1 |
|
“...60
GILLES LE MUISIT.
[1301]
Anno ra0 trecentesimo primo, Gandenses, videntes
quomodo dominus comes et filii ejus et milites an-
[fol. 79 v°]tedicti se posuerunt in voluntate regis et
in sua prisione, habitis pluribus parlamentis, per
bonos mediatores promiserunt sicut alie ville et patria
promiserant, et rex recepit eos sub certa forma.
Anno igitur illo, xviij* die mensis may, paratis
necessariis, dominus rex Franchie, vallatus consilio
baronum atque nobilium, cum magna comitiva venit
et cum eo domina regina; et descenderunt et iverunt
per Gurtracum in villam Gandensem, ubi fuerunt hono-
rifice recepti; et Gandenses et tota patria regi fece-
runt homagium. Post quod factum iverunt Brugis qui,
recipientes eum honorifice et gratanter, regi et regine
plurima dona optulerunt et dederunt; postea iverunt
versus villam de Ypris ubi etiam gratanter sunt
recepti.
Anno predicto videlicet m°ccc° primo, dominus papa
Bonifacius, affectum habens ad Flandrenses; comitem
et ejus liberos, compatiens eis...”
|
|
2 |
|
“...[1342-1343] CHRONIQUE. 139
cum maximo labore et periculo tractaverunt de pace
si possent facienda; quod minime facere potuerunt, sed
potius ex utraque parte fuerunt treuge et dilationes
concordate.
Forma treugarum quas impetraverunt cardinales in
Britannia que translate sunt proprius quod fieri potuit
de gallico in latinum1 :
« Concordatum est in reverentia Ecclesie et ad suc-
currendum malo statui Christianitatis, et ad auxilian-
dum subditis dominis regibus Franchie et Anglie, et
propter honorem cardinalium tractantium pacem et
concordiam inter dictos reges, quod super omnes con-
troversies et dissentiones sint missi ad Curiam Roma-
nam aliqui de sanguine dictorum regum et aliqui alii
qui habeant potentiam accordandi, firmandi et fortifi-
candi super dictis rebus secundum tractatum Sanctis-
simi Patris et de iis qui una cum ipso sunt tractaturi.
Et poterunt dicte partes dicere et proponere suas
rationes coram Sanctissimo Patre et non ad finem
dandi [fol. 106 v°] sententiam sed ad faciendum...”
|
|
3 |
|
“...distantem, vocatum
Risbrugge. Texentes vero et eorum fautores custodie-
bant se circa forum ville Gandensis, ad quos non
poterant accedere victualia propter aditus stricte cus-
todies; nee poterat quisquis intrare dictam villam.
Mulieres autem confortabant illos qui erant ad campos;
comes vero fecit eis de victualibus subvenire et sic
fuit divisio inter eos; et omne regnum in se divisum
desolabitur. Et est sciendum quod illi qui erant infra
villam miserunt ad comitem, ficte petentes ut sub
certa forma eos reciperet; qui habito consilio annuit
eis, dum tarnen haberet in hostagio cl. personas quas
eis nominaret et misit eis nomina eorum.
Interea comes, assumptis secum pluribus, ivit in
Brabantiam ut uxorem suam, dominam comitissam, in
patriam adduceret, credens Gandenses fore ei obe-
dientes sicut reliqua pars patrie eum receperat.
14...”
|
|
4 |
|
“...ANNALES.
[1349]
229
dice et lascive, quia omnes actus hominum tendebant
ad luxuriam. Et quid dicam de mulieribus lascivis?
Ipse enim instar et sirailitudinem hominum in vestibus
et omnibus suis ornamentis sequebantur, stricte se
vestiendo, et per strictas vestes forma nuditatis earum
apparebat. Ornabant etiam capita sua capillis alienis,
cornubus magnis sicut bestie, euntes ad ecclesias, per
vicos, per plateas, et, sicut itur ad nuptias, ibant, quo-
ciens erat opportunum, ad sepulturas mortuorum, ad
servitia, ad predicationes et alia loca ubicumque.
Atque per talia viros ad eas inspiciendum videbantur
provocare non solum in predictis sed eciam in omni-
bus suis gestis. Nee erat opus Scripture dicentis :
Gasta est quam nemo rogavit, quia per nutus, per
risus, per jactationes oculorum, homines provocabant.
De lascivia, de cantilenis luxuriosis, de novis inven-
tionibus saltatricum, instrumentorum et omnium alio-
rum, longum esset enarrare.
Homines ecclesiasticos, quod dolendum est, non
excludo...”
|
|
5 |
|
“...pluries
inter decanum et archidiaconum et alios canonicos.
In capitulo dissensiones et rixe magne erant, dicentes
unus super alium obprobria, et sibi invicem res illi-
citas imponebant; multeque persone autentice labora-
verunt ut eos possent concordare. Tandem dominus
Tornacencis episcopus Philippus, vocatis ante se par-
tibus, in tantum laboravit, quod decanus et archydya-
conus, fratres, pro se et alii sexdecim canonici com-
promiserunt in dominum Tornacensem; factoque et
firmato sub certa forma compromisso, canonici contra
dictos decanum et archidiaconum articulos in scriptis
proponebant, et etiam dicti duo fratres contra alios
sexdecim canonicos et super eos multa imponebant;
et erat grandis dissensio. Dominus autem Robertus
Decornay archidiaconusque Brugensis, dominus etiam
Hugo de Florentia, cancellarius, et Guido de Bisontio,
qui erat officialis, et alie muite persone autentice
pluries laboraverunt ad pacem inter eos reformandam;
[fol. 46 v°] sed nichil prevalebant et de die in diem...”
|
|
6 |
|
“...sibi et toto collegio ecclesie compatientes, vellent se
invicem concordare, quia majorem honorem haberent,
si se mutuo concordarent, quam si eos dominus Tor-
nacensis concordaret vel sententiam aliqualem pro-
mulgaret. Dicte autem partes, deliberatione habita,
exierunt de capitulo, adherentes compromisso in domi-
num Tornacensem concordato; sed postea in absentia
dicti abbatis amicabiliter compromiserunt in dictos
cancellarium et officialem, canonicos, et in dictum
abbatem absentem sub certis forma et modo, et dictum
compromissum firmaverunt prout res exigebat. Qui
tres, omnibus rite consideratis, pro bono pacis, videntes
ingens periculum in dissensione apparere, dictum suum
infra certum terminum prefixum in capitulo, vocato
totochoro, dixeruntetpronuntiaverunt. Predicta autem
pronuntiatio et ordinatio dictis domino decano et archi-
diacono non placuerunt nee etiam consiliariis civitatis,
quibus dicti fratres, ut dicebatur, sunt conquesti et de
sententia lata doluerunt. Plurimi autem sapientes...”
|
|