1 |
 |
“...ANNALES.
271
[1350]
regem Alamannie est electus. Et erat per dominum
papam et Romanam curiam, ut dicebatur, ad tenendum
imperium concordatus et ordinatus, unde rex Romano-
rum vocabatur; nundum tarnen erat coronatus et per
aliquod tempus rumores de eodem cessaverunt.
In ilia etiam estate, mortuo Ravario et Guillelmo,
comité Hannonie, domina regina quam illi de Hannonia
vocabant imperatricem, que post [fol. 38] mortem
predictorum in Alamannia remanserat diu, venitigitur
cum magna difficultate in Hanoniam et, visitata domina
matre sua, monacha in monasterio de Fontenellis, ivit
in castrum suum apud Kesnoit. Filii autem et sui
heredcs, quidam in Alamannia et in Hollandia, et qui-
dam secum morabantur.
In illa etiam estate, rex Anglie plures milites et plures
nuntios ad comitem Flandrie et Flandrenses transmit-
tebat; et erant illi de Flandria toto illo tempore in
magno dubio, maxime quia treuge concordate non bene
servabantur et rex Anglie in diversis locis plures
apparatus navium faciebat...”
|
|