1 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0229thm.jpg) |
“...[1347] CHRONIQUE. 181
Anno ra0 ccc° quadragesimo septimo, rege Anglie
sedente ante Calais, rex Franchie venit de Ponte
Sancte Maxentie Ambianis, et de Ambianis Atlrebati
intrante mayo; et ibi stetit per sex ebdomadas et
suas gentes adunavit. Et decima nona die mensis
junii venit cum suo exercitu apud Haydin et ibi stetit
circiter per unum mensem; et circa festum beate
Marie Magdalene castra movit de Haydin et ivit apud
Faukenberghe1; et in crastino beati Christofori2 movit
rex et fixit tentoria sua coram villa de Calais satis
prope atiem Anglicorum. Et erant cum eo dux Nor-
mannie, filius ejus, dux Burgondie, dux de Bourbon,
comes Flandrie, comes Namurcensis, dominus Johan-
nes de Byaumont et quamplures alii barones et nobi-
les. Fuit autem ibidem rex cum atie sua sex diebus.
Venerunt autem duo sepedicti cardinales, dominus
Hannibal et dominus de Claromonte, et se cum suis
inter duas aties posuerunt, laborantes ad pacem refor-
mandam aut ut trenge donarentur; optinueruntque ab
utraque parte...”
|
|
2 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0230thm.jpg) |
“...quod rex Franchie in
suo comitatu el in sua atie habebat circiter triginta
quinque milia equitum et hominum armatorum et de
peditibus armatis congruenter circiter centum milia.
Et postquam rex levavit atiem suam, ipse venit
apud Faukenberghe et apud Haydin, et venit Attrebati,
et ibi licentiavit gentes suas in die beati Laurentii1.
Sciendum est autem quod, quando rex Franchie
erat apud Attrebatum, antequam descenderet versus
Calais, mandavit gubernatoribus civitatis Tornacensis,
intrante mense mayo, quatinus sibi subvenirent de
gentibus, quantum possent, bono modo, tam de equi-
tibus quam de peditibus. Gubernatores autem, vocata
magna parte communie, ut moris est, deliberatione
1. 10 aoüt 134?....”
|
|