| 
          
            | 1 |  | 
 “...materiam preci-
damus, cum ipse dux noster Dominus Jhesus Christus,
pacem inter cetera diligens, illam in terris velut donum
gratissimum duxerit relinquendam. Igitur per presens
scriptum notum facimus universis tam presentibus
quam futuris quod cum inter capitulum vel singulares
canonicos, capitulum facientes, ut dicebant, ecclesie
Tornacensis ex una parte, et dilectos et fideles nostros
prepositos, juratos et scabinos ac totam communitatem
dicte ville Tornacensis ex altera, gravis noviter exfite-
rit discordia suscitata, suggerente humani generis cal-
lido seductore, qui, versutias non declinans, solitus est
zizaniam seminare, occasione mortis Johannis Leviart,
de Insula, de crimine locationis false monete apud Tor-
nacum convicti, quern, judicialiter per dictos pre-
positos et juratos ad mortem perductum, predictum
capitulum seu canonici singulares, capitulum facientes,
ut dicebant, fore clericum asserentes, cum ad ipsos
episcopalis juridictio Tornacensis, tunc temporis sede
vacante, foret...”
 |  |