Your search within this document for 'perito' resulted in one matching pages.
1

“...per campos, per villas, per deserta, bestie omnes erant sine custodibus, horrea et cellaria vinaria aperta, domus vacue, et pauci reperiebantur, in tan- tum quod in multis villis, civitatibus et castris, si fuerant in principio viginti milia personarum, pene duo milia non remanebant; et in pluribus villis et locis campestribus, si erant mille et quingente persone, pene centum remanebant; et vinee et terre inculte remane- bant in multis climatibus. Audivi autem predicta a quodam milite et legis- perito qui erat unus de dominis Parlamenti Parisius1; hic autem, una cum reverendo domino episcopo Mori- nensi, fuit missus ab illustrissimo domino rege Franchie Philippo ad regem Arragonie, qui in suo reditu venit per Avinionem; et ibi et Parisiis, sicut asserebat, fuit per multos fide dignos informatus de predictis. Audivi etiam a quodam peregrino, qui in eundo ver- sus Sanctum Jacobum transiverat per Sanctam Mariam de Rochemadour et per Tholosam, quia propter guer- ras non poterat ire viam consuetam...”