1 |
 |
“...vulneratus;
de quo vulnere migravit ab hac vita.
II
DE CASTELLANO TORNACENSI ET DE ADVOCATO ALIQUA
NOTABILIA.
Anno m°cc°sexagesimo sexto, venit Johannes, domi-
nus de Mauritania et castellanus Tornacensis, in suo
jocundo adventu, et fuit receptus honorifice a civibus,
sicut erat antiquitus consuetum. Habuitque quatuor
fratres : Guillermum, Arnulphum [fol. 50 v°], Thomam
et Balduinum, et uxoratus nondum erat; accepitque
postmodum in uxorem Mariam d’Esconfflans, mulie-
rem nobilem et parem sibi matrimonio copulari.
Anno m° cc0 sexagesimo nono, venit dicta Maria
d’Esconfflans, domina de Mauritania, ut castellana in
civitateTornacensi, fuitque recepta cum sollempnitate,
ut moris est; fuitque progenita ex eis Maria, nullum
alium habentes heredem, que supervixit patrem et
matrem et fuit heres.
Anno m° cc0 nonagesimo, octavo1 die aprilis, venit
dicta Maria heres et fuit recepta, prout erat consue-
tum, et fecit moram in castello de Bruilleo. Postmo-
dum, de consensu quatuor personarum predictarum...”
|
|
2 |
 |
“...[1290-1307] CHRONIQUE. 17
que erant patrui dicte domicelle, fuit concordaturn
quod ipsa fuit conjuncta matrimonio nobili et illustri
viro Johanni de Vreson, filio domini Godefridi, qui erat
frater germanus illustrissimi principis Johannis, ducis
Brabantie.
Anno millesimo ducentesimo nonagesimo septimo,
decima die octobris, venit dictus Johannes de Vreson
tanquam castellanus, et receptus fuit ut moris est;
fuitque dictus Johannes cum aliis principibus et nobi-
libus in bello ante Curtracum, anno Domini m° ccc°
secundo, interemptus; et sic remansit vidua ejus uxor,
domina castellana, que luxit eum per tongum tempus,
ut decuit.
Fuitque illo tempore mirabilis eventus; quia ma-
trone, de nobilibus viris suis viduate, muitum lugebant
et se per nuntios aliquando, et sepe invicem persona-
liter visitando, prout melius poterant visitantes; tan-
dem contigit quod, nescio quo instinctu, in illo tem-
pore quidam se mutuo coadunantes, euntes per
patriam, fingentes se religiosos actu et habitu, visita-...”
|
|
3 |
 |
“...GILLES LE MUISIT.
50
[1296]
Dominus autem Philippus, rex Francie, hoe cognito,
totum suum consilium convocavit, et, deliberatione
habita diligenti, mandavit dicto Guidoni comiti quod
supersederet de dicto matrimonio cum rege Anglie
pro filia sua contrahendo, et quod hoc facere non
debebat sine sua voluntate et permissu; de qua re
dictus comes et sui quamplurimum sunt turbati. Ex
causa igitur supradicta orta est grandis altercatio inter
dictos principes, dominum regem Franchie scilicet et
comitem, et consiliarios eorumdem. De paribus autem
Franchie et de baronibus aliqui erant pro parte dicti
comitis. Tandem dictus dominus rex, post multos
processus factos et post multas comminationes, man-
davit pro dicta Philippa, filiola sua, ut sibi mitteretur;
que missa fuit bona fide ad regem; rex autem in pri-
sione sua per longum tempus earn detinuit1. Comes
autem, de consilio filiorum et amicorum suorum et
nobilium sui comitatus misit ad dominum papam Boni-
facium et dominos cardinales, de dicto...”
|
|
4 |
 |
“...diebus ac noctibus tam gaudiose et
gratiose, cereis et candelis accensis, in civitate se ges-
serunt quod omnes tam viri quam mulieres super hoe
sunt mirati. *
Eodem anno, excellentissimus princeps dominus
Phillippus (sic), rex Francie, mortua domina regina
que fuit soror ducis Burgondie, de qua habebat duos
filios germanos, Johannem primogenitum, ducem Nor-
mannie, et Philippum, ducem Aurelianensem, despon-
savit et duxit in uxorem dominam Blancam, quondam
filiam regis Navarre. Completoque matrimonio, vixit
rex predictus usque ad noctem beati Bartholomei, in
qua nocte, que fuit dies Dominica2, decessit et viam
1. 16, 17, 18, 19, 20 aoüt 1350.
2. Le dimanche est le 22 aoüt; ce n’est pas par conséquent
la veille de la Saint-Barthélemy (24 aoüt). Les Grandes Chro-
niques (éd. P. Paris, t. V, p. 495), commettant la même confu-
sion que Gilles, placent la mort au dimanche 23 aoüt. La mort
eut-elle lieu le dimanche 22 ou la veille de la Saint-Barthé-
18...”
|
|