Your search within this document for 'refutando' resulted in one matching pages.
1

“...ecclesiam quia nimiam habemus comitivam. » Venitque per portam Malleorum et per forum, eccle- siamque Beate Marie visitavit, et, in monasterio veniens, ibidem per aliquos dies pernoctavit. Fueruntque sibi multa jocalia presentata; inter cetera fuerunt electe de nobilioribus et pulcrioribus matronis et uxoribus civium, et de domicellis et filiabus eorumdem, que mappas et manutergia in magna copia presentarunt, quod donum ob reverentiam et amorem earum rece- pit, omnia alia preter comestibilia refutando. Fecitque Curtraci suam visitationem et recessit anno m° cc0 octo- gesimo primo. Et post reversus est in Franciam, et postea in Cycilliam. Et decessit ab hac vita anno m° cc0 octogesimo quarto. Anno m° cc0 octogesimo quarto, Petrus, rex Arra- gonie, fretus consilio, ut dicitur, malignorum, contra dominum papam, dominos cardinales et Romanam Curiam movit causam, et fuit grandis altercatio inter eos et renuit dictus Petrus obedire. Ob quam causam dominus papa fecit monitiones et processus contra...”