1 |
|
“...42
GILLES LE MXJIS1T.
[1307]
refugium; et cecidit fulgur et tonitruum super paro-
chiali ecclesia Sancti Piati; et vise sunt forme demo-
num a multis, ut dicebant, in templo, hac et iliac
decurrentes; et visa sunt signa in ymaginibus et
parietibus. Et per istam tempestatem tam subitam et
immensam fuit pro magna parte furor communie
mitigatus.
Vespere autem facto, per noctem traxerunt se
in parochiis ad habendum invicem consilium. Illi
autem de parochiis Beate Marie et Sancti Nichasii
adverterunt quod Matheus de Haudion, armiger, erat
homo sapiens et fidelis; et miserunt pro eo in nostro
monasterio, ubi [fol. 59] morabatur. Qui veniens cum
eis, statim una voce dicunt ei : « Mathee, sic vos scitis
et videtis statum civitatis; pro Virgine Maria detis
nobis consilium. » Ipse autem, renitens aliquantulum
et se excusans, tarnen eleganter et sapienter dixit eis :
« O dilecti domini, vos scitis quod nobilis civitas est
Tornacus et quomodo pre ceteris est in ea justitia
observata contra omnes, nemini...”
|
|