Your search within this document for 'rat' resulted in two matching pages.
1

“...[1307] 43 voluntatem nuntiantes. Statim omnes alie parrochie se ad parrochiam Beate Marie et eorum voluntatem tenuerunt. Et mane facto convenerunt pene tota civi- tas, de magnis, mediocribus et de parvis, deficere non audentes. Et sic ilia die acceperunt triginta electores, et illi in nocte et die sequenti fecerunt prepositos et juratos et alios, sicut fiebat quolibet anno in die beate Lucie. Facta autem lege predicta, multi banniti et proela- mati perpetuo, ad annos et ad pecunias, quos recepe- rat communia venientes et applaudens eis, timentes recesserunt. Et gubernatores de voluntate omnium acceperunt inquisitores super veteres rectores; qui, redigentes in scriptis omnium dicta et ob quam causam fecerant talliam, retulerunt et in publico coram omni communia fuerunt lecta et publicata; et ibi dicebant omnes de communia super eos mira- bilia. Sciendum est etiam quod ballivus Viromandensis, missus a rege, venit privatim in [fol. 59 v°] nostro monasterio cum quatuor equis solum. Causam autem...”
2

“...religiosi omnes et populus, processionem faciendo, convenirent nudis pedibus sine camisiis die Martis proximo venientis2 et fieret pro- cessio in parrochiali ecclesia Beate Katherine, a quo loco redirent in monasterium Sancti Martini, ibique predicaretur verbum Dei. In qua processione porta- tum fuit a domino decano cum uno alio canonico sacerdote sacratissum sacramentum corporis Domini nostri Jhesu Cristi; conveneruntque omnes in dicto monasterio; non tamen fuit tanta [multitudo], sicut fue- rat in Dominica precedenti. Frater autem Robertus, de ordine Sancti Augustini, verbum Dei predicavit, as- sumpta materia de surdo et muto sanato a Domino nostro Jhesu Cristo, et elegantissime et solertissime exposuit virtutes laudando et vicia reprobando. In fine autem sermonis, faciendo commendationes et orationes, ut moris est, omisit pro hujus modi penitentibus exorare; postea dixit : « 0 bone gentes commissum est michi vobis dicere, de fratre qui in Dominica precedenti in hoc loco predicavit, quod...”