1 |
 |
“...reginarum Anglie et
Allemannie, ac Guillermi comitis Hannonie. Supradicti
autem cardinales descenderunt ad eam in Tornacum,
cum ea tractaturi ad invicem de negotiis pro quibus
venerant; et de dicta civitate una die recesserunt.
Anno supradicto videlicet quadragesimo septimo,
regnantibus textoribus in Gandavo, fuit eis relatum
quod frater comitis spurius proposuerat signa comitis
levare et publicare; et sic duodecima die mensis maij
fecerunt eum decollari.
Anno eodem, tercia die mensis maij, dominus Raro-
lus, filius domini Alfonsi de Hyspania, capitaneus in
Sancto Odomaro, ivit cum suis armaturis versus vil-
lam de Hasebrouc in Flandria et, cesis pluribus, eam
combussit et plures alias villas campestres....”
|
|