Your search within this document for 'mas' OR 'leu' resulted in one matching pages.

You can restrict your results by searching for mas AND leu.
1

“...solis occasum vellent exire de villa et ei obedire, ipse eos benigne reciperet et omnia eis condonaret forefacta, sicut iis fecerat qui a principio eum receperant et obe- dierant, sed, dicto termino elapso, nullum reciperet nisi ad suam voluntatem. Post quam proclamationem fullo- nes et multi alii sane mentis et divites, dimissis bonis suis, cum mulieribus et infantibus exierunt extra villam ad campos, cum illis de villa Sancti Petri se concomitan- tes et tentoria levantes ad quemdam pontem, per leu- cam et dimidiam a villa Gandensi distantem, vocatum Risbrugge. Texentes vero et eorum fautores custodie- bant se circa forum ville Gandensis, ad quos non poterant accedere victualia propter aditus stricte cus- todies; nee poterat quisquis intrare dictam villam. Mulieres autem confortabant illos qui erant ad campos; comes vero fecit eis de victualibus subvenire et sic fuit divisio inter eos; et omne regnum in se divisum desolabitur. Et est sciendum quod illi qui erant infra villam miserunt ad comitem...”