1 |
 |
“...quod per pares suos et barones duceretur,
sed rex hoc facere recusabat; et omnes processus et
controversias recordari longu'm esset. Finaliter comes
Guido, per certos legatos, homagium et fidejussionem
quam regi fecerat remisit et sibi renuntiavit. Rex
autem et sui consiliarii, attendentes quod per renun-
tiationem et remissionem predictam regie majestati
magnum prejuditium oriretur, quia sic possent facere
alii pares et barones, et in indignationem maximam
moti sunt, concordantes quod de tali mandato et de
tali offensa vindicta per regem et suos caperetur. Et
ex ilia die rex, collectis baronibus et sibi subjectis,
habito certo consilio, guerram contra Guidonem, libe-
ros suos, sibi adherentes et patriam Flandrie ordina-
vit. Et erant subjecti dicto comiti illi de Duaco, de
villa Insulensi, de Bethunia, de Mauritania et de Tor-
nacesio 1.
Anno m° ducentesimo nonagesimo septimo, Philip-
pus, rex Francie supradictus, collecto ingenti Franco-
rum exercitu, descendit ut Flandriam expugnaret, et...”
|
|
2 |
 |
“...64
GILLES LE MUISIT.
[1302]
Brugensi, loco regis et de ejus mandato, qui nichil
sciebat de ordinata proditione. Et ipsum receperunt
satis gratiose, fingentes suam maliciam; venitque
inter alios obviam dicto Jacobo Johannes Breidel
antedictus, dixitque ei dominus Jacobus, quasi hyro-
nice : « Johannes Breidel, sunt bona vina de domo de
Male? » Qui respondit astute : « Ego et socii mei
satis bibimus de eisdem. » Acceperuntque dominus
Jacobus et sui hospitia per villam dispersim, prout
melius potuerunt. Vespere autem facto, cenantibus
illis qui cum domino Jacobo venerant, et post cenam
nocte veniente, omnes de villa privatim iverunt se
armare, sicut fuerat prelocutum. Dominus autem
Jacobus a quibusdam secrete fuit premunitus; et hoe
non fuit ausus aliis intimare, et cum paucis summo
mane quesivit i[n]terfugium1 et quomodo posset eva-
dere; et fugiens cum magno labore et dolore et con-
fusione exivit de villa. Et interim ipsum in suo hos-
pitio quesierunt, eum pre ceteris occidere cupientes;...”
|
|
3 |
 |
“...remansitque populus multus extra portas.
Flandrenses autem et illi qui erant de Curtraco et
extra, videntes recessum regis et exercitus ejus, exie-
runt et venerunt in locum ubi erant tentoria, et spolia
infinita habuerunt, et quamplurimum sunt lucrati;
quia, propter discrimina viarum, multa que portare
non potuerant, dimiserunt. Rexque, consilio habito,
re versus est Parisius.
Anno eodem venit Gaucherus, dominus de Chaste-
lon et conestabellarius Franchie, post recessum dicti
regis et de ejus mandato, feria quarta ante festum
beati Martini1, cum magna copia nobilium armatorum.
Et in [fol. 89] crastino ivit versus Espire, ubi erant
multi Flamingi et illi de patria congregati, et debella-
vit eos, cesisque multis et captis, secum deduxit cap-
tivos in Tornacum, et plures misit in villam Insulensem
et recessit. Et post rediit in nocte beati Vincentii2,
et ivit apud Helchin, et ibi cepit mul tos Flamingos
et alios rebelles, et secum adduxit; et in illa nocte
tanta pruina et densa fuit quod nulla...”
|
|
4 |
 |
“...civitatem, ita
quod sepe propter hoc rixe oriebantur in molendinis.
Et concordaverunt dicti domini et gubernatores civi-
tatis ut molendinum in monasterio Sancti Martini, quod
ad equos trahitur, repararetur; et super hoe dictus
conestabularius abbatem requisivit et conventum qua-
tinus sumptibus regis istud fieri paterentur; qui in
hoc consenserunt. Quo reparato, dicti domini una
cum gentibus regis ibidem molere faciebant sua blada;
cives vero et communitas ibant per villam ad alia
molendina. Et de mandato conestabularii et ejus
precepto remansit in monasterio molendinum.
Venerunt autem rumores in atie regis Anglie et alio-
rum quod rex Franchie cum exercitu magno veniebat;
et in die Nativitatis beate Marie1 dux Brabantie, comes
Hannonie et alii qui ultra fluvium Scalde obsidebant,
sua tentoria levaverunt et transierunt per pontes quos
fecerant super rivum superius et inferius; et ceperunt
1. 8 septembre....”
|
|
5 |
 |
“...178
GILLES LE MUISIT.
[1347]
et gubernatores civitatis, qui fecerunt eam aperire.
Intravit autem cum ipsis magna pars communie et
querebant ubique Hannonienses; quos cum non repe-
rirent, mandato prepositi recesserunt de monasterio.
Fuitque abbas ac monachi et illi qui in monasterio
absconditi erant, in magno periculo et timore; sed,
benedictus Deus, sine alicujus lesione notabili, sine
morte, recesserunt. Et quando dominus de Byaumont
reversus est a rege in Tornacum et de facto informa-
tus, gratias reddidit gubernatoribus, sapientibus et
aliis, qui suas gentes contra communiam Tornacen-
sem salvaverant; et citius quo potuerunt, omnes reces-
serunt.
Anno m°trecentesimo quadragesimo septimo, octava
die junii, gentes regis qui erant in Sancto Odomaro1
venerunt versus Gasletum montem, et ascenderunt
supra montem usque ad defensiones, et ibi manum ad
manum cum adversariis pugnaverunt. Et fecit insultus
fortis, et ceciderunt plures ex utraque parte, maxime
dominus de Mailli2 et plures milites;...”
|
|
6 |
 |
“...et se absconderant de
vita sua metuentes.
[Fol. 133.] Adversarius autem noster dyabolus,
qui nunquam dormit nee dormitat, commovit mali-
gnos et perversos qui remanserant in Gandavo. Ipsi-
que in domibus super forum se tenebant et in foro, et
sibi eligerunt capitaneum unum quern comes speciali-
ter requirebat in hostagio; hie alios commovit et dixit
non se veile aliud cimiterium habere quam forum
Gandense. Dominus autem de Stenehus et dominus
Ludovicus de le Wale, milites, qui remanserant de
mandato comitis apud Donzam, ut custodirent patriam
et reciperent hostagia de Gandavo, auditis et cognitis
quomodo texentes et fautores eorum capitaneum fece-
rant, et intentionem eorum cognoscentes, die Martis
in octavis Epiphanie, videlicet xiij die mensis janua-
rii, assumptis circiter mille viris armatis, intraverunt
villam et euntes versus forum, ponentes suos de qui-
bus confidebant in prima fronte et alios qui erant de
Gandavo post tergum ipsorum, invenerunt capita-
neum cum textoribus in foro...”
|
|
7 |
 |
“...Rumor etiam erat immanis de indulgentia generali
ordiuata ad visitandum limina sanctorum apostolorum
Petri et Pauli in Romana civitate, sicut fuit in anno m°
ccc°. Sed rex Francie, ut dicebatur, et sui consiliarii
impedimentum apponebant, hac de eausa quia rex An-
glie guerram contra ipsum inceperat, et nolebat quod
regnum suum vacuaretur de personis, aliasque pere-
grinationes universas ad Sanctum Jacobum et ubique
impediendo. Nee valebat aliquis [fol. 33] exire regnum
sine regis littera vel mandato.
Oratio facta ad sanctum Sebastianum pro morta-
LITATE QUE VIGUIT ANNO M° CCC° XLVIIII.
O Sancte Sebastiane,
Semper vespere et mane...
... Quod mercedem habeamus
Et martyrum consortium
Et Deum judicem pium.
COPIA QUORUMDAM VERSUUM IN UNO LIBRO REPERTORUM :
Frequenter cogitans de factis hominum...
... Et loca repetunt nee grata bestiis.
QuEDAM AUCTORITATES VETERES REPERTE IN UNO LIBRO.
Yera ad Deum confessio...
... Rari sunt qui hoe sciant et verum est1.
i. Nous n’avons pas cru devoir publier...”
|
|
8 |
 |
“...frigidus et ventosus.
Sciant autem futuri quod rex Francie, habito consi-
lio, monetam suam mutavit tali modo quod florenus
ad scutum, qui currebat pro triginta solidis parisien-
sium, positus fuit ad quindecim solidos parisiensium;
et sic tota moneta regalis, duos denarios valens, posita
fuit ad unum denarium et omnis moneta non regalis
fuit prohibita1. Cursus autem debilis monete fuit in
Tornaco usque ad primum diem mensis maii, in qua
die, que fuit per diem Sabbati, gubernatores ville de
mandato regis fecerunt earn proclamare et publicare2;
super quos fuit murmur multus in populo.
1. C’est le 25 avril 1350 que Philippe VI ordonna de relever
ainsi le cours de la monnaie. Cf. Saulcy, Documents monétaires,
t. I, p. 276.
2. Le changement de valeur de la monnaie fut proclamé 4
Paris les lundi et mardi 26 et 27 avril 1350. (Cf. Saulcy, Docu-
ments monétaires, t. 1, p. 276.) En tenant compte du temps...”
|
|
9 |
 |
“...annai.es.
281
[1350]
larium caperent et sibi eum adducerent. Fuitque pri-
sionarius positus de mandato regis in turri de Louvres
Parisiis. Confestira divulgatum est per totam civitatem
Parisiensem quod conestabularius positus erat in
prisione; super quo facto fuit ingens murmur. Parentes
autem et amici ejus, causam captionis nescientes et
scire volentes, regem adierunt, preces ac supplicationes
pro dicto conestabulario humiliter faciendo. Rex autem
eum examinaverat et litteras quas manu sua propria
scripserat, legere fecerat; qui recognoverat totaliter
suum factum; rex etiam per parentes, propinquos et
amicos ejus, fecit eum examinare, quibustotum factum
recognovit. Rex autem, sano consilio habito et deli-
beratione, omnibus amicis supplicantibus, lacrimans
dicebatur respondisse : « Per judicium nostrum, men-
tis suis exigentibus, vos habebitis corpus, nos autem
caput habebimus. » Rex autem, facto dicto judicio,
transivit fluvium Secane et ivit in domum suam de
Neelle; fuitque dictus c...”
|
|
10 |
 |
“...aureorum
quamdam summam, tradens eis pecuniam similem
regali pecunie currenti; qui, tenentes esse eam valde
bonam, deliberaverunt pluribus de eadem; etceperunt
quidam murmurare quod pecunia erat falsa dictique
cambitores, caute agentes, paratis privatim testibus,
redeunte ad eos dicto Johanne, ostenderunt ex pecu-
nia. Qui quidem Johannes, audientibus testibus, reco-
gnovit quod illa pecunia erat quam eis dederat pro
florenis. Accidit autem quod dictus Johannes et cam-
bitores capti fuerunt de mandato prepositi fueruntque
adducti in presentia prepositorum et juratorum. Qui
Johannes negavit primo pecuniam suam fuisse, et cam-
biatores per supradictos testes recognitionem a dicto
Johanne factam probaverunt; et hoc fuit Dei donum
quia, nisi fuisset cautela quam fecerant cambiatores,
bulliti fuissent et destructi. Fuitque examinatus pluries
a prepositis et juratis; qui, compatiendo ei, nisi sunt
pluries eum, si possent salva conscientia, liberare;
finaliter post multas examinationes ipse factum...”
|
|