1 |
 |
“...kalendis novembris1 ut
coram eo compareret. Per easdem etiam litteras omnes
gratias, potestates et omnia quecumque sui predeces-
sores, summi pontifices, predecessoribus dicti regis et
sibi ipsi concesserant, revocabat et adnullabat. Vene-
runtque dicte littere feria secunda post festum Puri-
ficationis2; rex autem et sui consiliarii moti sunt in
indignationem et in iram magnam3. Et orta est gran-
dis controversia inter dominum papam et dominum
regem; que crescebat de die in diem, quia littere ful-
minantes sepe ab utraque parte mittebantur; et inter
cetera dominus papa scripsit regi : « Scire te volu-
mus quod nobis subes in spiritualibus et temporali-
bus4 »; et alia multa scripserunt ad invicem, ut dici-
tur, iram et fulminationem provocantes.
Quomodo missum fuit a domino rege Aragnie ad
dominum papam [fol. 80], et quid factum fuit in con-
sistorio, et quomodo papa fugit, omitto et est causa.
In illo anno non fuit aliquod gelu validum quod pos-
set quis super gelu ambulare, exceptis tribus...”
|
|