1 |
|
“...10
GILLES LE MUISIT.
f1268]
totam Cycilliam, ettotam patriam, et circuit superpopu-
lum timor magnus. Tandem successu temporis, auxi-
liante Domino, fecit opus susceptum et totam patriam
Sancte Romane Ecclesie reconciliavit et ditioni sue
subjugavit, remanens perpetuo regnaturus. Et opus
istud complevit anno m° ducentesimo sexagesimo
octavo.
Quoddam notabile hic ponatur, de quo recolo avun-
culum meum1 in mea infantia enarrasse, qui fuit in
acie Roberti de Flandria cum nobilibus dominis et aliis.
Quodam enim tempore fuit commissum domino de
Rave et de Bourgella, militi in armis strennuo et
experto, quod, assumptis secum de gentibus Roberti
de Flandria, quoddam castrum forte nimis, in quo erant
persone patrie, viri et mulieres, congregate, expugna-
ret et obsideret, habens preceptum ex parte principis
Karoli quod, si vellent ei obedire et reddere se et
sua, ipsos reciperet in hunc modum, sin alias, ipsos
per vim captos, omnes poneret in ore gladii. Assump-
toque secum necessario comitatu...”
|
|
2 |
|
“...et magna copia bonorum concor-
daverunt se comitem tanquam dominum recipere; sed
textores, fullones et alii tales rennuerunt, dicentes
quod nullum alium dominum habent nee habebunt
preter regem Anglie, cum quo fedus pepigerunt et
cui juraverunt; et statim mota est discentio inter eos.
Videns autem comes periculum imminens inter eos,
petita et optenta audientia, dixit eis : « O bone gen-
tes, ex quo non vultis me recipere? Nolo quod propter
me insimul decertetis, quia, si perditio sit de vobis,
mea esset perditio. » Et sic recessit.
Ipsique, invicem rixantes et discentientes, ceperunt
debellare, unde ibidem plures fuerunt occisi et plures
vulnerati. Et postquam a bello est cessatum, miserunt
ad illos de Brugis et de Franco, tenentes ipsos venisse
in eorum auxilium; qui concorditer responderunt quod
eorum comitem Flandrinsem in dominum reciperent et
ei obedirent. Gandenses autem, hoe scito et audito,
levaverunt sedem suam et venerunt in Gandavum; et
in feria secunda et tercia sequenti1, quos...”
|
|
3 |
|
“...et per Curtracum in villam
Brugensem, multa tune et postea in Flandria evene-
runt, que sine dubio non fuerunt opus hominis, sed
per divinam ordinationem evenerunt; et certe a
Domino factum est istud; et est ac esse debet mira-
bile in oculis nostris tam modernis quam futuris.
Gaudeo plane ego Egidius, humilis abbas supra
memoratus, hujus operis et tractatus conditor et
ordinator, quod videre merui dicti comitis introitum
et accidentia patrata in Flandria; quia testificor quod
in adolescentia mea, [fol. 134] dum eram monachus
juvenis, familiaris fui magistro Johanni de Harlebieke,
qui fuit de Flandria oriundus, qui erat clericus sem-
per studens, et astrologus peritus atque expers et
famosus. Qui pluries michi dixit in principio guerre
mote inter illustrissimum dominum Philippum, regem
Franchie et Navarre, dictum Crassum, et dominum
Guidonem, Flandrie comitem et marchisium Namur-
censem, atque Flandrenses, quod guerra pro certo
magna esset et per longum tempus duratura, et quod
multa mala...”
|
|
4 |
|
“...[1349] ANNALES. 237
tum facientes, eundo et redeundo, iverunt ad Montem
Sancti Autberti. Verum est quod fama fuit, quando
exierunt, quod ipsi irent per Franciam usque ad Sues-
sionensem civitatem; sed quare non iverunt, et per
que loca atque villas transierunt, et ea que sibi accide-
runt, non interest mea scire aut scribere, ipsi Deo et
mundo reddant pro se ipsis rationem. Duces eorum
et capitanei fuerunt electi de omnium consensu viri
discreti Johannes de Lyaucourt, armiger, Johannes
Mackes, Johannes Wauckiers et Jacobus de Malda pro
Wilhelmo Pestiel; ad preces autem prepositi et guber-
natorum civitatis, prior domus fratrum de ordine
Beati Augustini, assumpto uno socio, iverunt cum
eisdem cum duobus aliis presbiteris secularibus, ad
audiendum confessiones et, si necesse esset, sacra-
menta ministrandum. Unus autem canonicus Sancti
Nicholai de Pratis, vocatus Egidius Monachus, societa-
tem eis tenuit de sua voluntate.
Miro modo et inénarrabili viri ac mulieres seculares
toto illo tempore...”
|
|
5 |
|
“...cialiter toto cursu vite tue, et custodire sancte tuum
matrimonium, et non jurare in vanum. Item quod
omnes se custodiant de esu carnium in die Mercurii. »
Omnia supradicta que intrantes promittebant, prima
facie apparent res honeste et devote, si cor ori concor-
daret et si perseverantia appareret et sancta mater
Ecclesia in hoe consensum et auctoritatem adhiberet.
Quoniam autem Deus solus est cognitor secretorum
et cordium qui dicit : « Sine me nichil potestis
facere1 », idcirco non interest mea approbare aut
reprobare et sicut dicit beatus Augustinus : « Quotidie
celebrare nee laudo nee vitupero; » et sapiens Seneca :
« Lauda paree, vitupera parcius » et ideo judicium
committo ipsi Deo summo et sancte matri Ecclesie,
quia, si finis bonus est, totum precedens erit bonum.
Est autem intentionis mee in scriptis redigi facere ad
notitiam futurorum, quia tale quid nunquam visum
fuit a quocumque temporibus preteritis, scilicet modum
facti, modum vestium, et qualiter in penitentia facienda
se...”
|
|
6 |
|
“...; credo
tamen quod penes gubernatores bene est registratum.
Finaliter decanus et totum capitulum concorditer pro
se et pro absentibus omnes processus, citationes et
omnia alia, que evenerunt usque ad dictam horam,
adnulaverunt et [fol. 44 v°] pro non factis tenuerunt
et quod sententiam per dominum regem latam obser-
varent; et etiam missi a gubernatoribus eodem modo
concordaverunt et exierunt de capitulo concorditer,
ut apparebat. Multa alia dicta et facta fuerunt que
longum esset enarrare et mea non interest omnia nisi
breviter registrare.
In duobus annis superius registrars quamplurima in
diversis locis evenerunt, et hoc quod scire potui feci
registrare, tenens quod a multis in diversis plurima
sunt registrata1.
1. Ces mots sont écrits en rouge dans le ms. Le reste du
fol. 44 v°est demeuré blanc, ainsi que le recto du fol. suivant....”
|
|
7 |
|
“...die Assumptionis Vir-
ginis gloriose jprivatas missas dixi, et quia uno facto
vidi me inhabilem ad celebrandum, quia oculi mei
erant pejorati et impediti, ab ilia die usque ad tempus
in quo visum recuperavi, a celebratione missarum
abstinui; et in illo tempore obcecatus fui totaliter,
portans per Dei gratiam quod Deus donabat patien-
ter. Et ad evitandam ociositatem et ne essem impa-
tiens multa in latino et gallico feci registrare, expen-
dens in talibus tempus meum, unde multi super
patientia mea mirabantur; et toto tempore illo hylaris
eram et semper gaudens, abstinens me per Dei gra-
tiam, juxta posse meum, a viciis universis. Modo
sciant futuri quod quidam magister de Alemania venit
in Tornacum et, visis [fol. 51] oculis meis, promisit
cum Dei adjutorio me curaturum. Consideratis omni-
bus que michi dixit, finaliter contra consilium propin-
quorum et amicorum meorum omnium ego acquievi
ejus consilio, ita quod Dominica post Exaltationem
sanctc Grucis in uno oculo et feria quinta sequenti1...”
|
|
8 |
|
“...ANNALES.
307
[1351]
lumen oculorum. Visum recuperavi et vidi, non sicut
in etate juvenili, sed sicut etas mea requirebat, quia
jam eram octogenarius, et videbam celum, solem,
iunam, stellas, non perfecte cognoscens gentes, et in
omnibus michi bene providebam, excepto quod scri-
bere aut legere non valebam. Et hoc donum a Deo
reputo michi datum; sit nomen ejus benedictum et
det quod in tali statu usque ad ejus voluntatem per-
severem! quia cecus fui per tres annos vel circiter1.
[Fol. 52.] Preterea, anno illo, multa prospera michi
et monasterio nostro evenerunt, inter cetera quod
domini decanus, archidiaconus et capitulum Torna-
cense, qui erant in dissensione, precibus beate Marie
fuerunt concordati; et ego pluries fui in capitulo et ad
hoc laboravi. Multaque alia spiritualiter et tempora-
liter michi evenerunt, super quibus gratias reddo
sancte Trinitati et Virgini Dei matri.
Quoniam ego multa ordinavi et feci registrare tem-
pore quo non videbam, recuperato visu, oportuit me
vacare in...”
|
|