1 |
 |
“...240 GILLES LE MUISIT. [1349]
Quoniam nescit homo utrum sit dignus amore an
odio, a simili in isto facto judex est Deus noster, quia
judicia Domini abyssus multa1. Unum dubito, quia
iste ritus jam in tantum crevit et crescit in diversis
locis per societates seu mutuo adunantes, qui faciunt
tanlas novitates et contra consuetudines approbatas,
quod horrendum est cogitare aut dicere. Nam omissis
civitatibus aliis, villis atque locis, refero de Tornaco,
quia, quando primo venerunt penitentes, ipsi per spa-
cium triginta trium dierum penitentiam faciebant;
modo adunant se mutuo per parrochias, et in [fol. 20]
sabbatis et in festis in cathedrali ecclesia Beate Marie
et in aliis ecclesiis faciunt suum ritum, sepe impe-
dientes divina servicia; nee a clero possunt super hoe
reprehendi, quia propter communitatem non auderent.
Et quod plus est, crevit et est novitas mirabilis quia
isti penitentes mirabile inceperunt; nam collegi et
curati, secundum quod est rationabile et consuetum,
ad corpora levanda...”
|
|
2 |
 |
“...254
GILLES LE MUIS1T.
[1349]
in dicta villa mansit ibi die tota1. Surgens autem mane
in die Sabbati2, audita missa et preparatis equis ad
eundum, remansit super suum lectum, sicut fuit pla-
citum divine voluntati, cui nemo potest contraire; et
in brevi animam exalavit, sed sicut scriptum est : « Si
justus morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit3 »,
et nescit homo utrum sit dignus amore an odio :
idcirco anima ejus in pace requiescat. Familia autem
sua tota quamplurimum est perterrita; corpus autem
fecerunt deportari in civitatem Tornacensem in domo
episcopali; et in hebdomada sequenti in die Jovis4
fuit honorifice, ut decuit, tumulatus et ab universis
tam ecclesiasticis quam secularibus quamplurimum
lamentatus. Quo sepulto ettumulato, decanus et capi-
tulum, prout moris est, de suo jure ordinaverunt de
spiritualitate, officialem [fol. 29 v°] et cetera officia
facientes. Gentes autem regis pro regalia sua manus
ad temporalia ubique posuerunt et, proch dolor!
totam provisionem factam...”
|
|