| 1 |
 |
“...[1282] CHRONIQUE. 25
corditer novum compromissum. Dictus autem magis-
ter Mikael recedens juravit quod votum suum, quem
posuerat in unam personam, a se alias nominatam,
non mutaret, et venit, per scolas eundo, in domum
suam in atrio ubi morabatur; alii autem domini in
capitulo remanserunt ad dicendum scrutatoribus vota
sua. Unus autem, ut credo, Spiritu Sancto inspiratus,
dixit eis : « 0 domini! quando vos estis hic, tot et
tante valentes persone, et ad pastorem tante ecclesie
eligendum, et in tot diebus interpollatis concordiam
habere non potestis, credo quod displicet Deo et omni
populo; et sciatis quod super nos clamat totum vul-
gus, et ex quo non potestis concordare. Yideamus de
magistro Mikaele qui recessit, quid nobis de ipso vide-
retur, quia, licet non sit nobilior nee sapientior nee
in temporalibus cautior, homo tarnen est bone vite,
satis litteratus, frequentans ecclesiam et antiquus. »
Statim nobiles et partes eorum responderunt : « Si
alii voluerint, nos omnes consentimus....”
|
|