1 |
|
“...[1309-1311] CHRONIQUE. 45
Anno predicto, feria sexta ante festum Symonis et
Jude1, fuit ventus tam magnus et tam vehemens
quod in Tornaco fuit in locis innumeris ruina edificio-
rum, maxime de cooperturis, de signis [fol. 60]
domorum, quod propter timorem tegularum nullus
per vicos ire ausus erat.
In illo anno fuit tantum geli quod etiam in mari
naute moriebantur; et etiam fuit post gelu maxima
aquarum hadundantia.
Anno illo fuit eclipsis solis, ultima die januarii. Et
eodem anno fuit karistia bladi et vini.
Anno m° trecentesimo decimo, cepit ballivus Viro-
mandensis unum hominem bannitum de regno in jus-
ticia Tornacensi; et fuit sibi mortuus deliberatus ultra
fluvium de Ries; et levavit furcas, et ibi eum suspendi
fecit; et postea restituit unum hominem vivum et
resaisivit pro villa prepositos et juratos.
Anno m° ccc° xj°, duo homines invicem rixantes,
unus occidit alium; et occisor fugit in templo de
Orka, et ibi fuit diu; et prepositi et jurati faciebant
eum custodire et coercere quod...”
|
|
2 |
|
“...CHRONIQUE.
109
[1336]
eratque domina regina in palatio prope Parisius ad
boscum de Vichenis1.
Nato autem dicto infante, fuit tanta tempestas
pluvie, lapidum et tonitrui, inopinata et repentina2,
quod in illo loco et circumquaque, secundum relatio-
nem multorum, videbantur forme demonum; et fuit
tantus pavor in palatio, quod domina regina et omnes
persone palatii quo vertere, quid agere nesciebant,
quia tantus fragor erat in nemore, diripientibus et
cadentibus arboribus, tanta etiam ruina in domibus,
in edificiis et in muris, quod mirum [fol. 96] est cogi-
tare, ut dixerunt qui fuerunt. Unde accidit, sicut
dicebatur, quod aliqui episcopi et presbyteri, ibidem
existentes, se de vestibus sacris induerunt, et appor-
tato sacrosancto corpore Domini nostri Jhesu Christi,
super infantem posuerunt et vix poterant ipsum sal-
vare a vallida tempestate. Super hoe fuit communis
relatio, sed quia presens non fui, sic fuisse non
affirmo.
Eodem anno quidem miles, Hugo de Cruzi nomi-
natus, erat familiaris...”
|
|