Your search within this document for 'hereditario' resulted in one matching pages.
1

“...Alost et extra supra rivum predictum ex ad- verso. Et accidit quod Dominica, in die videlicet Exaltationis sancte Crucis1, habito consilio, misit nuntios ad Ganden- ses ut cum eis posset habere parlamentum; qui, habita deliberatione, annuerunt. Venitque comes cum suo consilio et eos allocutus est gratiose et benigne; et, facta audientia ab omnibus, dixit eis : « O bone gen- tes, que de jure estis et esse debetis mee gentes, et ego vester dominus, quia patria Flandrensis michi debetur jure hereditario nee ipsam acquisivi per emp- tionem, per donum nee per vim, nee per aliquam aliam causam, nisi quia michi debetur jure paterno. Et nunquam vobis aut alicui vestrum in aliquo fore- feci, et paratus sum promittere et jurare omnes con- suetudines bonas et antiquas et consuetas observare, que temporibus domini Roberti comitis, proavi mei, et omnium predecessorum meorum fuerunt observate, et uti de consilio illorum de patria et omnia forefacta condonare et indulgere, et totum facere quod pax requirit...”