1 |
|
“...misit ad dominum regem suumque consilium.
Rex autem conturbatus mandavit dicto Jacobo quod
colligeret sufficientem armaturam et quod Brugis iret
loco sui ad malefactores corrigendos. Dictus autem
dominus Jacobus, collectis pluribus armaturis nobi-
lium, disposuit ire Brugis. Venitque ad notitiam
eorum quod dictus dominus Jacobus venire dispo-
nebat; et, se mutuo provocantes, concordaverunt
unam proditionem facere et quod ipsum cum suis
reciperent quasi pacifïce; sed ordinaverunt quedam
verba in flamingo, que nullus, nisi sciat flamingum,
potest perfecte pronuntiare aut dicere, et fuerunt
verba scilt en vrient, et qui talia verba perfecte non
pronuntiarent et dicerent, statim sine dilatione cede-
rentur.
Decima octava die mensis maij1 anno antedicto,
venit dictus dominus Jacobus cum suis in villa
1. Gilles a dü commettre ici une confusion : les Matines
brugeoises eurent lieu le 18 mai 1302, mais Jacques de Saint-
Pol était entré a Bruges la veille, 17 mai....”
|
|
2 |
|
“...Anglie
ad Pontem Remi in Pontiu1 versus Abbeville et vole-
bant transire Anglici per pontem; sed gentes regis
Boemie et ejus filii, et dominus Johannes de Byaumont,
restiterunt; et fuit ibi conflictus magnus unde ex utra-
que parte plures ceciderunt.
Eodem die2, Godefridus d'Anekins, capitaneus ville
Betuniensis, sciens Flandrenses perdidisse plus quam
centum currus et quingentos viros versus Lilers et
dissensionem inter Brugenses et Francos, exivit de
Betunia et combussit partem de tentoriis Flamingo-
rum, et sine aliquo dampno suorum est reversus, plu-
ribus occissis.
Item vicesima quarta die augusti, Flandrenses et
Anglici suum sedem ante Betuniam levaverunt, com-
burentes ingenium quod fecerant, et venerunt apud
Menreville.
Item vicesima quarta die augusti, in die beati Bar-
tholomei, rege Francie existente apud Abeville, in qua
die equitaverat cum suo exercitu decem leucas, et rex
Anglie recessit de villa Araines, ubi jacuerat, summo
1. Cf. Histoire chronologique des maieltrs d’Abbeville...”
|
|
3 |
|
“...pendebant scorpiones quod vulgariter dicimus scor-
gies, tres nodos habentes et [fol. 22] in quolibet nodo
de ferro quatuor puncturas, pungentes velut acus; et
habebant sua capucia super capita eorum et desuper
unum capellum, in quo erat una crux rubea consuta
ante et retro, portantes bacillos penitentiarios in
manibus. Et intrantes in civitatem, portabantur crux,
vexilla et cerei torti, secundum posse eorum, aliqui
pauciores; et cantantes et ordinati ibant cantando
secundum suum ydioma, Flamingi in flamingo, illi de
Brabantia in theutonico et Gallici in gallico; et in
cathedrali ecclesia ante imaginem beate Marie cantum
suum finiebant. Postea in foro civitatis vel in curte
Sancti Martini se adunabant, et tunc ad partem se tra-
hentes in aliquo diversorio vel in loco ad hoe apto et
ibi vestes et calciamenta deponebant, habentes ibi cus-
todes qui ea donee reverterentur conservabant. Venie-
bant autem ad locum, habentes capita cooperta de
suis capuciis et pilleis desuper, nudis pedibus, nudo
corpore...”
|
|