Your search within this document for 'furor' resulted in one matching pages.
1

“...42 GILLES LE MXJIS1T. [1307] refugium; et cecidit fulgur et tonitruum super paro- chiali ecclesia Sancti Piati; et vise sunt forme demo- num a multis, ut dicebant, in templo, hac et iliac decurrentes; et visa sunt signa in ymaginibus et parietibus. Et per istam tempestatem tam subitam et immensam fuit pro magna parte furor communie mitigatus. Vespere autem facto, per noctem traxerunt se in parochiis ad habendum invicem consilium. Illi autem de parochiis Beate Marie et Sancti Nichasii adverterunt quod Matheus de Haudion, armiger, erat homo sapiens et fidelis; et miserunt pro eo in nostro monasterio, ubi [fol. 59] morabatur. Qui veniens cum eis, statim una voce dicunt ei : « Mathee, sic vos scitis et videtis statum civitatis; pro Virgine Maria detis nobis consilium. » Ipse autem, renitens aliquantulum et se excusans, tarnen eleganter et sapienter dixit eis : « O dilecti domini, vos scitis quod nobilis civitas est Tornacus et quomodo pre ceteris est in ea justitia observata contra omnes, nemini...”