1 |
|
“...MUISIT.
[1265]
est susceptus. Habitaque deliberatione in pleno con-
sistorio, dominus papa, de consilio fratrum, Mainfre-
dum excommunicatumcondempnavit deditque regnum
Cycilie et totam patriam comiti Karolo antedicto cum
benedictione sua, eum mittens cum suis ad inimicos
Dei et Sancte Ecclesie depellendos, absolvens eos a
reatibus et commissis. Princeps autem Karolus cum
suis, licentiatus a domino papa et cardinalibus, nego-
tium sibi commissum arripuit letabundus anno Domini
m° cc0 sexagesimo quinto. Fuitque a domino papa Cle-
mente, qui tune preerat, in regem Cycilie coronatus1.
Robertus autem de Flandria, gener ejus et habens
ejus filiam in uxorem que Blanka vocatur, filius pri-
mogenitus comitis Flandrie Guidonis, secutus est eum
cum magna multitudine nobilium et multis armaturis;
et ivit cum eo dominus Egidius li Bruns, miles
sapiens et in armis expertus, quem dominus Guido,
pater ejus, dederat ei ab infantia doctorem et ins-
tructorem; fecitque eum dictus Robertus sue aciei
mariscalcum...”
|
|
2 |
|
“...retractari atque scribi. Anno igi-
tur m° ccc° tricesimo tercio migravit ab hac vita, et
sepultus fuit honorifice ante majus altare cum suis
predecessoribus.
Post mortem domini episcopi Wilhelmi de Venta-
dour, infra tempus ad hoe ordinatum, decanus et capi-
tulum convenerunt ad eligendum; et ad certam diem,
secundum jura ordinata, magistrum Johannem de Por-
tali elegerunt, portantes eum in choro in loco prepa-
rato, « Te Deum laudamus » cantando, cum sonitu
campanarüm1.
Anno m° ccc° tricesimo quinto, venit dominus
Andreas de Florentia tanquam episcopus in Tornaco
in suo jucundo adventu, et fecit festum suum in
monasterio Sancti Martini, de permissu abbatis
[fol. 55] et conventus, quibus dedit suas litteras,
sicut dedit dominus Guido de Bolonia. Veneruntque
1. Gilles le Muisit revient, quelques pages plus bas (p. 33),
sur 1’élection de Jean du Portail. II est possible que la seconde
note relative 4 cette élection ait été égarée Iors de la rédaction
de la Chronique et que le scribe, 1’ayant...”
|
|
3 |
|
“...non erat, ut
solebat, visitata.
Mortuo autem domino Guillelmo de Ventadour epis-
copo, dominus papa Johannes vicesimus secundus
reservaverat episcopatus et alia benefitia, et, cognito
decessu domini episcopi, contulit ilium venerabili viro
discreto et nobili domino Theobaldo de Saussoire qui,
receptis bullis, suscepit ordines et fuit sacratus; sed
morte preventus non venit personaliter in Tornacum.
Et sic fuit cassata electio facta de magistro Johanne de
Portali1.
Anno m° trecentesimo tricesimo quinto, mortuo
dicto domino Theobaldo de Sausoire, dominus Andreas
de Florentia, doctor in decretis et expertus in legi-
bus, erat tune temporis episcopus Attrebatensis, et
dominus papa qui noverat eum, de consilio domino-
rum cardinalium, qui etiam eum promovere volebant,
reservato episcopatu Attrebatensi, transtulit dictum
dominum Andream et prefecit eum episcopum Torna-
censem, ut dictum est.
1. Cf. sup., p. 30.
3...”
|
|
4 |
|
“...et murmur multum.
Et quodam tempore venerunt nova quod rex Ale-
mannie venire versus Tornacum proponebat; et tune
vidi facere fossata ultra Scaldam in Folais.
Anno m° ducentesimo nonagesimo, cives et filii
civium concordaverunt rotundam tabulam videlicet
festum trium dierum; et Johannem Pagani in suum
regem elegerunt.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quarto, fuit for-
tificatum berefridum Tornacense, et extra civitatem
nova turris edificata pro justiciis faciendis.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, fuerunt
incepti muri, turres et fossata; et erat diversa opinio...”
|
|
5 |
|
“...concordatum quod fierent
ubi nunc sunt a porta Sancti Martini continuando
usque ad Fratres Minores supra Scaldam. Et inceptum
fuit feria va post Natale Domini1 et fuit totum per-
fectum infra annum. Et tunc facte sunt cathene et
posite in vicis ubique, ut in necessitate tenderentur.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, accepit
rex Franchie sententiam de habitatoribus civitatis Tor-
nacensis2.
Anno m° ducentesimo nonagesimo sexto, fuit fluvius
Secane Parisius in tanta habundantia quod Magnus
Pons cecidit3.
Anno m° ccc° iij°, feria quinta post Quasimodo4,
fuit captus prepositus Insulensis cum sua comitiva et
adductus in Tornacum et positus in berefrigido.
[Fol. 58] Annom0 trecentesimo quinto, Johannes de
Gourcielles erat tunc temporis prepositus in Bruleo et
major scabinorum. Post emptionem factam fuit dominus
de Potis arrestatus pro quodam debito in Bruleo, pro
quo erat fidejussor; et post multas altercationes opor-
tuit finaliter quod debitum solveret, quia in Bruleo
possunt milites arrestari...”
|
|
6 |
|
“...Benedicto, tune cardinali, dictus dominus papa Celes-
tinus fecit unam decretalem continentem quod papa
potest resignare. Facta [fol. 75 v°] autem dicta decre-
tali, et in studiis et ubique publicata, predictus domi-
nus papa infra annum resignavit2 et ad locum unde
assumptus fuerat est reversus, vivens postmodum
religiose et sancte, adeo quod sancta mater Ecclesia,
de vita sua et miraculis informata, ipsum canonizavit,
atque cum sanctis et electis est reputatus.
Anno m° ducentesimo nonagesimo quinto, domini
cardinales, ut moris est, in certo loco detenti et
coadunati, dominum Benedictum, cardinalem, in sum-
mum pontificem elegerunt, qui vocatus est papa Boni-
facius3. Fuitque homo, ut dicebatur, prudentissimus,
animosus et litteratus, in spiritualibus et temporalibus
cautissimus, et de Aragnia (sic), villa satis prope
Romam, oriundus; dictamque villam de Aragnia sepe
visitabat, ibidem tenens suam curiam et suam sedem,
ob quam causam plurimum est ditata et in ea episco-
patum ordinavit; fuitque...”
|
|
7 |
|
“...CHRONIQUE.
85
[1315]
Anno millesimo trecentesimo quinto decimo, mor-
tuo domino Philippo Crasso, rege Francie et Navarre,
Ludovicus, filius ejus primogenitus, successor ejus
fuit. Qui quidem, assumpto regno, de consilio
domini (et) Karoli, comitis de Valois, patrui sui, se
gubernabat; et fiebant in regno omnia per eundem.
Ingelrannus autem de Maregni, tempore Philippi regis
Crassi, omnia negotia regni disponebat et nichil fiebat
sine eo, quia gratiam regis pre cunctis habebat, in tan-
tum quod palatium novum fecit construi; et fortuna
eum levavit quod non fuit visus similis illi in regno.
Dictus autem dominus Karolus, de pompis et de factis
dicti Ingelrandi recordatus, et quomodo se gesserat
in Romana Curia, in toto regno, et quos volebat pro-
movebat, et qualiter suos promoverat, et de gestu
ejus in Flandria, in Tornaco, et quomodo pluries in
pluribus locis tanquam rex veniebat, regem Ludo-
vicum super iis informavit et multum movit contra
eum; et cepit expelli a curia regis et a suo consilio...”
|
|
8 |
|
“...CHROMQUE.
[1323-1325]
95
tam villam combusserunt. Et ceperunt dictum comi-
tem, se viri liter et audacter defendentem; adduxe-
runtque eum Brugis, gaudentes de victoria, et longo
tempore in sua prisione tenuerunt. Tandem subtili-
ter, non valens alio modo evadere, ficte, ut dicitur,
per foramen unius latrine evasit1 et exivit2.
Anno m° ccc° vicesimo quinto, Gandenses et illi de
Aldenardo erant pro comité Flandrensi Ludovico, illi
autem de Brugis et tota alia patria erant sibi contra-
rii; fuitque super dictos Brugenses et vicinos eorum,
iilosde Franco, lata sententia in Tornaco. —Notandum
quod, vivente domino Roberto, comité Flandrie, qui ha-
bebat duos filios, Ludovicum, primogenitum, etRober-
tum, fratrem ejus — dictus autem Ludovicus habebat
Ludovicum filium ejusque sororem, —compositum fuit
et concordatum per amicos et per baro[fol. 91 ]nes, per
pares, per consilium villarum et totius patrie, consen-
tiente etiam dicto Roberto : Ludovicus juvenis, filius
dicti Ludovici primogeniti comitis...”
|
|
9 |
|
“...96
GILLES LE MUISIT.
[1325]
Anno m° trecentesimo vicesimo quinto, Ludovicus,
comes Flandrie, Juvenis, collecta magna copia nobi-
lium, armatorum et aliorum, venit in villam Curtra-
censem quia illi de Brugis contra eum rebellabant. Et,
ne Brugenses ultra pontem versus Brugis habitarent,
fecit ibidem incendia et cremari domos; ventus autem
erat ingens et venit incendium citra pontem fluvium-
que; et tota villa fuit pene cremata et combusta.
Videntes autem, illi de villa ad arma concurrerunt et,
multis cesis et quasi innumeris, comité Namurcense
evadente, ceperunt comitem Ludovicum1. Septem
autem milites in parrochiali ecclesia Beati Martini
fugerunt totaque communia ville venit in atrio circa
templum, presente dicto Ludovico; dictus autem Ludo-
vicus rogabat eos pro uno de septem qui fuerat ejus
instructor; responsum autem erat ei quod melius
esset ut rogaret pro se ipso. Gaptis autem per vim
dictis septem militibus, truculenter eos occiderunt et
qu’il a déja dit 4 la p. 94. Le scribe, ayant...”
|
|
10 |
|
“...CHRONIQUE.
107
[1335]
« Benedictus1, servus servorum Dei, ad perpetuam
rei memoriam. Benedictus Deus in donis suis... Dat.
Avinioni, quarto kl. februarii, pontificatus nostri anno
secundo2.
Anno m° trecentesimo tricesimo quinto, dominus
Philippus rex Franchie, motus devotione et Terre
Sancte per longa tempora perdite compatiens, propo-
suit transfretare3 et juravit, ut dicebatur, et crucem
assumpsit et ad ejus exemplum multi barones, pre-
lati, nobiles et ignobiles, in diversis regni partibus,
illo anno et annis sequentibus, ad predicacionem que
fiebat de cruce sumenda4, multi crucem assumpse-
runt; sed proh dolor! propter guerras motas inter
dictum dominum regem Franchie, regem Anglie,
Flamingos et alios invicem alligatos, tanta devotio
fuit retardata et impedita.
Eodem tempore Ludovicus, comes Flandrie, et dux
religione nigrorum monachorum : Summi Magistri dignitatis
nos quanquam immeritos... »
1. Add. : « episcopus, ».
2. Cette bulle, datée du 29 janvier 1336, est publiée dans le
Bullaire...”
|
|
11 |
|
“...[1336]
108 GILLES LE MUISIT.
Brabantie moverunt invicem magnam guerram prop-
ter villam de Malines. Tandem de consilio proborum
fuit inter eos concordatum quod super dictam con-
troversial» dominus rex Franchie ordinaret; et sic
Concordes remanserunt.
Anno m° trecentesimo tricesimo quinto, tempore
domini Benedicti pape, dominus Guido de Bollonia, qui
erat episcopus Gameracensis, obiit in die Animarum1.
Dominus autem papa concessit decano et capitulo
Cameracensi ut eligerent; ipsi quoque, Concordes esse
non valentes ad unum de gremio eligendum, elege-
runt magistrum Petrum de Palude, doctorem in theo-
logia, qui erat patriarcha Jherosolimitanus. Dominus
autem papa, hoe cognito, considerans non esse con-
gruum neque decens quod tam excellens persona et
in tam altiori statu, demisso statu patriarchatus, effi-
ceretur episcopus, cassavit electionem. Eo tempore
Ludovicus, comes Flandrie, erat Avinioni et de consi-
lio quorundam cardinalium supplicavit domino summo
pontifici pro domino Willello...”
|
|
12 |
|
“...146 GILLES LE MUISIT. [1344-13451
Illo igitur anno, non permisit dictus Jacobus venire
per dictum fluvium Scalde sal, vina nec aliqua alia
bona, sine cautione reportandi valorem in blado.
Anno m° trecentesimo quadragesimo quinto, comes
Flandrie erat in villa de Tenremonde cum fugitivis et
bannitis de Flandria in magna copia; et Jacobus de
Artevelde cum exercitu Gandensi venit impugnare
eum et obsedit dictam villam; tandem [fol. 108 v°]
negotium fuit propositum super ducem Brabantie et
sic recesserunt.
Anno m° trecentesimo quadragesimo quinto, venit
rex Anglie mense junio ante Sclusam1 et petiit a
Flandrensibus quod ipsi reciperent filium suum comi-
tem Flandrie et dominum suiim2; et ville et totum
consilium Flandrie, consilio habito, noluerunt consen-
tire; sed Jacobus de Artevelde volebat quod fieret
voluntas regis quia ipse erat cum dicto rege; et uxor
sua cum suo thesauro erat in Anglia; et reversus est
dictus Jacobus in villa Gandensi.
Eodem anno, circa festum beate Marie Magdalene3...”
|
|
13 |
|
“...148
GILLES LE MUISIT.
[1345]
Gandavum. Regnavitque per septem annos, et fuit
gubernator et superior tocius ville Gandensis et tocius
patrie Flandrie, et ad ejus imperium et voluntatem
obediebant, et nichil in dicta patria fiebat sine eo, et
erat semper vallatus viris armatis viginti quinque vel
triginta fortissimis et ad bella promptissimi[s]. Et
multa mala evenerunt per eum et propter eum.
Anno millesimo trecentesimo quadragesimo quinto,
Wilhelmus, comes Hannonie, nepos Philippi regis
Franchie, in estate cum ingenti exercitu obsedit civi-
tatem de Trajecto inferiori; sed, infecto negotio,
reversus est1.
Eodem anno, idem comes, motus propria voluntate,
sicut juvenis videns et considerans et sperans actus
suos fore prosperos, ordinavit ire contra Frisones et
super eos dominari contra voluntatem et consilium
multorum nobilium sibi subjectorum; monuitque et
mandavit in Hannonia, Holland ia, Zelandia, et coadu-
navit ingentem exercitum nobilium et pcditum, et a
diversis partibus eum sunt secuti...”
|
|