1 |
|
“...comes Flan-
drie, tempore transacto, venerat pluries in domo
domini de Wes prope Tornacum, qui erat de genere
comitis et erat etiam cum Flamingis. Licentia igitur
obtenta a gubernatoribus ville, magna pars commu-
nie virorum ac mulierum, duce eorum Gosuino de
Anthonio, qui erat rex ribaldorum institutus, iverunt
ad dictam domum et, quia Flandrenses earn reserva-
verant et eidem pepercerant, castrum et domos tota-
liter combusserunt, et alias garbas que invenerunt,
unusquisque, prout poterant, reportando.
Anno illo in hyeme fuit tantum gelu ubique, quod
audivi a multis in Hollandia mare fuisse captum de
gelu in longitudine septem leucarum, et quod erant
homines et bestie supra mare et supra gelu maris
euntea.
Et in illo anno fuerunt Flandrenses in Hollandia. Et
vicesima prima die mensis marchii1 habuerunt conflic-
tum et optinuerunt Flandrenses victoriam, et ceperunt
fratrem Johan[fol. 85]nis comitis Hannonie, qui erat
episcopus de Trajecto inferiori, cum pluribus aliis
nobilibus.
Anno millesimo...”
|
|