1 |
 |
“...interpollatis concordiam
habere non potestis, credo quod displicet Deo et omni
populo; et sciatis quod super nos clamat totum vul-
gus, et ex quo non potestis concordare. Yideamus de
magistro Mikaele qui recessit, quid nobis de ipso vide-
retur, quia, licet non sit nobilior nee sapientior nee
in temporalibus cautior, homo tarnen est bone vite,
satis litteratus, frequentans ecclesiam et antiquus. »
Statim nobiles et partes eorum responderunt : « Si
alii voluerint, nos omnes consentimus. » In momento
omnes alii consenserunt et sic decanus, concordanti-
bus omnibus, misit ad dictum magistrum Mikaelem
quatinus in capitulo veniret sine mora. Qui, nesciens
quod factum est, venire recusabat; nuntius autem
dixit ei quod decanus injunxerat sibi, si renueret,
quod ex parte sua eidem imperaret; qui dixit se
venire. Yeniente autem ipso in capitulo, decanus dixit
ei : « Magister Mikael, de consensu omnium persona-
rum hic astantium, ego eligo vos in pastorem ecclesie
Beate Marie Tornacensis. » Et statim...”
|
|
2 |
 |
“...cereos preibant; et tune sequebantur, sicut
erant ordinati et secundum quantitatem eorum et loei
continenciam; et incipiebant facere circulum et habe-
bant cantilenam ordinatam secundum suum ydioma,
quam cantilenam incipiebant cantores ordinati, ceteris
una voce respondentibus1; et faciebant circulum, can-
tando et respondendo, et cantores et respondentes se
verberando, et erat cantilena facta tali modo quod
tribus vicibus sternere se debebant; et quando venie-
bant ad primum passum omnes in uno momento toto
corpore et pectore se prosternebant et de brachiis et
toto corpore crucem faciebant; et, surgentes super
[fol. 22 v°] genua, diversas afflictiones faciebant, in
tantum quod videntes mirabantur, etflebant, et compa-
tiebantur eorum labori; et sic faciebant in secunda et
in tercia vice, cantoribus in medio circuli cantantibus,
in quibus erant duces eorum, curati scilicet aut reli-
giosi Mendicantes religionum diversarum. Factis autem
circulis et afflictionibus suis, prosternendo et verbe-...”
|
|