1 |
 |
“...factum quamplurimum approbabant.
Die autem Martis sequenti1 processio communis
decani el capituli, et religiosorum, et tocius populi,
venit in monasterium nostrum Sancti Martini; fuitque
ibi per fratrem Gerardum de Muro, de ordine Mino-
rum, predicatum et annuntiatum verbum Dei pro mor-
talitate imminente. Qui, predicans egregie, vicia repre-
hendens et habitus coudempnans virorum ac mulierum,
sagacissime reprehendit, sed in fine sermonis pro
hujus modi penitentibus orare omisit, ob quam cau-
sam plurima pars audientium fuit indignata; et per
totam illam ebdomadam contra eum populus multi-
pliciter murmurabat.
In dicta etiam ebdomada venit magna societas de
Gandavo, circiter cccc et 1, et etiam alia societas de
villa Sluse super mare, circiter ccc, necnon una socie-
tas de versus Durderecht cccc, qui simili modo peni-
tentiam publicam faciebant bis in die, modo in foro
civitatis, modo in curte monasterii Sancti Martini Tor-
nacensis.
Sabbato eciam in die Decollationis beati Johannis
Baptiste2...”
|
|
2 |
 |
“...fuit talis quod sine
cruce, sine vexillis et sine cereis, circuitum ville fece-
runt omni die, habentes, sicut superius est expressum,
super capita sua capucium et desuper capellum
nigrum sine cruce, tenentes in manibus scorpiones,
nudi toto corpore et pedibus, femoralia habentes et
desuper vestem lineam cinctam supra umbilicum, sicut
superius de aliis est expressum. In die autem proces-
sionis in ecclesia Beate Marie convenerunt, missam in
capella Sancti Ludovici audientes; et per totam mis-
sam fuerunt ardentes duo cerei. Quando autem fuit
tempus processionem exeundi, ut circuirent civita-
tem, ipsi se preparaverunt, deponentes suas vestes,
et habitum penitentialem assumpserunt; exieruntque,
ut moris est, primo religiosi Mendicantes, deinde col-
legia canonicorum et monachorum, et post collegium
civium, qui vocantur domicelli, portantes feretrum
beate Marie modo consueto, erantque nudis pedibus
et devote se gerentes; post quos dicta societas peni-
tentium, duce fratre Boberto, in habitu...”
|
|