1 |
 |
“...horrea et cellaria vinaria
aperta, domus vacue, et pauci reperiebantur, in tan-
tum quod in multis villis, civitatibus et castris, si
fuerant in principio viginti milia personarum, pene duo
milia non remanebant; et in pluribus villis et locis
campestribus, si erant mille et quingente persone, pene
centum remanebant; et vinee et terre inculte remane-
bant in multis climatibus.
Audivi autem predicta a quodam milite et legis-
perito qui erat unus de dominis Parlamenti Parisius1;
hic autem, una cum reverendo domino episcopo Mori-
nensi, fuit missus ab illustrissimo domino rege Franchie
Philippo ad regem Arragonie, qui in suo reditu venit
per Avinionem; et ibi et Parisiis, sicut asserebat, fuit
per multos fide dignos informatus de predictis.
Audivi etiam a quodam peregrino, qui in eundo ver-
sus Sanctum Jacobum transiverat per Sanctam Mariam
de Rochemadour et per Tholosam, quia propter guer-
ras non poterat ire viam consuetam. Hic, facta pere-
grinatione, rediit per Galitiam et applicuit una cum...”
|
|
2 |
 |
“...274 GILLES LE MÜISIT. [1350]
universe carnis ingressus est in monasterio Sancte
Columbe, Ordinis Sancti Benedicti, quod est situm
prope civitatem Carnotensem1; habuitque sepulturam
in monasterio Beati Dyonisii cum suis predecessoribus.
Completaque sepultura et iuctu finito, Johannes,
filius ejus primogenitus, assumpto sibi regno et habito
consilio, ordinavit de sua coronatione et diem certum
Remis ordinavit. Fuitque a reverendo patre domino
Johanne, Remensi archiepiscopo, inunctus et corona-
tus, et domina regina cum eo inuncta et coronata,
die Dominica ante festum beati Remigii2. Omnibusque
rite completis et peractis, venerunt et intraverunt
Parisiis in nocte beati Luce3, fuitque factum sollempne
festum et convivium in regali palatio.
Sciendum tarnen est, quod nee pax nee treuge nee
respectus seu dilatio erant tune temporis de guerra
mota inter reges Francie et Anglie, et absque aliquo
impedimento fuerunt rex et regina [fol. 39] coronati.
Et erat fama inter multos quod bellum factum in...”
|
|
3 |
 |
“...non bene consentiebant
cum comité et villis aliis. In principio tamen mensis
martii nichil de guerris erat inceptum memorie com-
mendandum.
Notandum est quod in anno Domini ccc° l° facta fuit
INTRA DECANUM ET CAP1TULUM ECCLESIE BEATE MARIE
TorNACENSIS ET GUBERNATORES CIVITATIS CONCORDIA
TOTALIS DE OMNIBUS CONTROVERSHS PRETERITIS INTRA
SE HABITIS ET PAX AMICABIL1S REFORMATA.
Vacante sede Tornacensi per translationem factam
a Sede Romana de reverendo domino Petro de Foresta
ad episcopatum Parisiensem, et promoto loco ejus ad
episcopatum Tornacensem reverendo patre domino
Philippo d’Erbois, tunc Noviomensi episcopo, decanus
etcapitulum ecclesie Beate [fol. 41 v°] Marie Tornacen-
sis ordinaverunt, ut moris est, de spiritualitate dicti
episcopatus et instituerunt officialem magistrum Jaco-
bum Fouke, canonicum suum et scholasticum, limi-
tantes ejus potestatem, ut dicebant aliqui, quod de
criminalibus se intromittere non deberet, capitulo
inconsulto.
Accidit autem quod, procurante humani generis...”
|
|