Your search within this document for 'regio' resulted in one matching pages.
1

“...CHRONIQUE. 217 [1348] turn, Philippum, secundum, Karolum, tercium; isti tres, mortuo rege, patre suo, regnaverunt successive, unus post alium, nullum heredem masculum dimit- ten tes. Ludovicus autem, comes Navercensis, decessit1, vi- vente adhuc Roberto comite, patre suo, et sepultus est in domo Fratrum Minorum Parisius; et quia Ludovicus, filius suus, heres erat et sibi competebant comitatus Flandrie, Navercensis et de Retiers, data fuit ei uxor de sanguine regio, filia Philippi regis Francie, dictus Longus, et medius trium fratrum qui successive regnaverunt; habuitque de dicta comitissa unum filium cui impositum est nomen patris sui Ludovicus. Et quia dictus comes noluit consentire in rebellione Flandrensium nec esse cum eis, sed semper fuit cum domino rege Francie, cui fecerat homagium, servando fidem suam in tantum quod in bello, in conflictu apud Grecy, cum aliis nobilibus cecidit et mortuus est. Post cujus mortem Ludovicus juvenis, filius ejus, fecit domino Philippo, regi Franchie...”