 |
“...anteponens, aspirans omni
die reverti ad heremum, tandem, sicut dicebatur, de
consilio dominorum cardinalium, procurante domino
Benedicto, tune cardinali, dictus dominus papa Celes-
tinus fecit unam decretalem continentem quod papa
potest resignare. Facta [fol. 75 v°] autem dicta decre-
tali, et in studiis et ubique publicata, predictus domi-
nus papa infra annum resignavit2 et ad locum unde
assumptus fuerat est reversus, vivens postmodum
religiose et sancte, adeo quod sancta mater Ecclesia,
de vita sua et miraculis informata, ipsum canonizavit,
atque cum sanctis et electis est reputatus.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, domini
cardinales, ut moris est, in certo loco detenti et
coadunati, dominum Benedictum, cardinalem, in sum-
mum pontificem elegerunt, qui vocatus est papa Boni-
facius3. Fuitque homo, ut dicebatur, prudentissimus,
animosus et litteratus, in spiritualibus et temporalibus
cautissimus, et de Aragnia (sic), villa satis prope
Romam, oriundus; dictamque villam de Aragnia sepe...”
|
|
15 |
 |
“...filia comitis de Luschen-
bourc, habebat tres filios : Johannem, primogenitum,
Guidonem, secundum, et Henricum, tercium, et unam
filiam que Philippa fuit appellata; fuitque dicta Phi-
lippa Philippi regis Grassi filiola.
Anno m cc xcvj vel circiter, dominus Guido,
comes Flandrie predictus, habito consilio cum suis
filiis, et cognatis, et nobilibus, et villis sui comitatus,
per bonos mediatores et sapientes laboravit quod ma-
trimonium fieret de primogenito filio regis Anglie et
de Philippa, filia sua supradicta; fueruntque facte
conventiones ab utraque parte et paxiones ordinate.
4...”
|
|
16 |
 |
“...Dominus autem Philippus, rex Francie, hoe cognito,
totum suum consilium convocavit, et, deliberatione
habita diligenti, mandavit dicto Guidoni comiti quod
supersederet de dicto matrimonio cum rege Anglie
pro filia sua contrahendo, et quod hoc facere non
debebat sine sua voluntate et permissu; de qua re
dictus comes et sui quamplurimum sunt turbati. Ex
causa igitur supradicta orta est grandis altercatio inter
dictos principes, dominum regem Franchie scilicet et
comitem, et consiliarios eorumdem. De paribus autem
Franchie et de baronibus aliqui erant pro parte dicti
comitis. Tandem dictus dominus rex, post multos
processus factos et post multas comminationes, man-
davit pro dicta Philippa, filiola sua, ut sibi mitteretur;
que missa fuit bona fide ad regem; rex autem in pri-
sione sua per longum tempus earn detinuit1. Comes
autem, de consilio filiorum et amicorum suorum et
nobilium sui comitatus misit ad dominum papam Boni-
facium et dominos cardinales, de dicto domino rege
conquerendo, cum querulis...”
|
|
17 |
 |
“...domino
regi presentavit, a quo cum sua acie est receptus
honorifïce.
Gombusta autem sunt suburbia dicte ville circum-
quaque, et domus fratrum et sororum de ordine Pre-
dicatorum, que magnifice constructe erant extra mu-
ros1; et ville campestres undique sunt destructe et
monasteria depopulata, maxime, quod dolendum fuit,
monasterium dominarum de Flines, et, proh dolor!
alique moniales violate et cum confusione ducte in
acie. De quo facto rex et barones plurimum fuerunt
conturbati et de violatoribus maxima vindicta capta
fuit. Fueruntque missi de Tornaco trecenti servientes
ad mandatum regis cum paraturis. Et stetit rex coram
dicta villa per spatium undecim ebdomadarum.
Venitque eo tempore in Tornaco, in vigilia Nativi-
tatis beate Marie2, et stetit in monasterio Beati Martini,
domina Johanna, regina Franchie, et cum ea domina
Machtildis, comitissa Attrebatensis, domina comitissa
de Valois, domina Blanka de Britannia, domina comi-
tissa de Joigni cum filia sua, et domina de Lutosa et
alie plures...”
|
|
18 |
 |
“...exivit secure1.
Johannes autem, comes Hannonie, cognatus germa-
nus Roberti Flandrie, qui portabat arma a kievirons,
consilio habito, cepit portare arma Flandrie, et se
presentavit cum suis ut eum videret Robertus in tali-
bus armis; et ab illo die et deinceps portavit dicta
arma toto cursu vite sue2.
Fuitque concordia facta tabs quod illi de villa Insu-
lensi, de Duaco, de Retunia, de Orchies et Castella-
nie3, se regi reddiderunt, tali conditione quod homagia
facta sint ei et quod totum erit in sua juredictione;
et dominabatur eis donee comes; et Flandrenses
acquisierint perpetuo decem millia librarum annuatim4
in regno Franchie.
1. Lille ouvrit ses portes le ler septembre 1297; le même
jour, Robert de Béthune rentra en Flandre.
2. Jean d’Avesnes, ne se résignant pas & accepter la sen-
tence de saint Louis, qui avait adjugé le Hainaut aux enfants
du premier lit de Marguerite, comtesse de Flandre et de Hai-
naut, et la Flandre aux enfants du second mariage, s’était allié
au roi de France pour...”
|
|
19 |
 |
“...[1297] CHRONIQUE. 55
Et sic predictis ordinatis, rex cum suo exercitu ivit
versus [fol. 77 v°] villas de Ypris et de Brugis; que
ville cum patria circumquaque se reddiderunt regi; et
sic per villam d’Englemoustier et de Curtraco cum
sua acie est reversus et venit versus Tornacum,
licenciato suo exercitu. Et intravit in Tornacum in
die sancti Dyonisii1, et dominam reginam visitavit
et sic versus Parisius est reversus. — Et in illo anno
stella comata apparuit. — Et domina regina regem
est secuta. — Guido autem comes Flandrie cum libe-
ris suis erat in villa Gandensi, que tunc pro parte
ejus erat2. — Post recessum domini regis, Flandria
quievit aliquo tempore super guerris inceptis.
Quo tempore dominus papa Bonifacius motus est
contra dominum regem Franchie, tam propter factum
comitis Flandrie quam ex diversis causis aliis, et quia
utebatur de consilio comitis Attrebatensis et fratrum
ejus, et de consilio Petri dicti Flote et quorumdam
aliorum, et non de consilio parium et baronum.
(Tailleurs...”
|
|
20 |
 |
“...comitem domino regi. Et dimiserat dominus
rex constabularium, dominum deNeella, ad gubernan-
dum partem Flandrie que sibi obedierat; qui multum
gratiose eos gubernavit. Tandem, infra dictum tem-
pus, pares et barones Franchie, et amici dicti comitis,
dederunt ei consilium ut domino regi obediret et
poneret se in sua voluntate. Et dominus Karolus, fra-
ter regis, promisit et fidejussit ei cum aliis sibi ferre
auxilium, et erga dominum suum et fratrem, pro dicto
comité, quantum posset, interponere partes suas.
Dictus autem comes, habito consilio cum suis liberis
et amicis, confisus in promissionibus antedictis, con-
sensit ire ad dominum regem, et veniam petere, et se
ponere in sua voluntate et prisione.
Annoigitur millesimoettrecentesimo, Guido, comes
Flandrie, Robertus et Guillelmus, filii ejus, et milites
Flandrenses inferius nominati, fuerunt ducti Parisius
per dominum Karolum, fratrem regis; et venit dictus
comes per Tornacum et in monasterio Sancti Martini
pernoctavit; et iverunt Parisius...”
|
|