| 1 | 
              | 
            
              
              
  
              “...ANNALES.
261
[1350]
regi. Rex autem, confïdens de dicto milite et ejus
industria, habito privato consilio, mandavit ei suam
voluntatem. Et quia dictum negocium fieri secrete
postulabat, dominus Godefridus, non advertens frau-
dem, per se et per medias personas tractavit et trac-
tari fecit cum predicto Castellano. Conventione autem
facta et pacto de certa summa pecunie et de com-
plendo negocio, ordinatum fuit de modo veniendi et
quo tempore ipse Godefridus et gentes regis Francie
venirent. Dictus autem miles coadunavit et congrega-
vit magnam copiam hominum armatorum, equitum
electorum, usque ad mille et quingentos et de pediti-
bus circiterquatuormillia, prout dicebaturet fama fuit;
et interim dictus castellaffol. 32]nus significa vit regi
Anglie totum negocium. Qui rex, preparans se, venit
cum suo filio et aliis nobilibus secrete per mare et
intravit in dictam villam, cum suis et cum pauca mul-
titudine, cum illis qui erant in villa et in castro; et ibi
ordinaverunt suum factum. Dominus...”
             | 
           
         
     |