1 |
|
“...facta sunt,
qui de Saulo persecutore fecit Paulum, vas electionis
et predicatorem egregium. Idcirco omnes et singuli
debent et tenentur Deum devote deprecari et attente
exorare, ut ipse perficiat quod incepit, et mentes sic
revocatas et in bonum renovatas in pace custodiat, et
tribuat omnibus in obediencia et tranquillitate perse-
verantem famulatum, et comitem prospere gubernare,
ut per Dei gratiam et sui ipsius industriam et per
bonum consilium possit patriam et populum in pace
custodire.
De genealogia autem digti Ludovici comitis et a
QUIBUS SIT PROGEN1TUS VIDETUR MICHI EXPEDIENS ET
UTILE ALIQUID DECLARARE.
Notandum est enim quod dominus Guido, post
mortem nobilissime matrone domine Margarete comi-
tisse, matris sue, obtinuit Flandrie comitatum. Iste
Guido, vivente matre sua antedicta, duxit in uj&rem
dominam castellanam de Ëetunia, de qua habuit plures...”
|
|