1 |
![](https://dcdp.uoc.cw/content/AA/00/00/05/47/00001/NL-0200050000_UBL10_00442_0257thm.jpg) |
“...solis
occasum vellent exire de villa et ei obedire, ipse eos
benigne reciperet et omnia eis condonaret forefacta,
sicut iis fecerat qui a principio eum receperant et obe-
dierant, sed, dicto termino elapso, nullum reciperet nisi
ad suam voluntatem. Post quam proclamationem fullo-
nes et multi alii sane mentis et divites, dimissis bonis
suis, cum mulieribus et infantibus exierunt extra villam
ad campos, cum illis de villa Sancti Petri se concomitan-
tes et tentoria levantes ad quemdam pontem, per leu-
cam et dimidiam a villa Gandensi distantem, vocatum
Risbrugge. Texentes vero et eorum fautores custodie-
bant se circa forum ville Gandensis, ad quos non
poterant accedere victualia propter aditus stricte cus-
todies; nee poterat quisquis intrare dictam villam.
Mulieres autem confortabant illos qui erant ad campos;
comes vero fecit eis de victualibus subvenire et sic
fuit divisio inter eos; et omne regnum in se divisum
desolabitur. Et est sciendum quod illi qui erant infra
villam miserunt ad comitem...”
|
|