Your search within this document for 'peregrino' resulted in one matching pages.
1

“...et quingente persone, pene centum remanebant; et vinee et terre inculte remane- bant in multis climatibus. Audivi autem predicta a quodam milite et legis- perito qui erat unus de dominis Parlamenti Parisius1; hic autem, una cum reverendo domino episcopo Mori- nensi, fuit missus ab illustrissimo domino rege Franchie Philippo ad regem Arragonie, qui in suo reditu venit per Avinionem; et ibi et Parisiis, sicut asserebat, fuit per multos fide dignos informatus de predictis. Audivi etiam a quodam peregrino, qui in eundo ver- sus Sanctum Jacobum transiverat per Sanctam Mariam de Rochemadour et per Tholosam, quia propter guer- ras non poterat ire viam consuetam. Hic, facta pere- grinatione, rediit per Galitiam et applicuit una cum socio suo ad villam que dicitur Salvaterra, que de dicta mortalitate in tantum erat depopulata quod de decem personis non una supervixerat; villa tarnen magna satis erat. Narravit autem mihi supradictus 1. Jacques le Muisit. Voir Introduction au sujet de ce per- sonnage...”