1 |
 |
“...operarii parum
aut quasi nihil lucrabantur. Et raseria bladi vendeba-
tur triginta solidis debilis monete et vinum duobus
solidis; et omnia cara erant propter monetam debilem.
Anno m° ccc° xlix°? venerunt nova quamplurima et
erant rumores universaliter quod gens Judaica, per
venenum jaciendo in fontibus, in puteis et in aquis,
populum Christianum, si possent, destruere niteban-
tur. Insuper rumores validi erant de mortalitate que
incepit in Oriente, et fuit super Indos et super omnes
regiones Christianorum, Paganorum, Sarracenorum
et omnium nationum ab oriente et septentrione et
meridie, laborante fama et attestantibus viatoribus et
mercatoribus, qui longinquas regiones soliti sunt fre-
quentare, in tantum quod in multis locis tercia pars
populi, in multis locis quarta pars aut media, et in
pluribus regionibus de decern personis una persona
solummodo aut due viventes supererant; et in multis
locis terre et vinee inculte remanebant. Et dicebant
astrologi quod ista tempestas erat per conjunctionem...”
|
|
2 |
 |
“...audivi quod magistri taxillos
facientes mutaverunt malum in bonum, recuperantes
suum dampnum, tali modo quod, de materia de qua
taxillos quadratos faciebant, facere inceperunt res
rotundas, de quibus Pater noster faciebant. Ego pre-
dicta feci, melius quod scivi et potui, registrare; et
juxta posse meum inquisivi super omnibus veritatera.
Et quando tam grandis tempestas mortalitatis
fuit in Tornaco, [fol. 30 v°] quis posset excogitare
accidentia in omnibus regnis ac regionibus, quia
incepit in Oriente et fuerat universaliter per totum
mundum, fama laborante? Et scient futuri quod in
Tornaco fuit mirabilis mortalitas, quia audivi a pluri-
bus, circa festum Nativitatis Domini1, qui se scire pro
vero fatebantur, quod plus quam viginti quinque mille
persone decesserant in Tornaco. Et mirum fuit quod de
potentioribus et ditioribus, maxime qui de vino ute-
bantur et se a malo aere et visitatione infirmorum
abslinebant, pauci aut nulli decesserunt; sed alii,
infirmos visitantes et frequentantes,...”
|
|